Mathematica
(
-ae,
f.
) (
Graece
: ? μαθηματικ? (scil. ?πιστ?μη sive τ?χνη) a voce μανθ?νω 'disco') sive
mathematice
sive
mathesis
dicitur doctrinalis
scientia
, quae abstractam considerat quantitatem variis aspectibus, qui sunt
algebraica
,
geometrica
,
analytica
. Mathematica, quae fundamenta in
numeris
,
logica
, et
ratiocinatione
habet, est lingua
physicae
et aliarum
scientiarum
quantitativarum. De mathematica
Galilaeus Galilaei
scripsit:
“
|
Philosophia in hoc libro grandi scribitur, qui est
universum
semper nostris oculis oblatum. Hunc librum autem non possumus intellegere nisi imprimis eius linguam discere et litteras legere conamur. Liber lingua mathematica scriptus est et suae litterae sunt trianguli, circuli et aliae figurae geometricae. Eis litteris carentes haud singulam vocem librorum possumus intellegere; sine eis vagamur in labyrintho obscuro.
|
”
|
?
Aequator
Galilaei Galilaei
(Romae,
1623
).
|
Hodie mathematica, tam necessaria in claves
RSA
securas creandas, partem magnam etiam agit in technologiis diversis, sicut in
mercatura
,
communicationibus
,
televisionibus
, et incolumitate
interretiali
vigilanda.