Motus Libycus anni 2011
die
15 Februarii
2011
rite coepisse habetur, postquam cives civitatum finitimarum
Tunesia
e
Aegypti
duces eorum
Zine El Abidine Ben Ali
et
Mahometum Husni Mubarak
praecipitaverunt, qui
dictatores
incolis imperarent. Multi
Libyani
contra ducem
Muammar al-Gaddafi
rebellabant, qui ab anno
1969
dictator eorum
civitatis
erat.
Libya ab anno
1969
a Muammar al-Gaddafi dictatore,
familia
atque
tribu
eius regnabatur. Aliae tribus, inter quas
Senussi
, quae ante
1969
regnaverant, oppressae sunt.
Libertates
civium iam diu sublatae, inimici dictaturae in
carcerem
coniecti atque etiam necati sunt. Gaddafi magnas divitias e
petroleo
exportato collegebat, sed cives plurimi magna inopia vivebant. Motus itaque praesertim in parte oriente civitatis?patria Senussi?adiuvatur.
[1]
Pugnae inter insurgentes et milites Gaddafi
[
recensere
|
fontem recensere
]
- 20 Februarii
-
Hesperides
ab incolis liberata est, aliis in
urbibus
proelia acria facta sunt. Multi incolarum necati sunt.
Saif al-Islam al-Gaddafi
, filius dictatoris
televisione
orationem
habens insurgentibus
mortem
minabatur, sed etiam emendationes pollicebatur. Rumor erat Gaddafi
Venetiolam
fugisse.
- 21 Februarii
- Duo
aeroplana
militaria Libyae in insulam
Malta
descenserunt, quorum rectores iussu Gaddafi incolas rebellantes
bombis
aggressi essent. Interea pars ad orientem vergens Libyae ab incolis liberata esse videbatur.
- 22 Februarii
- Gaddafi in oratione
televisionaria
dixit se non fugisse, sed "ad ultimum militem" pugnaturum esse. Gaddafi perturbatus et ira maxima commotus videbatur.
Foedus Arabicum
legatos Libyae ad tempus a comitiis suis exclusit.
- 23 Februarii
- Cum insurgentes et alia oppida liberarent,
[2]
nationes Europae, praecipue
Italia
verebantur, ne milia fugitivorum ex Africa in Europam venirent.
[3]
- 24 Februarii
- Cum aliae urbes Libyae ab inimicis Gaddafi expugnatae essent, dictator regionem Tripolitanam munivit et milites mercenarios plures conscripsit. Hi oppidum
Az-Zawiya
in parte occidentali Libyae agressi sunt. Plus quam centum homines necati sunt, antquam mercenarii se receperunt. Plures legati Libyae et milites ad insurgentes transierunt. Iterum Gaddafi orationem?hoc die autem radiophonicam?habuit, qua
Alcaedam
incusavit, quod iuventutem Libycam corrumpisset. Potus iuvenum, qui rebellarent, esse venenatus.
[4]
- 25 Februarii
- Plures urbes ab insurgentibus captae sunt, complures legati Libyae ad populum defecerunt vel a magistratu se receperunt. Interea, Muammar Gaddafi urbem capitalem Tripolim militibus munivit et in
Foro Virido
orationem habuit, qua incolas monuit, ut contra insurgentes parati essent: "Saltate", inquit, "cantate atque parati estis! Medium inter populum sum, pugnabimus."
[5]
Interea multi homines, qui in Tripoli contra ducem demonstrabant, a militibus necati sunt.
[6]
- 26 Februarii
- Nationes, quorum cives in Libya laborabant, eos e periculo servare conati sunt, ut
Sinae
, quae traiecta conduxerunt, ut homines e Libya in
Cretam
ferrent et
India
, quae aeroplana in Tripolim miserunt.
[7]
Interim in aeropotu Tripolis magni tumulti erant eorum, qui frustra civitatem relinquere conabantur
[8]
Concilium Salutis
Consociatio Nationum
Novo Eboraci
omnibus suffragiis sanctiones (Resolutione 1970) contra duces Libyiae decrevit: inter alia venditionem armorum prohibuit et ducibus, qui crimina atrocia commisissent,
iudicium internationalem
minabatur. Etiam legatus Libyae ad Nationes Consociatas antea se a Gadaffi abdixerat et sanctiones in eum postulaverat.
[9]
- 27 Februarii
-
Mustapha Abdel-Jalil
, pristinus administer iustitiae Libyae, in urbe
Hesperidibus
praeses consilii ministrorum provisorii nominatus est.
[10]
Postea hoc gremium autem
Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae
nominatum est. Etiam praeses
Civitatum Foederatarum Americae
Baracus Obama
primum postulavit, ut Gadaffi magistratu se abdicaret.
[11]
Vesperi Gaddafi non plus quam caput
Tripolim
et urbem
Syrtem
, patriam suam sub dicione sua habere videbatur.
[12]
- 28 Februarii
- Urbs
Az-Zawiyah
(50 kilometra a Tripoli venientibus) ab insurgentibus expugnata est, sed sectatores Gaddafi, qui caput Libyae adhuc regebant, impetus in eos praeparaverunt.
[13]
Interim Etiam
Unio Europaea
sanctiones contra familiam dictatoris decrevit, quarum pecunia in Europa deposita occupata sunt et quae in Europam iter facere vetita est, atque arma Libyae vendenda vetuit.
[14]
Baracus Obama
,
Praeses Civitatum Foederatarum
, se Gaddafi in exilio accepturum dixit.
[15]
- 1 Martii
- Libya propter abusum iurum humanorum e consilio iurum humanorum
Consociationis Nationum
exclusa est.
[16]
Naves aeroplanigerae
Civitates Foederatae ad
litora
Libyae navigabant, ut, si ita decretum esset, aeroplana Libyae prohiberent, ne insurgentes aggrederentur.
[17]
Cum Gaddafi adhuc Tripolim muniret, insurgentes eum aggredi dubitaverunt neque auxilium alienorum civitatem accipere voluerunt.
[18]
- 2 Martii
- Nuntiis de pugnis acerrimis inter insurgentes et sectatores Gaddafi allatis dictator Libyae iterum Tripolis orationem televisoriam habuit. Iterum
Alcaedam
et regna aliena incusavit et praedicabat omnes Libycos eum amare. Pecunia ab Europaeis et Americanis occupata ad populum Libyae pertinere. Se autem permodeste vivere neque plus quam 465 Denarios per mensem accipere. Populum Libyae amore eius adductum duci palatia per omnem civitatem donavisse. Iterum dixit se ad ultimum virum vel feminam pugnaturum.
[19]
Vesperi nuntiatum est milites Gaddafi urbem
Bregam
frustra petivisse atque ab insurgentibus pulsos esse.
[20]
Hagae
Iudicium Internationale Criminale
actionem humanitatis laesae causa contra Libyam coepit.
[21]
- 3 Martii
- Plus quam 180 000 hominum trans fines Libyae adhuc in
Tunesiam
et
Aegyptum
fugerunt, ut Societas Nationum nuntiavit.
Hugo Chavez
, praeses
Venetiolae
et socius Gaddafi proposuit, ut inter insurgentes et ducem conciliator esset, quod autem inimici Gaddafi statim recusabant.
[22]
Aeroplana militaria iterum Bregam urbem aggrediebantur, quae ab insurgentibus occupata est. Hoc oppidum propter portum petrolei magni momenti est.
[23]
In urbe Hesperidibus, quae ab initio ad insurgentes pertinebat, interea multa milia voluntariorum ad magistratus venerunt, ut milites conscriberentur et pugnam contra Gaddafi inciperent. Tirones autem celerrime tantum eruditi sunt.
[24]
- 4 Martii
- Tripolis hoc die manifestationes contra ducem Libyae factae sunt, quae autem statim a custodibus vi adhibita finitae sunt. Milites Gaddafi iterum urbem Zawijam petiverunt. Et milites finem Libyae et Tunesiae occupaverunt atque homines impediverunt, ut civitatem relinquerent.
[25]
- 5 Martii
- Acerrime et hoc die inter milites Gaddafi et insurgentes de urbibus diversis ut Zawija atque Ras Lanuf pugnatum est. Etiam in Tripoli manifestationes factae sunt, ubi vigiles complures homines necaverunt.
[26]
- 6 Martii
- Pugnae accerimae et hoc die factae sunt de urbibus ad Tripolim sitis ab insurgentibus expugnatis. Milites Gaddafi iterum eos recuperare conati sunt ac etiam aeroplanis et
Autocurribus armatis
aggressi sunt. Quem eventus haberent, difficile dictu erat. Sectatores Gaddafi quidem in viis Tripolis victoriam iam celebraverunt. In parte oriente, civitatis voluntarii permulti, sed male educati in Sirtam profecti sunt, ut contra Gaddafi pugnarent: Apud oppidum
Ras Lanuf
proelium maius factum est. Hesperidum
Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae
(CNPTL) legatorum triginta unius ab urbibus liberatis electorum primum convenit et nomina octo sodalium promulgavit. Aliorum nomina secreta manserunt, ut eos a poena Gaddafi defenderetur. Dixit consilium totam Libyam esse liberandam a dictatura. Etiam Hesperidum milites
Britannici
brevi tempore capti sunt, qui cum insurgentibus agere debuerunt. Sed mox liberati sunt.
[27]
- 7 Martii
- Hoc die nuntiatum est, oppidum parvum apud Ras Lanuf a militibus Gaddafi recuperatum esse, iterum hac regione accerime pugnatum est.
[28]
- 8 Martii
- Milites ducis Gaddafi iterum aeroplanis et autocarris armatis urbes insurgentium?praecipue Zawijam et Ras Lanuf aggressi sunt?ignoto eventu, sed multos homines necatos esse verisimile est. Interim NATO et UNO de zona aeroplanis prohibita disputabant et consilia huius zonae praeparabant et aeroplanis specialibus
caelum
super Libyam spectabant. CNPTL interim, consilium insurgentium, duci Gaddafi, ut diaria nuntiabant tres dies ad relinquendam Libyam dedit et ei proposuit, ut divitias suas secum portaret.
[29]
An haec vera essent, nemo certe nesciebat.
[30]
Legati consilii transitorii
Argentoratum
venerunt, ut cum legatis Parlamenti Europaei de auxilio contra dictaturam Gaddafi agerent.
[31]
Ioannes Kerry
,
Senator Civitatum Foederatarum
, dixit civitatem suam insurgentibus arma dare debere, ut contra Gaddafi certare possent.
[32]
- 9 Martii
- Iterum acerrime de oppido Ras Lanuf in medio Libya - hic et portus petrolei est - et de Zawija in occidente parte certatum est. An haec vesperi demum a militibus Gaddafi expugnata esset, nuntii certi non fuerunt. Legati Gaddafi interim aeroplanis in Europam et Aeqyptum missi sunt, ut consilia dictatoris referrent. Sodales NATO et hoc die de zona aeroplanis prohibita disputant neque consilium ceperunt.
[33]
- 10 Martii
- E
Francia
nuntiatum est eam civitatem primam Europae
Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae
ut legatos Libyae cognovisse. Legatum Franciae in Hesperides missum iri, legatum Consilii
Lutetiae
acceptum.
[34]
[35]
- 11 Martii
- Urbes Ras Lanuf et Zawija a militibus Gaddafi auxilio aeroplanorum et
Cannonum
[36]
expugnatas esse videbantur, sed pugnae continuebantur.
[37]
Saif al Islam filius dictatoris insurgentibus impunitatem proposuit, si pugnam finirent. Interim duces Unionis Europaeae convenerunt, ut de Libya disputarent. Omnes dixerunt, Gaddafi amagistratibus se abdicaturus esset. Sed an hoc vi armorum impetraturum esse (ut
Britanniarum Regnum
duce
Davide Cameron
et
Francia
praesidis
Nicolaudis Sarkozy
postulabant, sensus diversi erant.
[38]
- 12 Martii
- Cum milites Gaddafi contra insurgentes victorias adipiscerentur,
Foedus Arabicum
Cairi
omnibus suffragiis zonam aeroplanis prohibitam
Concilio Salutis
Consociationis Nationum
proposuit. Praeterea cum legatis consilii transitorii Libyae agere decreverunt.
[39]
- 13 Martii
- Urbs Brega a militbus Gaddafi e
Deserta
, ex aere et e mari
[40]
- 14 Martii
- Milites Gaddafi impetum in insurgentes perrexerunt. Hi autem nuntiaverunt se urbem Bregam iterum expugnavisse.
[41]
Gaddafi interim insurgentibus proposuit eos impunitos futuros, si arma deponerent.
Concilio Salutis
Consociationis Nationum
de zona aeroplanis prohibita disputavit neque decretum constituit.
Russia
hoc propositum non adprobavit.
- 15 Martii
- Regentes Libyae dixerunt se urbem
Adschdabiyam
iterum expugnavisse, quod insurgentes negaverunt.
Grex Octo Civitatum
etiam zonam prohibitam recusavit, et
Guidone Westerwelle
Administro Foederali Rerum Exterarum
suadente, quamquam insurgentes auxilium petebant.
[42]
Bregam urbem iterum a Gaddafi militibus occupatam esse videbatur. Insurgentes nuntiabant aeroplana sua naves longas Gaddafi delevisse.
[43]
- 16 Martii
- Proelium de urbe Adschdabiya et hoc die continuatum est. Gaddafi in collequio televisionali dixit se proelium inter duos dies victor finiturum esse. Civitates Europae et CFA et tum de auxilio insurgentibus ferendo disputabant.
[44]
- 17 Martii
- Iam terito die pugna de Adschdabiya erat. Insurgentes dixerunt se duo aeoplana Gaddafi, quae hoc die primum Hesperides aggressa sunt, delevisse. Inter civitates Consilii Salutis iterum de Libya iurgatum est: cum Francia, Civitates Foederatae, et Britannia Zonam aeroplanis interdictam instituere volerunt, Russia et
Sinae
hoc negaverunt.
[45]
- 18 Martii
- Media nocte
Concilio Salutis
Consociationis Nationum
Novi Eboraci
Zonam aeroplanis interdicta approbavit: civitatibus nunc licet facere omnia, quae ad tuendos incolas Libyae pertineat. Decem sodales consilii probaverunt, quinque (
Sinae
,
Russia
,
Brasilia
,
India
,
Germaniaque
- voto abstinuerunt. Consilium Transitorium et homines in Hesperidibus urbe decretum magno gaudio affecti probaverunt. Praesertim Francia et
Britanniarum Regnum
nunc impetus aeroplanorum in exercitum Gaddafi praeparaverunt. Hic eodem die indutias praedicavit, sed post meridiem nuntiatum est, urbs Misurata iterum a militibus vi armorum petita est.
[46]
Decretum ille Concilionis Salutis Consociationis Nationum minister primarius
Foederationis Russicae
Vladimirus Putin
proclamationi
Medii Aevi
ad
Expeditiones Sacras
coaequavit idque codemnavit.
[47]
- 19 Martii
- Indutiis ab administro rerum externarum Libyae proclamata exercitus Gaddafi tamen urbem
Hesperidum
canonis et curribus armatis aggressus est. Mane aeroplanum militare deletum in urbem Hesperidum cecidit, an fuerit insurgentium aut exercitus Gaddafi pars, adhuc ignotum est.
[48]
Interim exercitus CFA, Regni Uniti Franciae aliarumque civitatum impetum in Libyam praeparaverunt
[49]
et post meridiem aeroplana Franciae primum
autocurrus armatos
exercitus
Gaddafi apud Hesperides aggressa sunt et deleverunt.
Lutetiae
duces viginti duarum civitatum
Europae
,
Canadae
, et
Civitates Foederatae
de bello gerendo contra Gaddafi diputaverant. Francia, Canada, Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae,
Dania
,
Belgica
aeroplanis et
navibus
proelio interfuturae esse promiserunt.
[50]
Angela Merkel
,
cancellaria Germaniae
, dixit civitatem suam resolutionem Consociationis Nationum atque impetus alligatum probare, sed ipsa non in pugnis adfuturam. Hoc decretum praesertim a Franciae praeside non probatum est/
[51]
Vesperi et naves Americanae 120
rochetas
in castella Libiyae apud
Tripolim
et Misuratam miserunt. Tripolis nuntiavit homines innocentes esse necatos aut sauciatos his rochetis. Libyam nunc omni modo civitates hostium aggressuram esse.
[52]
- 20 Martii
-
Russia
et
Sinae
dixerunt se impetus alligatorum deplorare.
Muammar al-Gaddafi
dictator Libyae bellum longum civitatibus occidentalibus praedixit. Milites eius ab Hesperidibus urbe se recepisse videbantur.
[53]
Secretarius generalis
Foederis Arabici
Amr Musa
dixit, Foedus zonam aeroplanis prohibitam poposcisse, non impetus armatos, quod autem intellectu difficile videbatur
- 21 Martii
- Cum alligati iterum rochetis et aeroplanis autocurrus armatos, castella, aeroportus Gaddafi peterent nec non palatium dictatoris delerent, insurgentes iterum processerunt et de urbe
Adschdabiya
cum militibus dictatoris pugnabant. Interim alligati de imperio supremo certabant. Nam Franciae praeses
Nicolaus Sarkozy
dux esse volebant, Americani non principatum locum tenere voluerunt, ne minus populares essent in civitatibus Arabum, ceteri alligati non crediderunt Franciam pugnam regere posse. Russia aliaeque civitates iterum impetus falsos esse dixerunt.
Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio
pronuntiabat se pugnis non interfuturam. Amr Musa autem nunc clare pronuntiabat se impetus probare.
Ban Gi-mun
, secretarius generalis
Consociationis Nationum
urbem
Cairum
et Foedus Arabicum visitans a manifestantibus sectatoribus Gaddafi aggressus, sed celeriter e periculo servatus est.
[54]
- 22 Martii
- Alligati impetum aeroplanorum continuabant et multa vehicula militares deleverunt nec non caput Tripolim petiverunt. Sed etiam unum aeroplanum
Civitates Foederatae
apud Hesperides de caelo cecidit, aeroplanigae servati sunt.
[55]
Insurgentes de Adschdabiya urbe pugnabant, quam milites Gaddafi defendebant. Gaddafi iterum urbem Misuratam in occidente parte civitatis Libyae aggressus est.
[56]
Civitates
OTAN
et hoc die de principatu impetus iurgabant.
Turcia
bellum omnino castigabat,
Vladimirus Putin
, praeses ministrorum
Russiae
impetum
"Expeditionem sacram"
nominavit.
[57]
- 23 Martii
- Et hoc die impetus alligatorum aeroplanorum continuati sunt. Tamen milites Gaddafi autocurribus armatis urbem Misuratam agressi sunt, quo facto multi homines necati sunt. Naves bellicae interim iussu OTAN litora Libyae custodiebantur, ne arma contra edictum Consociationis Nationum in hanc civitatem importarentur. Nationes OTAN autem non iam de principatu expeditionis convenerunt: Francia eam regere volebat, ceterae NATO eam ducere censebant.
[58]
Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae
in Hesperidibus urbe consilium ministrorum constituit, cui
Mahmudus Jibril
primus minister praeest.
[59]
- 24 Martii
- Et impetus aeroplanorum et pugnae de urbibus Zintan, Adschdabiya atque Misurata continuabantur et quaestio principatus expeditionis NATO non iam soluta est. Et aeroplana
Canadae
et
Daniae
nunc in Libyam impetus fecerunt.
[60]
- 25 Martii
- Impetus alligatorum coninuabantur - nunc et aeroplana
Quatariae
proeliis in aere intererant.
[61]
Insurgentes Adschdabiyae appropinquabant, milites Gaddafi iterum urbem Misuratam aggressi sunt.
Unio Africana
interim civitates occidentis vituperabat, quod impetus in Libyam facerent.
[62]
- 26 Martii
- Aeroplana civitatum alligatorum postremo ita afflixerunt milites Gaddafi, ut insurgentes urbem Adschdabiyam ceperunt et in Bregam processi sunt, quam urbem vesperi
liberabant
. Nunc ad
oppidum
Ras Lanuf profecti sunt, quem paucis diebus ante relinquere coacti sunt.
[63]
- 27 Martii
- Insurgentes hoc die oppidum Ras Lanuf expugnavisse videbantur, cum milites Gaddafi se in occidentem partem civitatis reciperent.
[64]
- 28 Martii
- Insurgentes usque ad oppidum
Sirtam
, quod sectatores Gaddafi muniverant, processi sunt, ubi acrius restitum est quam putaverunt. Et pugnae de urbe
Misurata
continuatae sunt. Vesperi insurgentes se in oppidum Jawad receperunt.
[65]
- 29 Martii
- Cum pugnae et hoc die continuatur inter insurgentes et copias Gaddafi, legati XXXV civitatum
Londinii
convenerunt, ut de futura Libya disputarent.
[66]
Insurgentes a militibus Gaddafi peteti aliquot milium se recesserunt. Interea
OTAN
principem locum expeditions suscepit.
[67]
- 30 Martii
- Hoc die insurgentes magnas partes orientis, quas diebus ante expugnaverant, iterum amiserunt, quasi fugientes ab impetu militum Gaddafi: Ras Lanuf reliquerunt et ad Bregam se receperunt. Impetus aeroplanorum alligatorum interim contiuati sunt.
Nicaraguae
praeses
Daniel Ortega
, qui odio CFA cum Gaddafi coniunctus est, dixit Michaelem d'Escoto ministrum pristinum rerum exterarum novum legatum Libyae ad Consociationem Nationum esse.
[68]
- 31 Martii
- Administer rerum exterarum Libyae Mussa Kussa
Londinii
dixit, se a magistratu se abdicavisse et in Libyam non reverturum, quod impetus Gaddafi in cives non iam ferre posse. Pugnae de Brega et Misurata non iam finitae sunt, aeroplana NATO iterum vehicula militaria Gaddafi aggressa sunt.
[69]
- 1
-
3 Aprilis
- Et his diebus pugna de urbe Brega continuata est. Nec insurgentes nec milites Gaddafi victoriam magni momenti adipisci potuerunt. Et Misurata iam diu obsessa oppugnatoribus resistebat.
[70]
- 4 Aprilis
- Hoc die pugnae acerrimae de oppido Brega continuatae sunt. Ut videbatur, insurgentes milites Gaddafi paulum ex urbe expellere potuerunt.
[71]
Interim filius Gaddafi Saif al Islam Gaddafi et
As-Saadi al-Gaddafi
proposuerunt, ut patri succederet et de indutiis cum insurgentibus convenirent. De hac re vicarius administer nuntium
Athenarum
praesidi ministrorum
Georgio Papandreu
attulit, sed
Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae
propositum recusavit.
[72]
Interim et Italia Consilium Transitorium Hesperidum cognoscit repraesentantem Libyam.
[73]
- 5
-
7 Aprilis
- Et his diebus certamina de urbe Brega et de Misurata continuata sunt. Insurgentes
Nato
pacto obiecerunt, quod minus acriter milites Gaddafi agressi sunt.
Muammar al-Gaddafi
ipse interim ad praesidem
CFA
litteras dabat, qua finis impetuum alligatorum poposcit. Haec ab
Hilaria Clinton
Ministro Civitatis reiecta sunt, quae iterum dixit Gaddafi esse e Libia removendum.
[74]
- 7
?
12 Aprilis
. - Et hoc tempore pugnae fuerunt de urbibus
Adschdabiya
,
Brega
Misurataque
inter milites Gaddafi et insurgentes. Die
10 Aprilis
, legati
Unionis Africanae
duce praesidis
Africae Meridionalis
Iacobi Zuma
Tripolin iter fecit et consilium pacis proposuit, quod
Muammar al-Gaddafi
dictator statim probavit. Deinde die proximo in
Hesperides
ad insurgentes profecti sunt. Hic autem
Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae
propositam pacem recusavit. Nam Gaddafi nec in exilio misso de pace agere non voluerunt. Legati Africani sine ullo successu Libyam reliquerunt.
[75]
Die
12 Aprilis
Franciae
administer rerum exterarum
Alanus Juppe
dixit
NATO
foedus parum adhuc fecisse ad tuendos incolas Libyae.
[76]
- 12
?
19 Aprilis
- Et hoc hebdomada pugnae in oriente Libyae et de urbe Misurata
[77]
etiam nunc ab insurgentibus defendebatur, perseveratae sunt. Alligati nunc de militibus in Libyam mittendos disputaverunt
[78]
: Britanniarum Regnum et Francia die
19 Aprilis
nuntiaverunt se consiliarios militares Hesperides missuras, ut insurgentes ad pugnam erudirent. Gubernatio autem in
Tripoli
eos morte minabatur, si in Libya caperentur.
[79]
- 20
-
30 Aprilis
Nec insurgentes nec milites dictatoris victoriam maiorem adipisci potuerunt. Pugnae et his diebus de Adschdabiya et Brega factae sunt, sed et urbs Misurata a copiis Gaddafi oppugnata resistere non cessit, quamquam naves longae Libycae die
29 Aprilis
portus
Cuniculis
obstruere conabantur, ut aditum solum ad commeatus in urbem transportandum interrumperent. Hoc autem naves
OTAN
impediverunt.
[80]
Aeroplana Nato interim impetus in exercitus et palatia Gaddafi continuebantur. Et Americani iterum pugnis interfuerunt, nunc aeroplanis sine aeroplanigis utebantur, ut praetoria Gaddafi adgrederentur.
[81]
Pugnae et ad fines
Tunesiae
faciebantur atque milites Gaddafi die
29 Aprilis
etiam in hanc civitatem invaserunt, ut insurgentes insequerentur. Saepe insurgentes
oppida
ad finem occidentalem sita expugnabant atque iterum amiserunt.
[82]
Et hoc mense initio pugnae de Misurata a militibus Gaddafi obsessa continuatae sunt. Sed in oriente parte Libyae proelia maiora nuntiata non sunt. Aeroplana NATO iterum castella et Palatia Gaddafi agrediebantur.