Dies lunae

E Vicipaedia

Dies Lunae est dies hebdomadis , qui est inter diem Solis et diem Martis .

Originaliter dies secunda erat, sed nuper in nonnullis locis, nempe in Europa et aliis, quae ISO 8601 sequuntur, imputata est diem primam esse. In linguis Arabica , Graeca , Hebraica , Lusitana nomen est “dies secunda”. In cultu Christiano quidem, et specialiter in Portugallia et Brazilia, dies lunae appellatur feria secunda sive feria II , quia Christifideles resurrectionem Iesu Christi commemorantes, omni die Solis Feria Paschalia celebrant, et dies Lunae hanc feriam sequitur.


Vicimedia Communia plura habent quae ad Dies lunae spectant.