Spiritus Sanctus
est notio de proprietate
Dei
coniuncta quae in pluribus
religionibus Abrahameis
reperitur. Magni momenti praesertim in
religione Christiana
est, ubi Spiritus Sanctus tertia persona
Trinitatis
habetur.
In
Bibliis Hebraicis
, varia nomina reperiuntur: ????? ???????? (
ruach Elohim
, spiritus Dei), ????? ?????? (spiritus Iehovae vel
Domini
), ac ????? ??????? (
ruach codes
, spiritus sanctus).
In
religione Christiana
, Spiritus Sanctus est tertia persona Sanctissimae
Trinitatis
post
Pater
et
Filium
; nonnulli autem
Christiani
Spiritum Sanctum solum
vim
Dei aut
amorem vivum
Dei esse putant.
Signa actionis Spiritus Sancti sunt
aqua
baptismi
(quae hominem renovat) et
chrisma
(unctio). Symbola tamen eius
ignis
,
nubes
,
lumen
,
tonitrus
,
columba
, digitusque Dei sunt.
Spiritus Sanctus a nonnullis Consolator Advocatusque appellatur. Eius
dies festus
eiusque descensus in discipulos
Iesu
est
Pentecoste
.
Libri
Bibliorum
inspiratione Spiritus Sancti, a
scriptoribus
variis, compositi esse dicuntur. Etiam
prophetae
a Spiritus Sancti inspiratione moti locuti esse dicuntur.
Quattuor mentiones Spiritus Sancti (
Arabice
??? ?????
,
ruh al-qudus
) in
Alcorano
reperiuntur, ubi is nuntios a Deo fert. Saepe idem habetur qui
Gabriel
archangelus
.