Ius naturale
est theoria
philosophica
quae praecepta fundamentalia
iuris
e natura universi hominisque deduci posse ponit. Igitur iusnaturalistae verum praescriptum iuris non immorale esse posse censent (quia aliter verum ius non esset). Theoria contraria est
positivismi
iuridici: iuspositivistae omne ius ab hominibus factum esse censent, et actionem a iure iussam non necessarie
moralem
esse consequenter concludunt.
Notio iuris naturalis a plerisque (sed non omnibus) auctoribus iungitur cum doctrina philosophiae a
Gorgia
in dialogo
Platonis
eodem nomine intitulato
explicata, deinde cum
ethica
Stoicismi
. Philosophi qui de eo themate scripserunt sunt
Cicero
,
Thomas Aquinas
,
Samuel Pufendorf
,
Stephanus de la Boetie
,
Hugo Grotius
,
Thomas Hobbes
,
John Locke
,
Benedictus de Spinoza
,
Lysander Spoonder
,
Murray Rothbard
, et
Immanuel Kantius
.
Isidorus Hispalensis
docet:
- Quid sit ius naturale? Ius autem naturale, aut civile, aut gentium. Ius naturale commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et
educatio
, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum, sed naturale aequumque habetur.
Et
Edwardus Coke
docet:
- Ius naturale est quod apud omnes homines eandem habet potentiam. (Reportatione 4, 12)
Et
Benedictus de Spinoza
in suo "
Tractatu politico
" docet:
- Per ius naturae intellego ipsas naturae leges. hoc est ipsam
naturae
potentiam. (II, 4)
Et
Hugo Grotius
docet:
- Etiamsi daremus non esse Deum
Ius naturale relatio
iuris gentium
habet et origo
humanitarii belli iuris
et
intranationalis iurum humanorum legis
, etiam "Iuris polulorum" ab
Iohannes Rawls
consideratur.
Nexus interni
- Res
- Libri