Centum Napoleonis dies
sunt spatium a die
1 Martii
usque ad diem
18 Iunii
1815
(
clades Waterlooensis
) in quo
Napoleo
,
Francorum
imperator
, cum in exilium eiectus esset in
Ilvam
, rursus breviter rerum potitus est post
Pacem Primam Lutetiae
.
Anno
1813
,
Napoleo
proelio superatus erat apud
Lipsiam
, et insequenti anno coactus est ex
Lutetia
fugere et in exilium ire 1050 fidelibus militibus sequentibus in
insulam
Ilvam
.
In Francia,
Ludovicus XVIII
,
Ludovici XVI
frater, regno potitus est, sed Napoleo ex insula cum militibus evasit et 1 Martii navi egressus est in Vallem Auream, oppidum parvulum in
Provincia
positum. Napoleo per Provinciam, regionem Borbonicis amicissimam, audacter progredi coepit. Cum imperator die
7 Martii
ad
Gratianapolim
(
Grenoble
) pervenisset, Borbonica legio V se cum manu Napoleonis coniunxit. Postea multae aliae legiones Borbonicum
exercitum
deseruerunt ac Napoleoni se dederunt; ipse
Ney
, qui paulum antea regi promisit se illiberalem istum Corsum (sic enim Napoleonem nominabat) Lutetiam in ferrea cavea reportaturum, se cum Napoleone coniunxit. Postridie, Ludovico XVIII e Lutetia in
Belgiam
fugiente, Napoleo Lutetiam ingressus est.
Francia recuperata, res attamen arduae erant, nam totius Europae reges, qui antea de novis finibus inter se dissenserunt, tunc omnes Napoleonem timentes eum imperio spoliare volebant. Septimam igitur inter se coalitionem contra Napoleonem conflaverunt.
Napoleoni ergo pugnandum fuit, quamquam id non voluit, et rursus attulit necessarium delectum, qui invisus omnibus erat. Quo facto, concripsit exercitum ducentorum octaginta milia hominum, Britanniae,
Russiae
,
Austriae
, et
Borussiae
septingenti milia milites suppeditaverunt.
Napoleoni statim proelium committere melius esse visum est, nam si diutius expectaret, hostes multo melius exercitum pararent. Napoleo iter fecit ducens exercitum centum viginti milia hominum in Belgiam, ubi
dux Wellingtoniae
et Blucher, habentes pro se quisque in imperio similem exercitum, Britannicorum, Borassicorum, et Belgarum compositum, erant. Napoleo, in campo
Waterloo
, planitia apud
Bruxellas
posita, profligatus die
18 Iunii
1815
, fugere debuit et, cum Britannici eum comprehendissent, rursus in exilium pulsus in
Sanctam Helenam
, insulam a Francia distantissimam et parvulam, mortuus est anno
1821
.