Honduria
[1]
seu
Hondura
[2]
(
Hispanice
Honduras
) est
res publica
in
Mesoamerica
. Finitimas habet ad septentriones
Sinum Honduriae
,
Maris Caribici
aestuarium
, ad solis occasum
Guatimaliam
, ad meridio-occidentem
Salvatoriam
, et ad meridiem
Nicaraguam
et
Sinum Fonsecae
, qui in
Oceanum Pacificum
patet. Res publica olim Honduria Hispanica appellabatur ut ab
Honduria Britannica
(nunc
Beliza
) distingueretur.
Octoginta centesimae Honduriae sunt
montuosae
. Tres catenae
Cordillerae Medioamericanae
territorium rei publicae in tres partes secat: Orientalem, Mediam, et Occidentalem.
Caput rei publicae coniunctim est
urbs
Tegucigalpa
-
Comayaguela
. Urbes magnae quoque sunt:
Comayagua
,
Ceiba
,
Sanctus Petrus Sula
,
Tela
,
Portus Cortesii
et
Choluteca
. Aliae urbes sunt
Danli
,
Iuticalpa
,
Portus Lempira
,
Portus Castella
, et
Sanctus Laurentius
.
Civitatem Hondurianam inter pauperissimas in
America Latina
hodie constat, praecipue ob
huracanum
Mitch, quod anno
1998
omnem vastavit terram, omnemque infrastructuram (quae 80% omnium viarum perstratarum
?
comprehendit
?
ruit, et supra decem milia civium interfecit.
[3]
Area
Honduriana circiter 112?000
chiliometrorum quadratorum
cum aestimato
numero incolarum
fere octo
millionum
. Hondurianae septemtrionales portiones
Zonae Caribicae Occidentalis
partes sunt.
Primitus
Christopherus Columbus
oppidum nomine Hispanico
Turgalium
(
Hispanice
Trujillo
) anno
1524
statuit, et per nonnullos annos hoc nomine tota provincia appellata est. Nomen
Honduras
Hispanice
significat 'profundum', et Columbus tunc sinum profundum quae ad septentriones Honduriae sedet nominavit
Golfo de Honduras
('
Sinus Hondurae
').
Pauco postea regio terrestris provinciae prope oram profundam ad litus boreorientale quoque
Honduras
appellata est;
Higueras
autem appellata est regio terrestris occidentalis, e nomine plantae
guira
Hispanice
, cuius nomen biologicum est
Crescentia cujete
et quae ibi crescunt et quam secus oram boreoccidentalem persaepe natantes inveniunt.
Tandem autem ab anno
1580
Honduras
Hispanice
tota provincia appellata est, et multo posterius, anno
1862
, Britannici
coloniam
multo ad septentiones statuerunt, nomine
Anglice
British Honduras
('
Honduria Britannica
'), quae iuxta Sinum Hondurae ad orientem rei publicae
Gualtimaliae
iam sedet.
Nihilominus, Davidson
Honduras
ex
Asturo
-
Legionico
vocabulo
fondura,
stationem navalem significante, deducit quod primorum vocabulorum unum huic regioni in tabula secundo
saeculi sexti decimi
decennio ad sinum
Turgaliensem
applicatum apparens.
Archaeologia
Honduriam multiethnicam
praehistoriam
habere demonstravit. Ponderis pars istius praehistoriae
Maiensis
praesentia circum urbem
Copan
(
Hispanice
:
Copan
), septemtrionali in Honduria et prope
Guatimalienses
fines, erat. Praecipua Maiensis urbs per perihodon Praeclassicam (inter annos
150
et
900
) in ista area floruit. Ibi sunt multae sculptae inscriptiones et
stelae
. Antiquum
Copanicum
regnum, nominatum
Xukpi
, e
saeculo quinto
in ineuns
saeculum nonum
fuit, cuius antecedentia saltem in
saeculum secundo
regrediuntur.
Humanus cultus Maiensis
notum declive incolarum per
saeculum nonum
coepit, sed evidentia
?
est ut adhuc homines urbem et vicinitates saltem usque ad annum
1200
incolerent. Per tempus ubi
Hispani
in Honduriam venerunt, olim magna
polis
Copanensis
silva densa superobruta est, et superviventes
Tsortienses
(
Hispanice
chortis
) a suis Tsoltianis linguisticis paribus in Occidentem segregati sunt. Tunc non-Maienses
Lencae
Occidentali in Honduria dominati sunt.
In quarta ultimaque navigatione in
Mundum Novum
anno
1502
,
Christophorus Columbus
Insulas Sinuum
secus Hondurianum litus attigit. Columbus prope modernam urbem
Turgaliensem
, in
lacunae
Guaimoretensis viciniis, appulit. Post
Hispanicam
repertionem, Honduria vasti
Imperii Hispanici
pars in
Mundo Novo
intra
Regnum Guatimaliense
facta est.
Turgalium
et
Gratiae
(
Hispanice
Trujillo
et
Gracias
respective) prima
capita
fuere.
Hispani
circiter per tria saecula regionem rexere.
Honduria
libertatem
ab Hispania die
15 Septembris
1821
accepit, quo tempore cum
Imperio Mexicano
coniuncta est. Die autem
1 Iulii
1823
, libertatem ab hoc imperio accepit, postquam ad
Rem Publicam Foederalem Mediae Americae
se coniunxit. Res Publica Foederalis die
31 Maii
1838
desinit, ob discordiam inter duces civitatum Mediarum Americanarum et differentias
culturales
.
Turgalii
in oppido,
Gulielmus Walker
ille
filibusterus
demum finem suum accepit, cum, anno
1860
eo capto, sclopetatus est
?
a regimine Honduriano. Post Generalem Hondurianum
Florentium Xatruch
, qui anno
1857
copias armatas Hondurianas contra invasionem Gulielmi Walker duxit, cives Honduriani saepe Catruchi aut Catruchae vulgo laude appellantur.
[4]
Magna faucitas primum advenit ad Honduriam, cum societates industriae
bananarum
pomorumque
(
Standard Fruit Company
et
United Fruit Company
) operationes
?
in Honduriae
saeculo vicensimo
statuerunt. Honduria,
Manuele Bonilla
praeside, invasione ab Gualtimalia anno
1906
faucitate resistit.
Harum societatum et
Canalis Panamensis
gratia autem
Civitates Foederatae
magnam corruptelam ad regimina Honduriae et aliarum civitatum Mediae Americae attulerunt. Multas urbes Hondurianas hae societates regebant, quin populus Hondurianus. Copiae Civitatum Foederatarum Honduriam advenerunt interveniendi causa
Bellis Bananarum
septies annis
1903
,
1907
,
1911
,
1912
,
1919
,
1924
, et
1925
.
Exercitus magnam in partem in regiminibus longe domitabatur, et praeses rei publicae secundum constitutionem eum directer non imperabat. Quapropter res publica quinque
subitaneas conversiones militares
regiminis commutationis causa passa est
saeculo vicensimo
, annis
1956
,
1963
,
1972
,
1975
,
1978
.
Anno
1969
, Salvatoria Honduriam invasit, hoc agendo
Bellum Pediludii
incipiens. Bellum quidem coepit dum certamen pediludii
FIFA
inter Salvatoriam et Honduriam habetur, sed
casus belli
fuit nova politia agraria regiminis Honduriani, quae immigrantes expulserat Salvatorianos illegitimos qui terras occidentales in Honduria iam decenniis abhinc colebant. Contentione inter civitates aucta,
pridie Idus Iulii
anni
1969
, exercitus Salvatoriani in Honduriam impetum fecit.
Consociatio Civitatum Americanarum
pactionem conduxit, quae die
20 Iulii
effecta est, abscessum copiae Salvatorianae mense Augusto producens. Pactum, quo pax finalis inter civitates habetur et fines inter civitates firme decernati sunt, die
30 Octobris
anni
1980
demum condictum subsignatum et sanctum est. Hodie, ambae civitates consuetudine felice fruuntur.
Anno
1985
, populus Hondurianus novam
Constitutionem
instituit, ubi
[5]
- praeses exercitum directiter imperat,
[6]
et, ne Praeses ipse nimis potestatem sibi acquirat,
- praeses, dum praeside fungitur, vetatur ne reformationes ad constitutionem ipse populo roget,
[7]
et
- praeses solo semel munere praesidis fungitur,
[8]
et
- hi consitutionis articuli et alii, qui formam rectionis generalem statuunt, numquam reformari possunt.
[9]
Articulus 239 quidem statuit praesidem munus suum statim amittere si hunc articulum 239 enmendare conetur.
Anno
2009
, Praeses
Manuel Zelaya
discrimen constitutionale
effecit, cum quattuor articulos constitutionis violavit, potestatem a Coetu Legisfero et Tribunali Supremo Honduriano usurpandi causa.
[10]
Quapropter Tribunale Supremum eum arcessit, et eum de munere praesidis submovere et praehendere iussit. Hoc autem discrimen internationale pro Honduria creavit, postquam milites qui eum praehenderunt ad
Oram Opulentam
exilierunt, quia cunctae
nationes mundi
censuerunt Tribunal Hondurianum constitutionem Hondurianam violare praesidem submovendo.
Honduria quinque
factiones politicas
perscriptas habet quae sunt
Factio Nationalis Honduriae
(
Hispanice
Partido Nacional de Honduras, PNH
);
Factio Liberalis Honduriae
(
Partido Liberal de Honduras, PLH
);
Factio Innovationis et Unitas Socialis Democrata
(
Partido Innovacion y Unidad-Social Democrata, PINU-SD
),
Factio Democrata Christiana Honduriae
(
Partido Democrata-Cristiano de Honduras, DCH
) et
Factio Unificationis Democraticae
(
Partido Unificacion Democratica, UD
).
Factio Nationalis Honduriae
et
Factio Liberalis Honduriae
nationem per decennia rexerunt. Ultimis annis, Hondurae quinque Liberales praesides habuit qui sunt
Robertus Suazo Cordova
,
Iosephus Azcona del Hoyo
,
Carolus Robertus Reina
,
Carolus Robertus Flores
et
Manuel Zelaya
et duos Nationalistae qui sunt
Raphael Leonardus Callejas Romero
et
Ricardus Maduro
. Comitia controversiarum plena fuerunt, inclusis quaestionibus de si
Iosephus Azcona del Hoyo
in
Hispania
natus sit et si
Ricardus Maduro
stare posset, quia in
Panama
natus sit.
Anno
1963
, militaris
subitanea conversio
contra democratice electum praesidem
Raimundum Villeda Morales
parata est. Hic eventus
gubernationum militarium
catenam incohavit quae fere continenter usque ad
1981
potestatem tenuit cum
Robertus Suazo Cordova
(
Factionis Liberalis Honduriae
) praeses electus est et Honduria militare auctoritarium regimen reliquit.
Anno
1986
,
quinque
Liberales candidati et quattuor Nationalistae de praesidatu contendentes fuere. Quum nullus candidatus clarum numerum maximum adepti sint, sic dicta "Formula B" invocata est et
Iosephus Azcona del Hoyo
praeses factus est. Anno
1990
,
Raphael Leonardus Callejas Romero
comitiis vicit cum sententiola
LLego el momento del cambio
'mutationis momentum advenit', quae graviter impugnata est quia
Salvatorianae
ambitioni politicae "ARENAs" assimulabatur. Semel in munere,
Raphael Leonardus Callejas Romero
illicite divitis latus et compluribus scandalis accusationibusque subiectus est.
Carolo Roberto Flores Facusse
praeside,
Huracanum Mitch
civitatem percussit et
oeconomici
incrementi decennia in minus una hebdomade eradicata sunt.
Gubernationis ministeria crebro sua munera exsequi ob dispensationis oeconomicae cohibitiones non possunt. In percontatione cum
Rudolpho Pastor Fasquelle
,
artes athleticae
culturaeque
ministro et trium "superministrorum" uno responsale coordinando ministeria ad publicas diaconias relata (securitatis et oeconomiae alia duo erant), typis in
diario
Honduras This Week
pridie Kalendas Augustas
2006
edita, 94 centesimae departimentalis dispensationis oeconomicae in grapheocratia consumptum esse et solum 6 centesimae activitates et societates mandato tectas sustinuisse relatae sunt. Salaria isto in ministerio maxime dispositionem oeconomicam consumentia putata sunt.
Praesidis
Ricardi Maduro
administratio campum telecommunicationum "denationalizavit" ut rapida harum diaconiarum diffusio inter Hondurianum populum promoveretur. A Novembri
2005
circiter decem privati campi telecommunicationum societates in Honduriano mercatu erant, inclusis
?
duabus
telephoniae cellularis
societatibus. E medio anno
2007
, de telecommunicationibus quaestionibus adhuc multo praesentem gubernationem laedit. Civitatis praecipua
diaria
La Prensa
,
El Heraldo
,
La Tribuna
et
Diario Tiempo
sunt. Officiale diarium
La Gaceta
est.
Praesidialia et Generalia Comitia die
27 Novembris
2005
habita sunt.
Factionis Liberalis Honduriae
(
Hispanice
Partido Liberal de Honduras, PLH
)
Manuel Zelaya
vicit dum
Porphyrius Lobo Sosa
Factionis Nationalis Honduriae
(Partido Nacional de Honduras, PNH); Factio Liberalis Honduriae (Hispanice; Partido Liberal de Honduras, PLH) secundus factus est. Factio Nationalis Honduriae de comitialibus resultationibus dubitavit et Porphyrius Lobo Sosa usque ad
7 Decembris
agnovit. Decembri exeunte gubernatio ad extremum totum scrutinium liberavit, quod publicam victoriam
Manueli Zelaya
dedit.
Manuel Zelaya
novus Honduriae praeses die
27 Ianuarii
2006
inauguratus est.
Manuel Zelaya
nationalem crisin
praecipitavit cum haud devinciens
referendum
nationale habere conaretur ad quaerendum ab Honduriano populo: "Consentisne ut, per generalia comitia Novembris
2009
, quarta tabella habenda esset ut si Conventus Nationalis Constituens novam politicam
constitutionem
probatura formandus esset decerneretur?" Hic possibilis Conventus tunc constitutionales mutationes de termini limitibus (velut exercitus et Tribunal Supremum possibile existimavere) et alias probabiliores, dispares et legales constitutionales mutationes proposuisse posset.
Discrimen constitutionale Hondurianum anni 2009
vigens
discrimen constitutionale
est. Praeses
Manuel Zelaya
"haud indeviciens referendum" die
28 Iunii
habere nisus est ob Hondurianorum cupiditatem ut quartam urnam proximis in Novembris comitiis haberent, ubi tunc quaeretur si Honduriani Conventum Constitutionalem per novi electi praesidis mandatum formare cuperent. Tribunal Supremum inferioris tribunalis iudicationis firmavit quae antecedens referendum in eadem re fundatum inconstitutionale putaverat et id prohibuerat. Tribunal Supremum nullam finalis referendi determinationem fecerat, cum magis fecisset legitimam iudicationem ut quivis
Manuelis Zelaya
conatus perscrutandi de quavis re, quovis modo, contra
leges
esset.
Manuel Zelaya cum referendo procedere decrevit, fundanda decisione in Lege Participationis Civium, probata anno
2006
. Manuel Zelaya illegaliter
rei militaris
ducem, Generalem
Romaeum Vasquez Velasquez
dimisit, quia iusso habendae perscrutationis inoboedivit, sed Tribunal Supremum eius restitutionem iussit. Tribunal Supremum tunc exercitum Manuelem Zelaya prehendere iussit ut declaratio ei caperetur. Comitia de referendo diem
28 Iunii
2009
statuebatur. Isto die bene mane, exercitus Manuelem Zelaya eius domo in
conversione subitanea Honduriana anni 2009
deprehendit.
Manuel Zelaya in stationem aeriam extra
Tegucigalpam
allatus est antequam aeroplano in
Sanctum Iosephum
, in
Ora Opulenta
, expelleretur. Manuel Zelaya denuo intrare in nationem aliquotiens conatus est. Secundum constitutionem, est illegale quemvis Hondurianum civem expatriare.
Robertus Micheletti
, antiquus Praeses Congressus Honduriani et Manuelis Zelaya eiusdem factionis socius, velut Praeses ob Congressum Nationalem post meridiem
die Solis
28 Iunii
iuravit, cuius mandatum die
27 Ianuarii
2020
destitit.
Ab initio, nulla civitas in orbe terrarum novam gubernationem velut legitimam agnovit; omnes
Consociationis Nationum
sociae Manuelis Zelaya amotionem per
subitaneam conversionem
damnaverunt. Aliquot
Factionis Republicanae
socii in Congressus Civitatum Foederatarum favorem
?
novae gubernationis enuntiavere. Die
21 Septembris
2009
, Manuel Zelaya in Honduriam rediit et in
Brasiliensem
ambasciatam
intravit. Gubernatio utilitatis diaconias ambasciatae disrupit et ignitegium imposuit conata servare ordinem in area dum Manuelis Zelaya fautores circum ambasciatam reclamitabant.
Insequente die, in Decreto PCM-M-016-2009, suspensa sunt quinque
iura constitutionalia
: libertas personalis (Articulus 69),
libertas sermonis
(Articulus 72),
libertas motus
(Articulus 81),
habeas corpus
(Articulus 84), et
libertas consociationis
et concilii. Sinistrana statio
radiophonica
et alia
televisifica
clausae sunt. Decretum
iura humana
suspendens die
19 Octobris
2009
in
diario La Gaceta
rite revocatum est.
Respublica
Honduriana in duodevicencima
departimenta
(
Hispanice
:
departamentos
) divisa est.
Caput
urbs
Tegucigalpa
, municipium Districtus Medii, iurisdictio
Francisci Morazan departimentum
, est.
|
Honduria
Mari Caribico
Septemtrionali in litore et
Oceano Pacifico
Meridie per
Sinum Fonsecae
finitima est.
Clima
e
tropico
in
locis demissis
in
temperatum
in montibus variat. Mediae et meridionales regiones relative calidiores et minus madidae Septemtrionali litore sunt.
Hondurianum territorium praecipue in
montibus
consistit, quamquam angustae planities iuxta litus, magna subevoluta demissa
iungala
in regione
Mosquitiae
(
Hispanice
La Mosquitia
) Boreoriente, et valde habitata demissa valle
Sulae
(
Sula
) Boreoccidente est. In
Mosquitia
,
UNESCO
patrimonii mundani situs,
Rerservatum Biosphaerae Fluminis Platini
(
Reserva de la Biosfera de Rio Platano
), iacet cum flumine
Segoviae
(
Hispanice
Coco, Segovia
sive
Wanki
) nationem a
Nicaragua
dividente.
Insulae Sinus
(
Hispanice
Islas de la Bahia
) et
Insulae Cygni
(
Islas del Cisne
), omnes Septemtrione ab Honduriano litore, Honduriae partes sunt. Pulvini
Mysteriosa
et
Rosarium
(
Hispanice
Misteriosa
et
Rosario
), inter 130 et 150
chiliometrorum
(inter 80 et 93
milium passuum
) Septemtrione ab Insulis Cygni distantes, intra Honduriae
Zonam Oeconomicam Exclusivam
cadunt.
Inter terrae opes
lignum
,
aurum
,
argentum
,
cuprum
,
plumbum
,
zincum
,
ferrum
,
stibium
,
carbo
,
pisces
et
energia hydroelectrica
sunt.
Regio
punctum calidum biodiversitatis
propter multas
plantarum
et
animalium
species
putatur quae ibi inveniri possunt. Tamquam aliae nationes in regione, Honduria vastas biologicas opes continet. Natio hospitio accipit amplius 6000
tracheobiontum
specierum, quorum 630 (usque adhuc descripta)
orchidaceae
sunt; circiter 250
reptilium
et
amphibiorum
, amplius 700
avium
specierum, et 110
mammalium
specierum, quarum dimidium
chiroptera
sunt.
Boreorientali in regione
Mosquitiae
(
Hispanice
La Mosquitia
)
Rerservatum Biosphaerae Fluminis Platini
(
Hispanice
:
Reserva de la Biosfera de Rio Platano
), demissa
silva pluvialis
quae magnae vitali diversitati domus est, iacet. Reservatum
Catalogo Situum Hereditatis Mundi secundum UNESCO
anno
1982
additum est.
Honduria
silvas pluviales
,
silvas nubilas
(quae usque ad 3000 metrorum super aequor maris crescere possunt),
manglia
,
savannas
et
pineti
quercetique
cordilleras
iuxta cum
Saepto Scopuli Mesoamericana
(
Arrecife Mesamericano
) habet. In
Insulis Sinus
(
Islas de la Bahia
)
tursiopes
,
mantae birostres
,
scaridae
,
acanthurorum coeruleorum
examina et
rhincodontes typi
sunt.
Oeconomia
in lente crescendo perstitit, sed divitiarum distributio valde polarizata
?
manet, mediis salariis humilibus manentibus. Oeconomicum incrementum ultimis paucis annis mediam 7% quotannis habuit quod secundissimorum incrementorum unum in
America Latina
est, quamquam 50% incolarum, circiter 3.7
millioes
, adhuc sub paupertatis limine manet. Secundum
Argentariam Mundanam
, Honduria tertia pauperrima natio in
Hemisphaerio Occidentali
est, post
Haitiam
et
Nicaraguam
. Amplius 1.2 milliones
opere destitutorum
esse aestimantur, inopiae operarum indice in 27.9% stante. Nihilominus, secundum
Indicem Evolutionis Humanae
, Honduria sexta natio inter pauperrimas aut subevolutissimas in
America Latina
post
Haitiam
,
Nicaraguam
,
Guatimaliam
,
Guianam
, et
Boliviam
est.
Honduria
Nationum Pauperum Debitis Obrutissimarum
una ab
Argentaria Mundana
et ab
Aerario Monetario Internationali
enuntiata est quae eam eligibilem
abolitioni debiti
anno
2005
fecerunt.
Tam electricitatis diaconiae (ENEE) quam electriductualis telephoniae diaconiae (HONDUTEL) a gubernativis agenturis gestae sunt, cum societas ENEE multum subsidiorum ob chronica pecuniaria problemata acciperdet. Societas HONDUTEL, nihilominus, non diutius monopolium est, cum telecommunicationum campus privati campi societatibus e die
25 Decembris
anni
2005
apertus esset; quod requisitorum unum fuit antequam
Foederis Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam
(
Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamerica y Republica Dominicana
) inceptio probaretur. Pretiorum temperationes de
benzino
sunt et aliae temporariae pretiorum temperationes de basicis mercibus per brevia perihoda a
Congressu
(
Congreso
) crebro probantur.
Aurum
,
argentum
,
plumbum
, et
zincum
in fodinis producta sunt quarum proprietariae adventiciae societates sunt.
Post annos declivis contra
dollarium Statunitense
,
lempira
in 19 lempiris pro dollario stabilitata est.
Iunio
anni
2008
cursus cambialis inter dollaria Civitatum Foederatarum et Hondurianas
lempiras
propemodum 1 pro 18,85 erat.
Anno
2005
Honduria
Foedus Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam
(
Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamerica y Republica Dominicana
) obsignavit. Decembri mense anni
2008
Hondurianus praecipuus portus maritimus,
Portus Cortesii
, in
Statunitensi
Initiativa Securitatis Contentrorum
(
Anglice
:
Container Security Initiative
) comprehenditur.
Die
7 Septembris
2006
,
Civitatum Foederatarum
Departimentum Securitatis Nationalis
et
Departimentum Energia
(
Anglice
Department of Homeland Security, DHS
et
Department of Energy, DOE,
proprie) nuntiaverunt primam phasin
?
Initiativae
?
Oneris Securi (
Anglice
Secure Freight Initiative
), sine praegressu conamen construendi super exsistentes portuariae securitatis rationes melioranda oederalis gubernationis facultate Civitatum Foederatarum ut contentra causa nucleares radiologicasque materias transmarinas conviserentur et ut intrantium contentrorum periculum melius censeretur. Initialis Initiativae Oneris Securi phasis tam exsistentis technologiae quam confirmatorum nuclearium detectoriorum machinamentorum combinatam patefactionem in sex adventiciis portibus involvit qui sunt:
Portus Machometi Ibn Qasim
(
Anglice
Port Muhammad Bin Qasim
et
Urdu
:
???? ??? ???? ?? ????
) in
Pakistania
,
Portus Cortesii
(
Hispanice
:
Puerto Cortes
) in Honduria,
Antona Meridionalis
(
Anglice
:
Southampton
) in
Britanniarum Regno
, portus
Salalae
(
Arabice
??????) in
Omania
, portus
Singapurae
et Terminale Gamman portus
Pusanensis
in
Corea Meridionali
. Ex ineunti
2007
, contentra ex his portibus causa radiationis et informationis periculosorum factorum convisuntur antequam ea in Civitates Foederatas discedere sinatur.
Secundum Librum factorum mundanorum
Centralis Intellegentiae Agenturae
(
Anglice
:
CIA World Factbook
), Honduria 7.48
milliones
incolarum habet; quorum 90%
Mixticii
, 7%
Amerindi
, 2%
Nigritae
et 1%
Caucasii
.
Nonaginta centesimae Hondurianorum
Mixticiae
(quorum maiores
Amerindorum
et
Europaeorum
mixtura) sunt. Circiter 7 centesimae Hondurianorum septem agnitarum
Indigenarum
circulorum unius socii sunt.
Confoederatio Populorum Autochthonum Honduriae
(
Confederacion de Pueblos Autoctonos de Honduras, CONPAH
) et Honduriana gubernatio septem dissimiles
Indigenas
circulos numerant qui sunt:
Confoederatio et quisque separatus
Indigenarum
populorum circulus, e
decennio 199
laboravere ut Aboriginalium populorum vita melioretur. Mutatio, nihilominus, elusiva fuit, quia hi populi violentiae et discriminationi adhuc obviam eunt. Circiter 2% Hondurianorum
Nigritae
aut
Afro
-Honduriani sunt, qui praecipue nationis
Caribicum
litus habitant. Plerique
servorum
et contractorum famulorum, e
Caribicis
insulis in Honduriam allatorum, descendentes sunt. Alius magnus circulus (circiter 150?000 hodie)
Garif?ni
,
Afro
-
Caribicorum
populorum descendentes, sunt, qui contra
Britannicas
auctoritates in insula
Sancti Vincentii
(
Anglice
:
Saint Vincent
) desciverunt et in
Belizam
et Honduriam per
saeculum duodevicensimum
pertracti sunt.
Garif?ni
Hondurianae identitatis pars per theatrales praesentationes velut
Louvavagu
sunt. Finalis circulus operarii ex
Anglophonico
Caribico
, praesertim ex
Iamaica
et
Barbata
, allati sunt in fructuum viridariis a
Boreoamericanis
societatibus velut
United Fruit Company
exeunte
saeculo undevicensimo
et ineunte
saeculo vicensimo
inceptis laboratum.
Honduria significativam
Palaestinam
communitatem hospitio accipit, cuius plerique sunt
Christiani
Arabes
. Palaestini in civitatem exeunte
saeculo undevicensimo
et ineunte
saeculo viecnsimi
advenere, se praesertim in urbe
Sancti Petri Sulae
(
San Pedro Sula
) statuentes. Palaestina communitas, bene in Honduria integrata, in negotiis, commercio, re argentaria, industria, civilitate eminet. Etiam
Asiae Orientalis
communitas est, quae praeprimis in
Sinarum
descendentibus et citerius in
Iaponiensibus
consistit.
Coreani
,
Ryucyuenses
,
Vietnamienses
magnam percentationem etiam constituunt quia in Honduriam velut contracti operarii in
decenniis 199
et
200
advenerunt. Quoque mille
Mayangnarum
(
Mayangnas
sive
Sumos
) Honduriam incolere aestimantur, quorum plerique in
Caribicum
litus habitant.
Ex anno
1975
, emigratio ex Honduria accelerata est quia operam quaerentes et profugi politici meliorem vitam alibi quaerebant. Quamquam multi Hondurani cognatos in
Nicaragua
,
Hispania
,
Mexico
,
Salvatoria
et
Canada
habent, plerique Honduriani extra civitatem viventes Civitates Foederatas incolunt.
Dissimilia
ethn?
populi Honduriani partem formantia eam multilinguisticam nationem faciunt. Quinque e septem nationalibus ethnesi suas linguas adhuc servant.
Insularum Sinus
(
Hispanice
Islas de la Bahia
?;
Anglice
:
Bay Islands
) altera ex parte
linguam Anglicam
colunt. 95% insulanorum inter se imprimis
Hispanice
communicant. Quamobrem reipublicae Hondurianae gubernatio per Articulum 6 Constitutionis "publicam Honduriae linguam esse
Hispanicam
" et "Civitatem eius puritatem protecturam et eius disciplinam aucturam esse" statuit.
Nihilominus, amissis
Lencarum
et
Tsortiensium
linguis et
Pechorum
in exstinctionis periculo, ipsa Constitutio necessarium per Articulum 172 ut "omnes anthropologicae, archaeologicae, historicae et artificiosae Hondurianae opes culturalis Nationis patrimonii partem formet" considerat. Lex normas statuet quae velut fundamentum earum servationi, restaurationi, cultui et restitutioni secundum casum proderunt. Omnes Honduriani earum servationi fauturi et earum substractionem impedituri sunt. Insuper Constitutio "et nativas culturas et genuinae nationalis laographiae, popularis artis et opificorum artis expressiones" servare et stimulare pollicetur.
Haec vivarum linguarum varietas in civitate, velut aliae (v.gr.
?
Lenca
) e quibus solum dispersae inscriptiones manent, linguisticarum varietatum propriarum intra
Hispanicam
generationem secundaverunt. Ultimis annis
Academia Honduriana Linguae
(
Hispanice
Academia Hondurena de la Lengua
)
hondurianismorum
exhaustivum studium et collectionem ad incorporandos in
Regiae Academiae Hispanicae
dictionarium effecit.
In vicesima secunda dictionarii Regiae Academiae Hispanicae editione, anno
2001
,
Academia Honduriana Linguae
pretiosam contributionem
Hispanophono
mundo effecit; 1 950 hondurianismorum incorporati sunt. Iam in vicesima prima editione, anno
1992
, 302 inserti sunt. Sic, circiter 2782 sunt, inclusis quadringentis Hondurianis
gentiliciis
, quod Hondurianos
Hispanophonos
in maximos novorum lexicorum elementorum contributores ista in dictionarii editione commutat.
Etiam in
Ioannis Raimundi Saravia
libro
Te conozco, mosco?Diccionario del pensamiento popular hondureno
(praemio Regis Ioannis Caroli I
Cooperationis Culturalis Hispanicae in Honduria
anno
2005
) amplius 2700 vocabulorum Honduriae propriorum collecta sunt.
Quamquam plerique Honduriani
Catholici Romani
sunt, secundum relationem, Ecclesiae Catholicae Romanae asseclarum numerus decrescit dum
Protestantium
ecclesiarum sectatorum numerus crescit. Relatio Libertatis Religiosae Internationalis anni
2008
, apud CID Gallup demoscopiam,
?
47% incolarum se Catholicos, 36%
Evangelicos
Protestantes identificavisse
?
et 17% aut non respondisse aut se "aliae" putavisse notat. Consuetae Ecclesiae Catholicae computationes et asseclae 81% Catholicorum aestimant ubi parochus (in amplius 185 parochiarum totam per nationem) pastoralem parochiae relationem quotannis impleturus est.
Liber factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (
Anglice
:
CIA World Factbook
) 97% Catholicorum et 3% Protestantium habet. De statisticis variationibus passim commentatus, Iohannes Green
Fori Pew de Religione et Vita Publica
(
Anglice
:
Pew Forum on Religion and Public Life
) animadvertit: "Ut isti numeri correctiores quam [alicuius alius] numeri sint non est . . . sed quomodo unus circulum conceptualizet. Crebro homines aliae ecclesiae intersunt sine reliquenda sua "domestica" ecclesia. Multi qui Evangelicis megaecclesiis in Civitatibus Foederatis, verbi gratia, intersunt, magis quam uni intersunt. Haec permutatio et fluiditas communis in
Brasilia
est ubi duae quintae partes eorum qui Evangelici educati sunt non diutius evangelici sunt et Catholici intrare et exire ex variis ecclesiis videntur, crebro dum adhuc Catholici manent.
Plerique demoscopi ut annuas demoscopias per quendam annorum numerum rogare optimam methodon cognoscendarum religiosae demographiae et variationum suppeditaret in qualibet natione suggerunt. Adhuc, in Honduria
Anglicana
,
Presbyteriana
,
Methodistica
,
Adventistica Septimi Diei
,
Lutherana
et
Pentecostalis
ecclesiae florent et simul
Evangelicae
Protestantes ecclesiae, secundum fontem, 36% Hondurianorum constituunt. Protestantia seminaria tria sunt. Ecclesia Catholica, adhuc una "ecclesia" agnita, in scholarum, nosocomiorum et pastoralium institutorum operantium numero quoque floret, inclusis suis propriis medicis scholis). Cuius archiepiscopus,
Anscharius Andrea Rodriguez Madariaga
, etiam popularissimus, tum cum gubernatione in aliis ecclesiis tum in sua propria ecclesia est.
Buddhisticae
,
Iudaicae
,
Islamicae
,
Bahaisticae
,
Rastafariana
et autochthonicae confessiones et religiones exsistunt.
Index fertilitatis
circiter 3.7 pro femina est. Index mortalitatis inter minores quam quinque annos nati 40 pro 1000 vivorum natalium est. Valetudinarius sumptus 197
Statunitensium dollariorum
pro homine anno
2004
fuit. Circiter 57 medicorum pro 100?000 hominum sunt.
Celeberrimus Hondurianus pictor est
Iosephus Antonius Velasquez
; alii ponderis pictores,
Carolus Garay
et
Rochus Zelaya
. Hondurianorum notissimorum scriptorum duo
Froila Turcios
et
Raimundus Amaya Amador
sunt. Alii
Marcus Antonius Rosa
,
Robertus Sosa
,
Lucilla Gamero de Medina
,
Eduardus Bahr
,
Amanda Castro
,
Xaverius Abril Espinoza
,
Teophilus Trejo
et
Robertus Quesada
sunt. Inter aliquos Hondurianos insignes musicos
Raphael Coello Ramos
,
Lydia Handal
,
Victorianus Lopez
,
Gulielmus Anderson
,
Victor Donaire
,
Mathilda Quan
,
Moyses Canelo
,
Iulius Quan
,
Franciscus Carranza
, et
Camillus Rivera Guevara
sunt.
Honduriani crebro
Catrachos
Hispanice
referuntur. Vocabulum a
Nicaraguensibus
novatum est et e secundo nomine
Hispano
-Honduriani Generalis
Florentii Xatruch
derivatum est, qui, anno
1857
, Hondurianas vires armatas contra invasionem a
Boreoamericano
errone
Gulielmo Walker
temptatam duxit. Hoc agnomen blandum, non despectivum, consideratur. Praecipua lingua
Hispanica
est, qua 94% Hondurianorum loquuntur. Minoritariis linguis minus quam 4% Hondurianorum loquuntur. Quae
linguae Amerindae
, utputa
Garif?na
,
Misqu?ta
et
Pecha
,
Chironomia Honduriana
(
Hispanice
Lengua de Senas Hondurenas
) et
Anglica
in
Insulis Sinus
e litore sunt.
Honduras This Week
Anglophonum
septimanale
est quod e septemdecim annis abhinc
Tegucigalpae
editum est. In
Roatanis
,
Ut?lae
et
Guanaiae
(
Roatan,
Utila,
Guanaja
proprie) insulis,
periodicum menstruum
Bay Islands Voice
menstuorum nuntiorum fons ex anno
2003
fuit.
Gastronomia Honduriana
cocoina
?
et in dulcibus et in conditis
cibis
et etiam in iusculis
?
ample utitur.
Theatrum Iosephi Francisci Saybe
(
Hispanice
Teatro Jose Francisco Saybe
) in
Sancto Petro Sula
Circulus Theatralis Sancti Petri Sulae
(
Circulo Teatral Sampedrano
) domus est.
Inter aliquae Honduriae nationalia festa
Dies Libertatis Honduriae
die
15 Septembris
et
Dies Pueri
(
Hispanice
:
Dia del Nino
) sunt quae in domibus, scholis et ecclesiis die
10 Septembris
celebratur; ubi pueri dona accipiunt et convivia parilia
Christi Natalis
aut
nataliciis
celebrationibus habent. Aliqui vici
pignattas
?
(
Hispanice
:
pinatas
) in viis habent. Alia festa
Pascha
,
Dies Cenae Domini
,
Dies Passionis Domini
,
Dies Militis
(
3 Octobris
ad celebrandum
Francisci Morazan
natum,
Christi Natalis
,
Dies Lempirae
(
Hispanice
:
Dia de Lempira
) die
20 Iulii
et
Pridies Kalendarum Ianuariarum
sunt.
Diei Libertatis Hondurianae festivitates bene mane cum symphoniacum agminibus incedentibus incipit. Quodque agmen dissimilibus
coloribus
induit, plausus instigatoribus agentibus.
Fiesta Catracha,
scilicet "Festum Hondurianum"
Latine
, eodem die accidit. Typici Honduriani cibi velut
phaseli
,
tamales
,
baleadae
,
mandioca
cum
tzitzarronibus
(
Hispanice
:
chicharron
) et
tortillae
offeruntur. Vigilia Nativitatis Domini, Honduriani suis familiis et proximis amicis obviam eunt cenatum, et tunc sibi dona media nocte dant. Aliquibus in urbibus ignes Bengalenses media nocte videntur et audiuntur. Pridie Kalendarum Ianuariarum cibus et ignes Bengalenses et festivitates sunt.
Natales
quoque magni eventus sunt et popularem
pignattam
saccharis candis et rebus inopinatis impletam invitatis pueris includunt.
Feria Isidora
(
Hispanice
:
Feria Isidra
)
Ceibae
exeunte
Maio
celebratur. Ceiba (
La Ceiba
) urbs orientali in litore sita est. "Carnelevarium Amicitiae" nuncupari solet. Homines e toto Terrarum orbe uni festivitatum hebdomati veniunt. Quaque nocte carnelevariolum (
carnavalito
) in uno vico est. Denique,
die Saturni
magna pompa cum vehiculis exornatis et ostentibus e
Brasilia
,
Nova Aurelia
,
Iaponia
,
Iamaica
,
Barbata
et multis aliis nationibus est. Hanc celebrationem etiam Nundinae Lacteae comitantur, ubi multi Honduriani veniunt sua agraria producta et animalia ostensum.
Absolutus index de irrotulatione in primaria educatione 94% anno
2004
erat dum anno
2007
scholae primariae completionis index 40% referebatur. 83.6% Hondurianorum
litterati
sunt. Honduria bilinguem (
Hispanophonas
et
Anglophonas
) et adhuc trilingues (
Hispanophonas
,
Anglophonas
et
Theodiscophonas
aut
Turcophonas
)
scholas
et numerosas
universitates
habet.
Circiter
electricitatis
campi dimidium in Honduria penes manus privatas est. Reliqua
generationis
capacitas a
Societate Nationali Energiae Electricae
(
Empresa Nacional de Energia Electrica, ENEE
) geritur. Decretoriae difficultates in hoc campo sunt:
- Modus suppeditandae pecuniae collocationis generationi et transmissioni, absentibus aut pecuniarie salutaribus publicis societatibus aut concessionario aerario ab externis donatoribus his pecuniariae collocationis generibus;
- Modus denuo librandarum tarifarum, secandarum residuarum pecuniarum et reducendarum amissarum pecuniarum, incluso electrico furto, sine alendam socialem turbam;
- Modus accomodandarum ambitalium curarum ad gubernativum inceptum construendorum duorum magnorum aggerum et consociatarum hydroelectrificinarum;
- Modus meliorandi accessus ruralibus in areis.
Suppeditatio
aquae
et
res sanitaria
in Honduria magnopere ex mediis urbanis ruri variant. Maximae incolarum sedes generatim tractationem aquae et distributionis systemata modernizavere,
?
nihilominus aquae qualitas crebro exilis est quia recta tuitione et tractatione caretur. Rurales loci generatim potabilis aquae systemata cum limitata capacitate aquae tractandae habent. Multae urbani loci
cloacarum
systemata pro aquarum residualium conlectione habent, nihilominus recta aquarum residualium tractatio pauper est. Sanitariae diaconiae ruri generatim latrinis et basicis
?
fodinis septicis restringuntur.
?
Aquae et sanitariae diaconiae historice a
Diaconia Autonoma Cloacarum et Aquaeductuum
(
Hispanice
:
Servicio Autonomo de Alcantarillas y Aqueductos, SANAA
) praebebantur. Anno
2003
, nova "lex aquae" probata est aquariarum diaconiarum
decentralizationem
postulans. Cum anni 2003 lege, locorum communitates ius et responsalitatem possidendarum, moderandarum et tuendarum suae potabilis aquae et aquarum residualium habent. Nova lege probata, multae communitates simul coniunxerunt ad aquarias sanitariasque quaestiones regionali in base tractandas.
Multae nationales et internationales haud gubernativae societates historiam laborandi in
aquariis
sanitariisque inceptis in Honduria habent. Inter internationales circulos, quamquam ad hoc non solum limitentur,
Crux Rubra
,
Water 1st International
,
Rotary International
,
Catholic Relief Services
,
Water For People
,
EcoLogic Development Fund
,
CARE International
,
CESO-SACO
,
Ingeniarii Sine Finibus Statunitenses
,
Students Helping Honduras
et
Global Brigades
sunt.
Praeterea, inter multas gubernativas societates in inceptis laborantes sunt:
Unio Europaea
,
USAID
,
Corpus Ingeniariorum Exercitus Civitatum Foederatarum
(
Anglice
:
United States Army Corps of Engineers
),
Cooperatio Vandalitica
(
Cooperacion Andaluza
) et gubernatio
Iaponica
inter alias.
Vectura
in Honduria in infrastructurarum serie consistit, quae sunt 699
km
ferriviarum
; 13?603 km
viarum
autocineticarum
; septem
portuum
; et 112
aeroportuum
(quorum duodecim bituminati et centum haud bituminati). Responsalitas de
vecturae
ratione in
Ministerium Operum Publicorum, Vecturae et Habitationis
(
Hispanice
SOPRTRAVI
) incidit.
Vexillum Honduriae
tribus aequis fasciis libratis componitur, quarum suprema et infima
caeruleae
sunt quia
Oceanum Pacificum
et
Mare Caribicum
repraesentant. Media fascia
alba
est. Quae quinque caeruleas
stellas
quinque civitates
Reipublicae Foederalis Mesoamericanae
repraesentantes continet. Media stella Honduriam, in media
Republica Foederali Mesoamericana
conlocatam, repraesentat.
Insigne
, anno
1825
statutum,
triangulum
aequilaterum est, in cuius base
mons ignifer
inter duo
castella
est, super quae
arcus pluvius
et
sol
fulgens sunt. Triangulum in area ponitur ubi ab ambobus maribus circumdari significat. Circum haec omnia
ovalum
aureas litteras continens quae Rempublicam Honduriae, Liberam, Sui Iuris (
Hispanice
:
Republica de Honduras, Libre, Soberana e Independiente
) dicunt.
Hymnus Nationalis Honduriae
certaminis anno
1904
effecti resultatio est,
Manuele Bonilla
praeside. Denique, poeta
Augustus Coello
fuit, qui demum
hymnum
scripsit, participante
Theodisco
compositore
Carolo Hartling
, qui
musicam
composuit.
Hymnus civitatis
die
15 Novembris
anni
1915
adoptatus est,
Alberto Membreno
praeside;
versibus
intercalaribus et septem strophis componitur.
Reipublicae
flos
nota
orchidacea
,
Rhyncholaelia digbyana
(olim
Brassavola digbyana
nuncupata) est, quae
rosam
anno
1969
substituit. Reipublicae floris permutatio effecta est per generalis
Osvaldi Lopez Arellano
administrationem, qui
Brassavolam digbyanam
autochthonicam Honduriae
plantam
esse putabat, quia haec flos exemptiles pulchritudinis, vigoris, et distinctionis proprietates habebat, prout suum decretum dictabat.
Arbor
Honduriae
Pinus caribaea
est, cuius usus etiam directus est "ad evitandam supervacuam destructionem caesuris aut incendiis apportatam."
Rei publicae
mammale
est
Odocoileus virginianus
,
qui ad vitandam immodicam depraedationem adoptatus et inter duas
cervidarum
in Honduria viventium
species
una est. Reipublicae
avis
Honduriana est
Ara macao
,
quae a Praecolumbianis Honduriae
civilizationibus
magni aestimata est.
Legenda
et
fabulae
maximi ponderis intra Hondurianam culturam sunt; quorum exemplum
Pluvia Piscium
est.
Cadexi
(
Cadejo
) et
Ciguanabae sive Sordidae
(
Ciguanaba
sive
Sucia
) legenda quoque popularia sunt.
Pediludium
est popularissimus
ludus
in Honduria. Maximum Hondurianum facinus hac in arte qualificationem
?
Certamini Mundano Pedilusorio
annis
1982
et
2010
consequi fuit.
Nexus interni
Regiones, civitates et territoria
Americae
Honduria : politica
Ministri rerum externarum Honduriani 2003?