De origine
gentis
Hungaricae sub iudice lis est: certum est
linguam Hungaricam
Indoeuropaeam
non esse. Veri simile videtur Hungaricam
familiae linguarum
Uralicarum
esse adnumerandam, etsi
vocabula
plurima e
linguis
Turcicis
et ceteris linguis originem capiant.
Hungari, priusquam in
regione
ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomadesque fuerunt (sicut
Scythae
) ac in
Europa Orientali
, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levedia
regio
olim fuit, nisi
rerum gestarum scriptores
falluntur, inter fluvios
Borysthenem
et
Tanaim
sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam Atelkuzu sive Etelkoz nominare solebant; quae regio in occidentali hodiernae
Ucrainae
territorio extendebatur traditur. Non liquet ex antiquis operibus utrum illo tempore Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta,
colonias
Hungaras in Etelkoz, absente
exercitu
Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, annoque
896
regionem
Montibus Carpaticis
cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt,
nationibus
ibi habitantibus?
Bulgaris
,
Slavis
,
Moravicis
,
Francis
?feliciter debellatis.
[3]
Postquam ergo
Hungari
duce Arpad anno
896
Pannoniam
et quae circa sunt, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa
Europae
regna, partim, ut
potestatem
suam in Pannonia tutiorem redderent terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius
Europam Occidentalem
cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad
Franciam
,
Hispaniam
, ac
Byzantium
pervenerunt.
Equos
habebant non magnos, sed fortes ac
calorem
frigusque
aeque tolerantes; et, quantopere
arcu
sagittisque
valerent, satis testatur oratio illius temporis: "A sagittis Hungarorum libera nos Domine!" Diu ergo nullus fuit populus qui
exercitum
Hungaricum superare posset; sed
Germani
tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim Hungari simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac ad
Merseburgam
(
933
), tum ad
Augustam Vindelicorum
(sive Augsburgum) anno
955
Hungaros maxima clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post
Geysa
, dux Hungarorum (
971
?
997
) nuntios in
Germaniam
misit ad
sacerdotes
christianos
in Pannoniam invitandos.
Geysa mortuo,
Stephanus
, Geysae
filius
, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppanyio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato. a Sancta Sede coronam adeptus die
25 Decembris
anni
1000
coronatus est. Qui Stephanus, primus Hungariae
rex
(
1000
?
1038
)
religionem Christianam
in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidit; plura
monasteria
fundavit; plurimae denique
leges
, quibus
mores
Christiani inter Hungaros tum plerumque [][paganus|paganos]] propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comites sive ispanos creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum est, anno
1083
, tempore
Ladislai I
, (sancti), illum Stephanum
canonizatum
sive sanctum proclamatum esse.
Post mortem Stephani in tantam miseriam Hungaria est redacta, ut haud procul abesset, quin omnia, quae a rege primo piissimo aedificata essent, prorsus delerentur. Longius esset nunc recensere, quot bella externa ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium secuta essent. Ladislaus I, postquam anno
1077
rerum potitus est, fortissima manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est beatissimae
memoriae
, quem adhuc viventem Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (
1095
) plurima
carmina
fabulasque
de eo composuerunt. Ladislaus a
pontifice Romano
in fine
saeculi 12
canonizatus est.
Saeculum vicesimum
recensere
Hungaria in
bello mundano primo
velut pars
Imperii Austro-Hungarici
apparuit, civitatis quae ab anno 1867 constitit. Imperium id
bellum
gessit una cum Germania contra Imperia Foederata inter annos 1914 et 1918. Imperium Austro-Hungaricum victum et dilapsum est anno 1918. Anno
1920
, Hungaria ob cladem in bello divisum est perdens maximam suae areae partem. Propter quod Hungariae praesentis populus est integer, id est Hungaria facta est civitas nationalis. Inter duo bella mundana Hungaria erat "regnum sine rege," gubernatore Nicolao Horthy dirigebatur inter 1920 et
1944
. Ab
1938
ad
1941
Hungaria pluries denuo nacta est partes ex sublatis areis a vicinis suis. Post
secundum bellum mundanum
Hungaria sub iugo
communismi
gemebat. Tunc politici homines multos supprimebant, velut
Gabriel Peter
, famosus vigilis secretus summus.