Antonius Vivaldi
Nativitas
:
4 Martii 1678
;
Venetiae
Obitus
:
28 Iulii 1741
;
Vindobona
Patria
:
Res publica Veneta
Nomen nativum
:
Antonio Lucio Vivaldi
Familia
Genitores
:
Giovanni Battista Vivaldi
;
Camilla Calicchio
Coniunx
:
no value
Antonius Lucius Vivaldi
(
Italice
Antonio Lucio Vivaldi
; natus
Venetiis
die
4 Martii
1678
- mortuus
Vindobonae
die
28 Iulii
1741
),
Presbyter Ruber
(Italice
il Prete Rosso
) ob
colorem
comae per ludibrium appellatus, fuit
compositor
Barocus
Italicus
,
presbyter
, et violinista sollertissimus, ex maximis
compositoribus
Barocis, qui
vivus
omnem per
Europam
gratia ac virtute pollebat. Hodie notus est plerumque ob aliquot
concentus
pro
instrumentis
, praecipue pro
violina
, atque propter sacra opera
choralia
et plus quam quadraginta
melodramata
. Notissimum opus eius est
Quattuor anni tempora
,
series quattuor concentuum pro
violina
.
Compositae sunt multae ex eius compositionibus pro grege musico
mulierum
Valetudinarii Pietatis (
Ospedale della Pieta
), domo
puerorum
desertorum, apud quam Vivaldi ab anno
1703
usque ad
1715
et a
1723
ad
1740
operam dedit. Fama fruebatur ob suas operas
Venetiis
,
Mantuae
,
Vindobonae
productas. Vivaldi postquam in
Carolum VI imperatorem
incidit, honorem petens Vindobonam migravit. Imperator autem mox obiit, et musicographus, sine constanti quaestus fonte, mortuus est pauper.
Musica Vivaldiana, compositore vivo, populo satis grata fuit, sed favorem populi deinde amisit, usque ad eius redintegrationem primo
saeculi vicensimi
dimidio factam. Vivaldi hodie numeratur inter musicographos
Barocos
populo gratissimos, quorum musica latissime in tabulis auditoriis est incisa.
Antonius Lucius Vivaldi
Venetiis
in
capite
Reipublicae Venetae
anno
1678
natus est. Statim ab
obstretice
baptizatus est
domi
; quo facto creditum est eius
vitam
in periculo fuisse, quomodo nescitur. Praesens baptismus veri similiter ei est collatus ob
infantis
ipsius
aegritudinem
vel fortasse ob
terraemotum
qui
urbem
eodem die tremefecit; nam
mater
,
terraemotum
metuens, eum in
sacerdotium
dedicavisse putatur.
[2]
Ritus in
templo
baptismi post
duos
menses
factus est.
[3]
Parentes
compositoris fuerunt Ioannes Baptista Vivaldi et Camilla Calicchio, ut nomina in tabulas Sancti Ioannis Bragorae relata sunt.
[4]
Puero
erant
quinque
fratres: Margarita Gabriela, Caecilia Maria, Bonaventura Thomas, Zanetta Anna, et Franciscus Gaetanus.
[5]
Pater
,
tonsor
antequam violinista professionalis factus esset, Antonium
fidiculis
psallere docuit, deinde per
regionem
iter fecit, violina una cum
filio
psallens. Antonius aetate perparva discere coepit, ita ut ampla doctrina musica in eo viginti quattuor annos nato inesset, cum in Valetudinario Pietatis operari coeperet.
[6]
Ioannes Baptista fuit unus ex conditoribus societatis
musicorum
cui nomen erat
Sovvegno dei musicisti di Santa Cecilia
.
[7]
Vivaldi,
viginti quinque
annos natus,
presbyter
ordinatus est, sed numquam, valetudine excusatus, ministerium sacerdotale exercuit.
- ↑
Baroque Music
: "As far as his theatrical activities were concerned, the end of 1716 was a high point for Vivaldi. In November, he managed to have the Ospedale della Pieta perform his first great oratorio, Juditha Triumphans devicta Holofernis barbaric [sic]. This work was an allegorical description of the victory of the Venetians over the Turks in August 1716."
- ↑
Walter Kolneder,
Antonio Vivaldi: Documents of his life and works
(Amsterdam: Heinrichshofen's Verlag, Wilhelmshaven, Locarno, 1982), 46.
- ↑
Michael Talbot,
Vivaldi
(London: J. M. Dent & Sons, 1978), 39.
- ↑
H. C. Robbins Landon,
Vivaldi: Voice of the Baroque
(Sicagi: University of Chicago Press, 1991), 15.
- ↑
Michael Talbot,
Vivaldi
(Londinii: J. M. Dent & Sons, 1978), 37.
- ↑
Karl Heller,
Antonio Vivaldi: The Red Priest of Venice
(Hongkongi: Amadeus Press, 1997), 41.
- ↑
Michael Talbot,
Vivaldi
(Londinii: J. M. Dent & Sons, 1978), 36.
- Antonicek, Theophil.
1997
.
Vivaldi.
Graz.
ISBN 3-201-01677-2
.
- Brizi, Bruno.
1984
. Maria Grazia Pensa.
Music & Letters
65(1):62?64.
- Bukofzer, Manfred
.
1947
.
Music in the Baroque Era.
Novi Eboraci: W. W. Norton & Co.
ISBN 0-393-09745-5
.
- Cross, Eric.
1984
. De
I libretti vivaldiani: recensione e collazione dei testimoni a stampa
ab Anna Laura Bellina scripto.
- Formichetti, Gianfranco.
2006
.
Venezia e il prete col violino: Vita di Antonio Vivaldi.
Bompiani.
ISBN 88-452-5640-5
.
- Heller, Karl.
1997
.
Antonio Vivaldi: The Red Priest of Venice.
Amadeus Press.
ISBN 1-57467-015-8
.
- Kelly, Sarah Bruce.
2009
.
The Red Priest's Annina.
Bel Canto Press.
ISBN 978-0-578-02566-7
.
- Kelley, Sarah Bruce.
2011
.
Vivaldi's Muse.
Bel Canto Press.
ISBN 978-0-9836304-0-1
.
- Kolneder, Walter
1983
.
Antonio Vivaldi: Documents of His Life and Works.
C. F. Peters Corp.
ISBN 3-7959-0338-6
.
- Mamy, Sylvie.
2011
.
Antonio Vivaldi.
Lutetiae: Fayard.
ISBN 978-2-213-63761-7
- Quick, Barbara.
2007
.
Vivaldi's Virgins.
Mythistoria
. HarperCollins.
ISBN 978-0-06-089052-0
.
- Robbins, H. C.
1996
.
Vivaldi: Voice of the Baroque.
Sicagi: University of Chicago Press.
ISBN 0-226-46842-9
.
- Romijn, Andre.
2007
.
Hidden Harmonies: The Secret Life of Antonio Vivaldi.
ISBN 978-0-9554100-1-7
.
- Ryom, Peter.
1986
.
Repertoire des œuvres d’Antonio Vivaldi: les compositions instrumentales.
Kopenhagen: Engstrøm & Sødring.
ISBN 87-87091-19-4
.
- Selfridge-Field, Eleanor.
1994
.
Venetian Instrumental Music, from Gabrieli to Vivaldi.
Novi Eboraci: Dover Publications.
ISBN 0-486-28151-5
.
- Talbot, Michael.
1998
.
Antonio Vivaldi.
Insel Verlag.
ISBN 3-458-33917-5
.
- Talbot, Talbot.
Antonio Vivaldi.
Grove Music Online,
ed. L. Macy.
Nexus interni
- Quattuor anni tempora
in mediis interactivis:
Allegro
,
Largo
,
Allegro,
apud
BinAural Collaborative Hypertext
- Allegro molto ex 'Hieme' a Vivaldi,
apud www.youtube.com
- Anima Veneziana
apud www.anima-veneziana.naro.dru
- Balleta cum musica ab Antonio Vivaldi,
apud www.youtube.com
- Biographia
apud www.anima-veneziana.narod.ru
- Catalogus operum instrumentalium
apud www.classical.net.
- Catalogus omnium operum
apud alambix.uquebec.ca.
- Fata Tiganca,
a Vivaldi composita,
apud klasikmuzikdinle.sinavbilgi.net.
- De "research project on the Saxon court's instrumental music collection in the Sachsische Landesbibliothek ? Staats- und Universitatsbibliothek Dresden,"
apud www.schrank-zwei.de.
- "Two Vivaldi biopics may duel at the box office,"
apud www.playbillarts.com.
- "Vivaldi's Music Podcast,"
apud www.classicistranieri.com.