Vandali
(
-orum,
masc.
) fuerunt gens antiqua Germanica, quae ex
Bohemia
ad
regiones Romanas
saeculo sexto
migravit.
Kalendis Ianuariis
anni
407
, ei cum
Suevis
et
Alanis
Rhenum
transiverunt,
fluvium
tunc
glaciatum
. Gens Vandalorum est in dimidia divisa: Vandali Hasdingi et Vandali Silingi.
Vandali in Hispania
Gallia vastata, Vandali anno
409
ingressi sunt Hispaniam et praecipue
Baeticam
, quae deinde
Vandalitia
appellata est. Ibi, Hispaniam divisuerunt cum
Suevis
et
Alanis
anno
411
. Hasdingi cum Suevis Gallaeciam acceperunt et Silingi,
Baeticam
. Silingi, Baeticam populaverunt per annos multos ad annum
426
, cum
Hispalem
ceperunt.
Visigothi
cum Romanis foederati Hispaniam ingressi sunt et contra Vandalos, Alanos et Suevos pugnaverunt inter annos
418
et
429
.
Vandali in Africa
Anno
429
ex Hispania migraverunt ad Africam, Visigothos fugentes, ubi
regnum
sibi fundaverunt. Africa expugnata et Romanis perdita in
Italia
inopia frumenti incepit. Antea Africa frumentum pro vectigali dare debebat. Nunc autem Vandali pretium pro frumento poscebant. Miseria oeconomica Italiae incepit et excidium Romae accelerabatur.
[1]
A
Carthagine
,
naves
Vandalorum
Mare Mediterraneum
et
paeninsulam
Italicam
vastaverunt. Vandali
Siciliam
,
Sardiniam
,
Melittam
et
insulas Baleares
ceperunt. Tandem Vandali
Romam
ceperunt.
Saeculo quinto
, Vandali erant reges terrarum Mediterranearum.
Vandali
Christianitatem
Arianam
sustinebant, et
Catholicos
persecuti sunt. Ita, cum
Theodoricus Ostrogothorum
Gesaleicum regem Visigothorum
superaret, Visigothus ad
Africam
effugit, ubi cum auxilio Arianorum
Hispaniam
capere conatus est.
Iustinianus I
imperator
causa terrarum eorum capiendarum ducem
Flavium Belisarium
ad
Africam
anno
533
misit, qui Vandalos in
bello Vandalico
devicit.
Reges Vandalorum
Nexus interni
Notae
- ↑
Christopherus Wickham
: The inheritance of Rome. A History of Europe form 400 to 1000. Penguin Books,
London
2009, p78, ISBN=978-0-713-99429-2
Bibliographia
- Andy Merrills, Richard Miles:
The Vandals.
Wiley-Blackwell, Chichester 2010,
ISBN 978-1-4051-6068-1
.
- Konrad Vossing:
Das Konigreich der Vandalen. Geiserichs Herrschaft und das Imperium Romanum.
Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 2014,
ISBN 978-3-8053-4761-7
.