Lingua Theodisca
|
IPA
:
|
[
?d???t?? ??praχ?, d???t?
[1]
]
|
Taxinomia
:
|
|
Locutores:
|
circa 100 decies centena milia ut maternalis
[2]
[3]
|
Sigla:
|
1
de,
2
ger,
3
deu
|
Status publicus
|
Officialis
|
Germania
,
Austria
,
Helvetia
,
Belgia
,
Lichtenstenum
,
Luxemburgum
,
Tirolis Meridionalis
(
Italia
),
Unio Europaea
|
Privata
|
Romania
,
Russia
,
Francogallia
,
Nederlandia
,
Dania
,
Slovacia
,
Namibia
, alibi
|
Litterae:
|
|
Scriptura:
|
Latina
|
Procuratio:
|
?
|
|
Situs locutorum linguae Theodiscae
|
Lingua Theodisca
[4]
sive
Germanica
[5]
(illa ipsa lingua
deutsche Sprache
vel
Deutsch
,
[d???t?]
), est
lingua Indoeuropaea
, quae
occidentalibus linguis Germanicis
adscribitur una cum
Anglica
et
Nederlandica
. Numerus eorum, qui lingua Theodisca
sermone patrio
utuntur, aestimatur fere 90
[6]
vel etiam 98
[7]
decies centena milia esse. Itaque Theodisca est una ex maioribus
orbis terrarum linguis
, sermo patrius in
Unione Europaea
latissime in usu.
Verbum
Theodisci
originem a verbo
Germanico
thioda
'populus' repetit, et in usum venit ad linguam gentium Germanicarum Europam mediam inhabitantium denotandam, quae
Lingua Latina
sive
Romanicis
non locutae sunt.
- qui Theutonica sive Teutisca lingua loquimur
- (
Notker Balbulus
,
Gesta Karoli
1,10,24-25)
Regio in qua varietates linguae "Thiodisk"
continuum dialectorum
effecerunt primo
diutschiu lant
(pl.
terrae Theodiscae
), a
saeculo decimo quinto
Deutschland
appellabatur.
Verbum
forma Latina (
Theodisce
) primo anno
786
in relatione cuiusdam nuntii papalis nomine
Gregorio Ostiensi
invenitur, sed non liquet, an iam linguam Germaniae significet. Quod clarius esse videtur in libello anni
788
, quo
Tassilo III
dux
Bavariae
in
Dieta
ad
Angulisamum
habita desertionis accusatus est: "quod theodisca lingua harisliz dicitur"; a
Caroli Magni
tempore quidem "theodisca lingua" erat publica
linguae Franconicae
antiquae appellatio. A
saeculo octavo
exeunti, saepius saepiusque ad linguam Germaniae denotandam adhibetur. Demum ab aevo
Renascentiae
etiam "lingua Germanica"
[8]
in usu venit.
Ab aliis linguis partim "theodisca" recepta est (
Danice
:
tysk
;
Italiane
:
tedesco
; et multae aliae linguae), partim autem varia Germaniae
fortuna
aliae appellationes in usu venerunt:
Ad linguae Theodiscae varietates pertinent
lingua normata
, quae ex
dialectis Theodiscis altis
profecta est et etiam
Theodisca normata
,
Theodisca alta
,
Theodisca scribendi
vel
lingua Theodisca litterarum
appellatur, altera ex parte multae
dialecti
, quae in
dialectos Theodiscas altas
et "Theodiscas humiles" (Theodisce
Niederdeutsch
) sive
Saxonicas
dividuntur ac lingua normata
superteguntur
.
Theodisca normata est
lingua pluricentrica
in varietatibus normatis imprimis
Germaniae
,
Austriae
et
Helvetiae
subsistens (cum linguae Theodiscae
Tirolis Meridionalis
,
Belgicae
,
Lichtensteni
ac
Luxemburgi
minus autonomiae sit). Verba varietatibus communia fundamentum linguae Theodiscae sunt, sed propriam varietatem non creant.
Nulli in
Unione Europaea
linguae plures sunt locutores et inter decem mundi linguas maximi momenti numeratur.
[9]
Lingua Germanica seu Theodisca alta recens ex
lingua Germanica alta mediae aetatis
orta est, quae ipsa ex
lingua Germanica alta antiqua
orta erat.
Historia
linguae Theodiscae (altae) saepe in quattuor gradus dividitur:
Lingua Theodisca in duas linguarum categorias divisa est, in
dialectos Theodiscas altas
et in dialectos
linguae Saxonicae
. Ad linguam Theodiscam altam omnes dialecti Germanicae occidentales in continente pertinent, quae
Medio Aevo
ineunti
Consonantium mutatione Theodisca
affectae sunt (
Alemannica
;
Bavarica
;
Franconica
orientalis, media, Rhenana; Theodisca media orientalis). Dialecti, quae hac consonantium mutatione non (sive paene) affectae sunt, Latine
lingua Saxonica
, Theodisce ab
Aevo Novo
ineunti Niederdeutsch ('Theodisca humilis sive inferior') nominantur.
Quod Germania
mediaevalis
in multa territoria diffissa erat, dialecti, quae partim valde inter se differebant, simul exstabant.
Poetae
aulici
Theodiscae altae mediae
(circa annum
1200
) interdum verba ac proprietates dialectales fugisse videntur, ut quam plurimis locis intellegerentur. Lingua autem normata demum ab
Medio Aevo
exeunti progressa est.
Cum lingua normata plurimarum Europae civitatum e dialecto cuiusque earum capitis exiret, lingua Theodisca hodierna (normata) quaedam mixtura est dialectorum Theodiscae mediae ac superioris a
Linea Benrathensi
in meridiem versus et "
Dachsprache
" (lingua tectoria) multarum dialectorum fungitur.
In Germania septentrionali lingua Theodisca normata vernaculam linguam Saxonicam a
Reformatione
incipiens ex usu publico ac scholastico magna ex parte dimovit.
Hansa
florente lingua Saxonica fuerat
lingua franca
tota marium
Germanici
ac
Baltici
regione. Cum
Nederlandia
civitas libera facta esset, dialecti intestinae linguae Theodiscae resistere potuerunt, ex quibus
lingua Batava
orta est.
Bibliorum
in linguam Theodiscam versio a
Martino Luthero
(1483?1546) facta maximi momenti erat ad dialectos Theodiscas altas aequandas, quia late diffusa linguae exemplari fungebatur. Iam sub annum
1350
quidem initia linguae transregionalis, quae pervestigatio scientifica linguam Theodiscam altam recentem maturam (
Fruhneuhochdeutsch
) nominat, inveniuntur. Praecipue in regionibus
Danuvio
flumini adiacentibus haec dialectorum aequatio longe progressa erat.
Linguae Theodiscae altae incrementum (quoad linguam politam ac accuratam)
saeculo decimo septimo
maxima ex parte finem habuit.
Saeculo duodevicesimo
pristina consuetudo litteras inserendi, quae pronuntiationi nullo auxilio erant (
krafftig
pro
kraftig,
hertzkranck
pro
herzkrank,
Alterthum
pro
Altertum,
etc.), abolita est, quo modus scribendi ex tunc paene mutatus ortus est.
Historia
linguae Theodiscae cum
mutatione phonologica
progreditur.
Consonantium mutatio Germanica
linguam Theodiscam (
antiquam
) a reliquis dialectis
Germanicis occidentalibus
separavit. Huic sonorum mutationi dialecti Saxonici non interfuerunt; itaque lingua Theodisca quoad consonantes a dialectis merdianis mediisque circumscripta est.
[10]
Transitus a
lingua Theodisca alta media
in
Theodiscam altam recentem
maturam quoad
phonemata
praecipue a
monophthongizatione
et
diphthongizatione
notus est. Utrique est phaenomenon systematis vocalium. Cum diphthongizatio ab austro-orientali linguae regione exiens septentrionalis Saxonica ac austro-occidentalis Alemannica non interfuissent, monophthongizatio a regio linguae Theodiscae media egressa est.
Septentrio Saxonica et consonantibus et vocalibus in statu linguae antiquo permanet. Regio Alemannica austro-occidentalis tantum mutationibus vocalibus non interfuit, austro-orientalis Bavarica linguae Theodiscae diphthongizationem contulit, monophthongizationi autem non interfuit.
Aliarum linguarum effectus in lingua Theodisca
[
recensere
|
fontem recensere
]
Lingua Theodisca, quippe quae media in
Europa
diffusa est, per saecula ab aliis linguis tacta est.
- Antiquitate Posteriori
et
Medio Aevo
imprimis erat
lingua Latina
(una cum verbis e
lingua Graeca
oriundis), ex qua lingua Theodisca multa hauriebat.
Abecedarium Latinum
,
orthographia
verborum Graecorum (ph, th, ch, rh, y, sicut
Athlet
,
Rhythmus
), plurima verba sive ad sermonem cotidianum (fenestra >
Fenster
, murus >
Mauer
, vinum >
Wein
) et ecclesiasticum (missa >
Messe
, schola >
Schule
) sive ad alias vitae regiones pertinentia (processus >
Prozess
, facit >
Fazit
;
per pedes
,
pro forma
,
contra leges
) recepta sunt. Ad hoc veniunt numerosae versiones "mutuae": bene-ficium >
Wohl-tat
, im-pressio >
Ein-druck
; in eadem navi esse >
im gleichen Boot sitzen
, manus manum lavat >
eine Hand wascht die andere
. Saepe verba Graeco-Latina notiones Theodiscas demoverunt:
Arzt
(< archiater),
Mediziner
(< medicus) et
Doktor
(< doctor) e.g. locum verborum
Laachi
et
Bader
suppleverunt.
- Postea
lingua Francica
magnam vim in linguam Theodiscam exercuit. Cum
bello tricennali
confecto multis in aulis Francice locuti sint et ? secundum
Voltarium
[11]
? lingua Theodisca non nisi ad milites ac equos alloquendos adhiberetur, multa verba Francica in linguam Theodiscam pervenerunt ut puta
Boulevard
(gestatio),
Konfiture
(poma decocta),
Trottoir
(trames, viae margo).
- Etiam e
linguis Slavicis
(
Grenze
/ confinium,
Gurke
/ cucumis,
Pistole
/ pistolium), e
lingua Iudaeogermanica
et
Rotwelsch
(
meschugge
/ fatuus,
Kaff
/ miser vicus,
Schickse
/ meretricula,
Schlamassel
/ miseria,
Zoff
/ rixa) et
lingua Arabica
(
Magazin
/ horreum,
Tarif
/ formula,
Kaffee
/ coffeum,
Algebra
etc.) verba recepta sunt, multo pauciora tamen.
- A saeculo vicesimo medio affectio
linguae Anglicae
increscebat, quod a quibusdam carpitur, praesertim cum satis
synonymorum
Theodiscorum adsit. Sunt etiam verba Anglica "fucata", quae dicuntur, ut puta
Handy
pro
telephono gestabili
(quod Anglice re vera
mobile phone
sive
cell phone
vocatur).
- Praeterea sunt numerosa verba variis ex linguis, quae rebus mercatura importatis accepta sunt, ut puta
Ananas
,
Kaschu
sive
Cashew
(Anacardium occidentale) et
Maniok
(Mandioca) ex
lingua Tupi
.
Cum creverit numerus eorum qui legere ac scribere possent,
mutatio phonologica
normationi
[12]
linguae cessit. Inter grammaticos
saeculi duodevicesimi
maximi momenti
Ioannes Christophorus Adelung
numeratur, qui anno
1781
lexicon edidit.
Iacobus et Gulielmus Grimm
anno
1858
thesaurum linguae Theodiscae coeperunt, qui anno
1961
perfectus est, ex tunc autem retractatur.
Orthographia
theodisca alta
saeculo undevicesimo
magis magisque normata est.
Conradus Duden
anno
1880
Orthographicum linguae Theodiscae lexicon ("Orthographischen Worterbuch der deutschen Sprache") publicavit, quod anno
1901
paucis mutatis fundamentum orthographiae publicae declarata est.
[13]
Tamen non ab omnibus neque ubique respectum est: Erant ? et sunt - alia lexica in variis linguae Theodiscae regionibus,
[14]
quae inter alia orthographia (Latine
biscoctum
:
Keeks, Cakes, Kakes,
hodie
Keks
), usu verborum regionalium (Latine
lanius
:
Fleischer, Fleischhauer, Fleischhacker,
hodie 'Fleischer', 'Metzger', 'Fleischhauer', 'Fleischhacker') ac tractatione nominum propriorum (
Gothe
pro
Goethe,
Bismark
pro
Bismarck
) differunt.
Vicipaedia Theodisca copiosum dictionariorum indicem praebet, vide
Liste bedeutender Worterbucher
.
Annis 1996, 2004, et 2006,
orthographia
Theodisca alta renovata est, multis dissentientibus.
Aliter ac lingua Theodisca alta
lingua Saxonica
normata non est, ab anno
1956
autem Regulae linguae Saxonicae scribendae ("Regeln fur die plattdeutsche Rechtschreibung")
Hamburgi
editae et lexicon a
Ioanne Saß
compositum multum ad linguam normandam valent.
Lingua Theodisca est
lingua publica
Germaniae
,
Austriae
,
Helvetiae
,
Lichtensteni
, et
Tirolis Meridionalis
(regionis usque ad
primum bellum mundanum
Austriacae
, nunc
Italicae
), sed etiam in
Belgia
orientali,
Nederlandia
,
Luxemburgo
,
Dania
,
Alsatia
(in
Francia
) nec non in variis Europae orientalis regionibus (
Russiae
,
Poloniae
,
Hungariae
et
Romaniae
) late diffusa est. Praeterea est una e linguis gentiliciis
Namibiae
. Ex omnibus linguis Europaeis, haec est fere maxime in mundo divulgata post linguas
Hispanicam
,
Anglicam
,
Lusitanicam
, et
Russicam
.
[15]
.
Ceterum est publica
Custodum Helveticum
in
Civitate Vaticana
lingua, quod
milites
ex
Helvetia
orti sunt.
[16]
Etiam multi sunt, qui Theodisce loquantur in
Brasilia
,
Argentina
,
Chilia
,
Mexico
,
Civitatibus Foederatis Americae
,
Canada
.
Linguae Theodiscae in orbe terrarum diffusio numero loquentium addito
[17]
[
recensere
|
fontem recensere
]
- Africa Australis
300000?500000 (decies centena milia hominum origine Germana)
- Argentinia
330000?350000 (circiter 1.5 decies centena milia hominum origine Germana)
- Australia
circiter 78000 incolarum domi Theodisce loquuntur, forsitan 200000 lingua Theodisca materna est; usque ad 2 decies centena milia hominum origine Germana (multi eorum circa
Adelhaidem
, sed etiam in
Terra Reginae
)
- Austria
7.57 decies centena milia (Theodisca est lingua publica una cum aliis linguis minoritariis.)
- Belgica
78?000 (imprimis in Belgica orientali; lingua Theodisca est lingua publica una cum
Lingua Batava
et
Lingua Francica
.)
- Brasilia
850?000?900?000 (circiter 3-5 decies centena milia hominum origine Germana)
- Britanniarum Regnum
230?000
[18]
- Canada
438?000
[19]
- Cechia
30?000 (imprimis reliqui eorum Germanorum, qui ante annum
1945
in
Bohemia
Moraviaque
habitaverunt)
- Chilia
20?000
- Chirgisia
20?000
- Civitates Foederatae Americae
1.1 decies centena milia
[20]
- Croatia
3013
[21]
- Dania
20000 (in
Slesvico septentrionali
), pars etiam
lingua Saxonica
loquuntur, duae partes autem dialecto nomine
Sønderjysk
utuntur)
- Estonia
circa 2000
- Francia
: 1.2 decies centena milia, imprimis im
Alsatia
et
Lotharingia
boreo-orientali
- Germania
circiter 76?77 decies centena milia hominum, quibus Theodisca est lingua materna; Theodisca est lingua publica.
- Graecia
45?000
[22]
- Helvetia
5 decies centena milia (67 % incolarum Helvetiae; Theodisca est lingua publica una cum
lingua Francica
,
lingua Italiana
et
lingua Raetoromanica
)
- Hibernia
100?000
[23]
- Hispania
100?000 (ex iis 60?000 in
insulis Baliaribus
)
- Hungaria
35?000?200?000
- Italia
333?000 (circiter 67 % incolarum
Bauzani provinciae liberae
sunt linguae Theodiscae; ibi Theodisca est lingua publica una cum
lingua Italiana
et
lingua Ladina
)
- Israel
200?000
[24]
(vide etiam:
Lingua Iudaeogermanica
)
- Kazachstania
358000
- Lettonia
circa 3000
- Lichtenstenum
35?365 (Theodisca est lingua publica.)
- Lithuania
circa 3000, imprimis in regione
Memelae
- Luxemburgum
474?000 (Theodisca est lingua publica una cum
Lingua Luxemburgica
et
Lingua Francica
)
- Mexicum
80?000?90?000
- Namibia
30000
- Nederlandia
circa 386?000 Germanorum, qui in Nederlandia vivunt
- Paraquaria
166?000
[25]
- Polonia
150?000 (imprimis reliqui eorum Germanorum, qui ante annum 1945 in
Silesia
habitaverunt; lingua Theodisca est lingua minoritaria agnita)
- Respublica Dominicana
30?000
[26]
- Romania
45?000
- Russia
: 75?000 in parte Europaea, 767?300 in
Sibiria
- Serbia
5000
- Slovacia
5500
- Slovenia
1628
[27]
- Thailandia
25?000
[28]
- Turcia
25?000
- Ucraina
35?000
Numeri in tabula maxima ex parte aestimati sunt, cum numerus exactus inveniri non possit.
Lingua Theodisca una ex viginti tribus
linguis publicis
et aeque atque
Anglica
Francicaque
lingua agendi
Unionis Europaeae
est. Theodisca est lingua, qua plurimi incolae Unionis Europaeae
patrio sermone
utuntur; omnium, qui linguis maximis loqui sciunt, vix pauciores Theodisce quam Anglice loquuntur et multo plures quam Francice.
Saeculo undevicesimo
vicesimoque
, lingua Theodisca fuit internationalis
medicinae
,
chemiae
,
physicae
, et
philosophiae
sermo. Eo tempore, in
Asia Orientali
(in
Iaponia
) iuxta
Latinam
lingua Theodisca in thematibus sanitatis pertinentibus multi usi sunt. Praeterea, lingua Theodisca in multis civitatibus docetur. Maxime in
Nederlandia
,
Flandria
,
Scandinavia
,
Russia
,
Slovenia
,
Croatia
,
Polonia
, et
Iaponia
docetur, sed etiam in Helvetia Romana,
Serbia
,
Monte Nigro
,
Hungaria
,
Slovacia
,
Bohemia
,
Macedonia Septentrionalis
, et
Bulgaria
. In multis
civitatibus
, ubi lingua Hispanica praecipue docebatur, lingua Theodisca nunc iam passim docetur. Aliter autem (e.g. in
Francogallia
et
Civitatibus Foederatis
), lingua Theodisca nihilominus nondum amplissime docetur.
Praemia Nobeliana pro litteris lingua Theodisca scriptis
[
recensere
|
fontem recensere
]
Nexus interni
- ↑
Duden: Das Ausspracheworterbuch
(7a ed.).
2015
. pp. 306, 49f.
.
- ↑
Thomas Marten, Fritz Joachim Sauer (Ed.):
Landerkunde Deutschland, Osterreich und Schweiz (mit Liechtenstein) im Querschnitt.
Inform-Verlag, Berolini 2005,
ISBN 3-9805843-1-3
, p. 7.
- ↑
M. Paul Lewis:
Ethnologue: Languages of the World. Ethnologue and bibliography information on German, Standard
- ↑
Traupman, Iohannes
. [2003].
Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.).
pp 312. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci.
ISBN 086516438X
- ↑
Conradus Gesnerus
,
Mithridates: de differentiis linguarum
(1555)
textus
f. 27r-44v;
Athanasius Kircherus
,
Turris Babel, sive Archontologia
(Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679)
textus
pp. 212-215.
- ↑
Lewis, M. Paul, ed. (
2009
) (16 ed.). Dallasiae in Texia: SIL International
.
- ↑
Marten, Thomas; Sauer, Fritz Joachim, eds. (
2005
).
Landerkunde - Deutschland, Osterreich, Schweiz und Liechtenstein im Querschnitt
. Berolini: Inform-Verlag. p. 7.
ISBN
3980584313
.
- ↑
Appellatione
lingua Germanica
praeterea unaquaeque lingua orta e lingua Germanorum antiquorum nominatur. Omni huic familiae omnino decem linguae attribuuntur, quas magnas linguas Germanicas appellare solemus. Quarum linguam Anglicam pro numero loquentium facile principem esse constat. Sed etiam linguae, quae aliquando post ex his magnis profectae sunt, Germanicae et sunt et dicuntur.
- ↑
George Weber,
Top Languages: The World's 10 Most Influential Languages,
apud situm andaman.org.
- ↑
Fausto Cercignani
,
The Consonants of German: Synchrony and Diachrony
(Mediolani: Cisalpino, 1979).
- ↑
Deutsche Sprachgeschichte, PDF
[
nexus deficit
]
.
- ↑
Ad notionem vide disputationem
- ↑
Hodie Duden es domus editoria multa ad linguam Theodiscam spectantia praebens, vide
Duden
.
- ↑
Ut puta in Austria: Anno 1904 lexicon "Regeln fur die deutsche Rechtschreibung nebst Worterverzeichnis ? Ausgabe mit einheitlichen Schreibweisen" editum est, anno 1951
"Osterreichisches Worterbuch2
, quod normas linguae Theodiscae in Austria constituit ac nunc (2011) editione 41. gaudet.
- ↑
Commentarium Vicipaediae Anglicae de
linguis maxime locutis.
.
- ↑
Commentarium Vicipaediae Anglicae de
custodibus Helveticis
; vide etiam
Nexus externus Vaticani de de custodibus Helveticis
.
- ↑
Index ex
Verbreitung der deutschen Sprache weltweit
sumptus est.
- ↑
Fons: www.sueddeutsche.de, 20 Octobris 2006.
- ↑
Fons: Magistratus Canadae statisticus,
Population by mother tongue, by province and territory (2006 Census)
Anglice.
- ↑
www.census.gov
U.S. Census Bureau, Statistical Abstract of the United States: 2006, Table 47. (2003)
PDF (1,87 MB), Anglice.
- ↑
www.dzs.hr
Census anni 2001
.
- ↑
Fons: Ministerium rerum externarum.
- ↑
Fons: www.deutsch-iren.de.
- ↑
"Ethnologue report for Israel,"
apud situm ethnologue.com (Anglice).
- ↑
"Languages of Paraguay,"
apud situm ethnologue.com (Anglice).
- ↑
Secundum www.spiegel.de.
- ↑
www.stat.si
Census 2002
.
- ↑
Fons: WDR 2007.
- Beck, Heinrich, et al., eds.
2004
.
Zur Geschichte der Gleichung "germanisch-deutsch."
Berolini: Walter de Gruyter.
- Cercignani, Fausto
.
1979
.
The Consonants of German: Synchrony and Diachrony.
Mediolani: Cisalpino.
- Clyne, Michael.
1995
.
The German Language in a Changing Europe.
ISBN 0-521-49970-4
.
- Crume, George O. (1904)
1922
.
A Grammar of the German Language.
- Fox, Anthony.
2005
.
The Structure of German.
ISBN 0-19-927399-5
.
- Lockwood, W. B.
1987
.
German Today: The Advanced Learner's Guide.
ISBN 0-19-815850-5
.
- Sanders, Ruth H.
2010
.
German: Biography of a Language.
Oxoniae: Oxford University Press.
- Grammatica
- Theodisca et Latina
- Fontes generales
- Verein Deutsche Sprache
- Goethe-Institut
vel Institutum Goetheanum
, apud situm goethe.de
- "German 101"
, situs quibus linguam Theodiscam discere volunt dicatus
(
Anglice
)
- Cursus interretialis linguae Theodiscae
, apud situm deutsched.com
(
Anglice
)
- "German phrasebook"
, apud situm Wikivoyage.org
(
Anglice
)
- "Free German Language Course"
, apud situm populearn.com
(
Anglice
)
- Dictionaria Theodisca-Anglica, Theodisca-Francogallica, Theodisca-Hispanica, Theodisca-Italica, Theodisca-Sinica et Theodisca-Russica
, apud situm leo.org
- Deutsch lernen online