Unam legis e paginis de
disserentibus
Civitas sui iuris
est civilis
hominum societas
cui est efficax regionis
geographicae
dominatus, vel pleniore,
civitas
cui est territorium definitum, super quod
maiestatem
(
Anglice
:
sovereignty
) internam externamque habet,
incolas
perennes,
administrationem
, libertatem ab aliis civitatibus et potestatibus, et facultas ad faciendas
coniunctiones
(
international relations
) cum aliis civitatibus sui iuris.
[1]
Praeterea, ea usitate putatur civitas quae ex ulla alia potestate vel civitate non pendet vel in earum dicione non est.
[2]
In condicionibus opinabilibus, civitas sui iuris ab aliis civitatibus sui iuris non nota exsistere potest, sed civitati non notae saepe est difficile habere omnes potestates foederum factorum et
diplomaticarum
cum aliis civitatibus sui iuris coniunctionum susceptarum. At omnes civitates obligationem apud
?
ius inter civitates et gentes
habent et apud
Iudicium inter Civitates
quod
Charta Consociationis Nationum
definit. Civitas sui iuris plerumque habet
institutiones
quae dicionem auctoritatemque adserunt facere
leges
quae
homines
gubernant qui illam regionem
habitant
.
Nexus interni
- ↑
Shaw, Malcolm Nathan (
2003
).
International law
. Cambridge University Press. p. 178
Jasentuliyana, Nandasiri, ed. (
1995
).
Perspectives on international law
. Kluwer Law International. p. 20
- ↑
Wheaton, Henry (1836).
Elements of international law: with a sketch of the history of the science
. Carey, Lea & Blanchard. p. 51
Error: Opus abest.
Error: Opus abest.