Iugoslavia

E Vicipaedia
Iugoslavia et civitates cum ea foederatae post secundum bellum mundanum .

Iugoslavia, [1] etiam dicta Austroslavia, [2] antiquitate Illyricum , fuit civitas sui iuris Europaea , dicioni terrarum Slavicarum subiecta.

Die 1 Decembris 1918 , Regnum Serborum, Croatorum, et Slovenorum conditum erat, Serbiam , Montem Nigrum , Macedoniam , Croatiam , Bosniam et Herzegovinam , Sloveniam , Kosoviam includens. Ab anno 1929 , nomen regni Iugoslavia erat, donec anno 1941 , Germania Nazistica regionem occupavit.

Anno 1945 , res publica socialistica Iugoslavia condita erat in formam foederationis. Bello frigido finito Res Publica Iugoslava tabuit, nam iam anno 1991 Croatia, Slovenia, Macedoniaque, et anno 1992 etiam Bosnia et Herzegovina, a civitate discesserunt.

Ab anno 1992 ad annum 2003 , Iugoslavia erat nomen unionis Serbiae et Montis Nigri, cuius unionis dissolutio anno 2006 facta est. Dum libertas civitatum ab anno 1991 ad 2006 , bella stabant quod causa scelus , sicut genocidii et stupri , facta est. Ad illa scelera iudicanda, Tribunal criminibus investigandis in quondam Iugoslavia perpetratis a Consociatione Nationum decretum est.

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Carolus Egger , Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 65.
  2. Lexicum nominum geographicorum latinorum ; Situs Martini Markovi? .