Circulus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Circulus (discretiva)

Tycho crater in Luna , unum ex permultis exemplis circulorum qui naturaliter oriuntur. Photographema a NASA factum.

Circulus in geometria Euclideana est simplex forma , quae ex punctis in plano descriptis constat quae pari intervallo, quod radius ( r ) vocatur, a dato puncto, centro appellato, distant. Radius duplex diametros ( d ). In usu quotidiano, nomen circulus ad designandum vel finem figurae (etiam perimetron vel circumferentia appellatam) vel omnem figuram, interiore non exclusa, adhiberi potest. Stricto autem usu technico , circulus ad perimetron spectat, dum interior circuli discus appellatur. Longitudinem circuli etiam circumferentia vocatur.

Kreis mit Radius und Durchmesser
Adumbratio circuli
M = centrum circuli; r = radius ; d = diametros .

Circuli sunt simplices curvae clausae quae quendam planum in duas regiones , interiorem et exteriorem, dividunt.

Circulus est ellipsis peculiaris, qua duo foci congruunt. Circuli sunt sectiones conicae quae conficiuntur cum rectus conus circularis a plano ad axem coni perpendiculari secetur.

Superficies = π × r ².

Circumferentia et area circuli [ recensere | fontem recensere ]

Circumferentia C circuli computatur a formula:

Area A interioris circuli computatur a formula:

Aequatio circuli [ recensere | fontem recensere ]

Sectiones conicae : parabola (1), circulus et ellipsis (2) et hyperbola

Linea circuli cum centro radioque exprimitur per aequationis formulam:

Hoc ita demonstrari potest:

Per definitionem circuli omnia puncta in linea circuli sita ab centro aequidistantia sunt: . Haec aequatio ita transformatur:

,

ergo ,

ergo ,

ergo ,

ergo ,

ergo , quod erat demonstrandum .

Situs cuiusdam directionis ad circulum [ recensere | fontem recensere ]

Geometres divinus in manuscripto saeculi tertii decimi pictus. Circinus Dei creationem significat. Etiam corona capiti circumdata circulus est.

Directiones tres situs discriminandos ad circulum habere possunt:

  1. Nullum punctum commune: directio circulum praeterit ( praeteriens circulum)
  2. Unum punctum commune: circulum tangit ( tangens circulum)
  3. Duo puncta communia: eum secat ( secans circulum)

Nexus interni

Formula:End div col

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Figurae geometricae communes
Triangulum Parallelogrammum Rectangulum Quadrum Circulus Pyramis Cubus Sphaera