Natura
alicuius est
essentia
vel ingenium rei. Exempli gratia
carmen
Lucretii
, cuius titulus
De Rerum Natura
est, de
elementis
mundi
tractat, quae sunt qualia et quomodo. Sensu strictiore "natura" naturam mundi significat, praecipue naturam
telluris
omniumque rerum, quas
homines
non fecerint; hoc sensu
verbum
culturae
oppositum est.
Historia naturalis
ea
scientia
, quae de natura, tractat est.
Modus, quo
homines
conceptum naturae cogitaverunt, in variis
temporibus
locisque saepe mutatus est. Ad generaliter loquendum modi duo sunt, quibus natura cogitata est:
- 1. positive, ut collectio omnium entium, una cum homine ipso, qui in se habent
causam
suae
generationis
, neque alibi;
- 2. negative, ut collectio omnium entium qui facti non sunt ab hominibus.
Secundum haec iudicia, natura totum
universum
comprehendit, quod ab multis hominibus
creatio
dei
vel deorum esse putatur.
Philosophi
sive
theologi
scholastici
de
natura naturante
(creatore deo) et
natura naturata
(mundo creato) disseruerunt.
De ambiguitate naturae, et magnae omnium rerum matris simulque
novercae
, apud
scriptores
antiquos legimus. E. g.:
- Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.
[1]
- Animantium in eodem natura nullius prope partis contemplatione minor est, etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura magna, saeva mercede contra tanta sua munera, ut non sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit.
[2]
Lectu certe etiam ea digna sunt, quae Lucretius epicum carmen suum
de rerum natura
incipiens stilo
hymnographico
in prooemio libri primi de
Venere
dea quasi naturae naturatae matre scripsit.
[3]
Nexus interni
- Ducarme, Frederic; Couvet, Denis (
2020
). "What does 'nature' mean?".
Palgrave Communications
(Springer Nature)
6
(14)
.
- Francois Couplan.
La nature nous sauvera: Reponses prehistoriques aux problemes d'aujourd'hui.
Lutetiae: Albin Michel, 2008
(
Francogallice
)
.
- Eder, Klaus.
1988
.
Die Vergesellschaftung der Natur. Studien zur sozialen Evolution der praktischen Vernunft.
Francoforti ad Moenum: Suhrkamp.
(
Theodisce
)
.
ISBN 3-518-28314-6
.
- Fischer, Ludwig, ed.
2004
.
Projektionsflache Natur. Zum Zusammenhang von Naturbildern und gesellschaftlichen Verhaltnissen.
Hamburgi: Hamburg University Press.
(
Theodisce
)
.
ISBN 3-937816-01-1
.
- Antje Flade.
Natur psychologisch betrachtet.
Bern: Huber, 2010
(
Theodisce
)
.
ISBN 978-3-456-84877-8
.
- Karen Gloy.
1995
. "Das Verstandnis der Natur." In
Die Geschichte des wissenschaftlichen Denkens.
Monaci: Beck
(
Theodisce
)
.
- Greene, Brian.
2005
.
The Fabric of the Cosmos: Space, Time, and the Texture of Reality.
Novi Eboraci: Vintage.
(
Anglice
)
.
ISBN 978-0-375-72720-7
.
- Gotz Großklaus, Ernst Oldemeyer, edd.
Natur als Gegenwelt - Beitrage zur Kulturgeschichte der Natur.
Carolsruhae: Loeper Verlag GmbH, 1983
(
Theodisce
)
.
- Ramon Margalef. 1995.
L'ecologia.
Barcinonae: Diputacio Provincial de Barcelona, Institut d'Edicions
(
Catalane
)
.
ISBN 84-505-2460-1
.
- Alfred Schmidt.
1993
.
Der Begriff der Natur in der Lehre von Marx.
Ed. 4a. Hamburgi: Europaische Verlagsanstalt
(
Theodisce
)
.
ISBN 3-434-46209-0
.
- Wilson, Edward Osborne.
2003
.
The Future of Life.
Novi Eboraci: Vintage.
(
Anglice
)
.
ISBN 978-0-679-76811-1
.