Statistica
[1]
(seu modo
Graeco
statistice
) est
scientia
eorum qui res examinant quoad de magnis
multitudinibus
agitur. Nomen a
statu
provenit, quod
verbum
Latinitate ecclesiastica recentiori '
civitatem
' dicit.
Saeculis septimo decimo
et
duodevicensimo
, magistratus de civitatibus plus plusque res datas conligere coeperunt. Nostra quoque aetate, res
datae
de
oeconomia
, de
populo
sive
censu
, de
societate
, de mundo
naturali
conliguntur, et modiis statisticis sicut, exempli gratia,
methodo quadratorum minimorum
investigantur.
Saeculo undevicensimo
, auctor statisticam ita descripsit
[2]
:
- Theoria Statistices continet perscrutationem cum rerum ad Statisticam pertinentium eamque efficientium, tum legum, ad quas res Statisticae in certum ordinem redigi possunt. Ex quo duae procedunt partes, quarum quae priori muneri satisfacit,
critica
nobis dicitur, quae ordinem iustum docet,
systematica
adpellatur.
Nostra aetate, statistica descriptiva a statistica inductiva distinguitur.
"Statistica est scientia," ait, "quae tradit res datas, ex quibus, quantum civitates scopum suum et internum et externum tempore manifestato attigerint, solide cognosci potest. Atque primum quidem," inquit, "de interno civitatis statu dicendum erit, tum de externo, quoniam omnis civitatum auctoritas apud alias
respublicas
semper nititur virium internarum copia, firmitate et robore, civium animis cultis
patriaeque
studiosis."
Vocabulum
statistica
primum a
Hermanno Conringio
rei cuidam adhibitum est, quo institutionem
universitariam
de
scientia politica
significavit
ad ea pertinente, quae de
re publica
notabilia erant.
Inventa est prima origo statisticae, usu verbi hodierno et numero disciplinae non aliis complexae,
saeculo septemo decimo
in
Gulielmi Petty
Ioannisque Graunt
exploratione rerum, quae politicam arithmeticam appellabantur, et pertinebant ad indagandas ratione empirica hominum consociationem ac
demographiam
. Cum vero rationes novae non essent inventae, est tamen demonstratum, quantum oporteret ut proprie data colligerentur atque elaborarentur.
Statistica postea multo magis a posteris
mathematicis
aucta est, cum
computationem
probabilitatum
excogitarent atque exsererent: inter eos potissimi fuerunt
Blasius Pascalis
,
Petrus Fermatius
,
Iacobus Bernoullius
,
Abrahamus De Moivre
,
Thomas Bayes
,
Hadrianus Maria Legendre
,
Carolus Fridericus Gauss
, et
Petrus Simon de Laplace
, qui problemata solverunt tamquam problema inductionis statisticae, delectionis existimatorum et excogitarunt
methodum quadratorum minimorum
.
Post eos
Adolphus Quetelet
statisticam in
socialium rerum
investigationem diffusit, et etiam
Franciscus Galton
rationem
regressionis
excogitavit; quorum omnium studiorum gratia, simillima hodiernae
saeculo vicensimo
videbatur iam statistica. Eo
saeculo
notabilissimi
Carolus Pearson
et
Ronaldus Fisher
fuerunt, qui magis
inferentiam statisticam
evolverunt.
- Best, Joel.
2001
.
Damned Lies and Statistics: Untangling Numbers from the Media, Politicians, and Activists.
University of California Press.
ISBN 0-520-21978-3
.
- Delmas, Bernard.
2009
.
Statistique descriptive pour l’economie et la gestion.
Presses Universitaires du Septentrion.
ISBN 978-2-7574-0074-6
.
- Desrosieres, Alain.
2004
.
The Politics of Large Numbers: A History of Statistical Reasoning.
Convertit Camille Naish. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
ISBN 0-674-68932-1
.
- Favre, Jean-Pierre.
2009
.
Mathematiques de gestion.
Digilex.
ISBN 978-2-940404-01-8
.
- Hacking, Ian.
1990
.
The Taming of Chance.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-38884-8
.
- Klotz, Ernestus.
1821
.
Theoriae Statistices particula prima: Theoria Statistices tamquam scientiae.
- Lindley, D. V.
1985
.
Making Decisions.
Ed. secunda. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.
ISBN 0-471-90808-8
.
- Maritn, Olivier.
2005
,
2009
.
L'enquete et ses methodes: l'analyse de donnees quantitatives.
Lutetiae: Armand Colin.
- Schnabel, Georg Norbert
.
1841
.
Generalstatistik der europaischen Staaten.
(Ex aedibus) Braumuller & Seidel.
liber apud books.google.com
.
- Tijms, Henk.
2004
.
Understanding Probability: Chance Rules in Everyday Life.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-83329-9
.
- Cicchitelli, D'Urso, Minozzo,
2018
.
Statistica: principi e metodi.
Pearson.
ISBN 9788891902788
.