Portugallia
Terra continens
:
Europa
Territoria finitima
:
Hispania
Locus
:
38°42′0″N 9°11′0″W
Caput
:
Olisipo
Commemoratio
Paean
:
A Portuguesa
Sigla
ISO
PT
,
PRT
,
620
;
IOC
POR
Dominium interretiale
:
.pt
Praefixum telephonicum
:
+351
Siglum autoraedarum
:
P
Portugallia
[1]
sive
Lusitania
[2]
(
Lusitane
Portugal
), est
res publica
in
paeninsula
Iberica
Europae Occidentalis
sita, ad
septentriones
et
orientem
Regno Hispanico
, ad
occidentem
et
meridiem
versus
Oceano Atlantico
finitima. Una cum
insulis
Azorum
Materiisque
in Oceano Atlantico sitis, quae
regiones
autonomae
sunt, 91 391
chiliometrorum quadratorum
aream
amplectitur. Ab
Olisipone
,
civitatis
capite
, in
occidentem
versus
Promunturium Ophiussal
situm est, quod est extremus
continentis
Europaeae
locus.
Nomen
Portugalliae
a
portu
Romano
nomine "
Portus Cale
" repetit.
Medio aevo
Portus Cale
in
Portucale,
postea in
Portugale
profectum est, ex quo forma Latina
Portugallia.
Initio (saeculis septimo octavoque), hac appellatione sola terrae pars
septentrionalis
notata est, scilicet regio inter
flumina
Durium
et
Minium
.
Lusitania
erat
provincia Romana
ab
Augusto
condita. Caput erat
Emerita Augusta
. Provincia per australem hodiernae Portugalliae partem usque ad Durium ac
Extremaduram
Hispaniae
pertinuit. A
Renascentia litterarum
incipientes scriptores, inprimis
poetae
, voce pro Portugallia utuntur, ut puta
Ludovicus Camonius
, qui
Lusiadas
conscripsit.
[3]
Palaeontologi
terram Portugallicam primum ab
hominibus
abhinc annorum 500 000
incultam
esse arbitrantur. Antiquissima
ossa
humana
ibi inventa
hominum Neanderthalensium
sunt, qui ante fere 100 000 annos in Portugallia
vixerunt
.
Petroglyphae
aetatis lapideae
, quae inter gravissimas
orbis terrarum
numerantur, in
Parque Arqueologico do Vale do Coa
et in
Pedra da Escrita
videri possunt. Ab
800 a.C.n.
Phoenices
in
Algarbia
loca munita ad
mercaturam
tuendam instituerunt. A
sexto
usque ad
tertium saeculum a.C.n.
Celtae
immigraverunt, qui se cum
Hiberis
miscuerunt. Inter has civitates erant
Lusitani
, quos
Romani
maxime fortes duxerunt quique terrae nomen dederunt.
[4]
Ab anno
450 a.C.n.
in meridiana
paeninsulae Ibericae
parte
Karthaginienses
colonias
conlocaverunt.
Secundo bello Punico
Romani usque ad annum
206 a.C.n.
Karthaginienses fugaverunt.
[5]
Maxima Portugalliae hodiernae pars primo ad provinciam
Hispaniam ulteriorem
, ab
Augusto
imperante ad
Lusitaniam
pertinebat, quae provincia etiam latas
regiones
Hispaniae
occidentalis comprehendebat. In Portugallia autem septentrionali, Romanis multum diuque resistitum est; ab anno
19 a.C.n.
demum regio
pacata
est. Postea autem multae
urbes
, villae,
viae
,
fodinae
exempla Romana sequentes ortae sunt. Ex
lingua Latina
late diffusa postea
Lusitana
profecta est.
Religio Christiana
paulatim
religiones
antiquiores submovit.
[6]
Invasionibus barbaricis
imperium Romanum finitum est:
Suebi
(ab anno
409
),
Alani
,
Vandali
, et imprimis
Visigothi
(ab anno
416
) invaserunt et
regna
condiderunt. Solum Sueborum regnum diutius permanebat; tandem anno
456
et iterum
585
regnum eorum circa
Bragam
situm a
Theodorico II
deletum est.
[7]
Anno
711
,
exercitus
Maurorum
Taric Abenciet
duce
proelio apud Transductos Promontorios
copias
Roderici
regis
Visigothorum
devicit. Usque ad annum
716
, totum Visigothorum regnum in dicionem
Omayadarum
redactum est, Lusitania verisimiliter iam anno
713
.
Andalusia
, imprimis
amiralatus
(postea
caliphatus
)
Cordubensis
, saepe a ducibus egregiis directa, inter regna coaeva
cultu
humanitateque
excellebat. Caliphatu in nonnullas
taifas
dilapso maxima Lusitaniae pars ad
Pacis Augustae
taifam pertinebat, meridies extrema ad
Hispalensem
. Coloni Mauri imprimis in
paeninsula Iberica
meridiana sedes collocaverunt, ad Portugalliae cultum
linguamque
multis modis conferentes.
[8]
A
regno Asturorum
, quod Maurorum parvi intererat,
saeculo nono
sic dicta
Reconquista
(i.e. recuperatio) terrarum, ex quibus postea Portugallia exstitit, coepit. Anno
868
Portus Cale
expugnatus est, anno
879
Conimbriga
. Circa Portum Cale comitatus ad regnum Asturorum pertines
(Condado Portucalense)
conditus est,
Bracara Augusta
denuo aedificata et arx
Vimarannensis
erecta est.
[9]
Anno
1095
, rex
Legionensis
Portum Cale ac Conimbrigam
Henrico Burgundiae
fiduciaria
dedit. Iam
Alphonsus rex
, Henrici filius, anno
1127
Henrico mortuo nobilitate minore (
infancoes
) adiuvante contra
matrem
suam rebellavit. Postquam apud
Ourique
Mauros vicit, tantum valebat, ut anno
1143
Alphonso VII
Legionensi adnuente regem se appellari iussit. Anno
1166
Regnum Legionense ius suum comitatus Portucalensis dimisit, quo Portugallia de facto libera facta est. Bulla "
Manifestis Probatum
" regnum Portugalliae anno
1179
rite creatum est. Reges domus Burgundiae auxilio
ordinum militarium
fines in meridiem propagaverunt, donec
1250
Algarbia
recuperata "Reconquista" terminata est.
[10]
Anno
1383
, domus Burgundiae in Portugallia exstincta est.
Ioannes de Avis
, filius nothus regis
Petri I
, se regem fecit, vindicias
regni Castellae
pugna apud
Aljubarrota
(
1385
) commissa reppulit, domum Avis condidit. Domo Avis regnante Portugallia terra marique magis magisque valuit.
Henrico Navigatore
(
1394
?
1460
) auctore terrae, quae homines nondum noverunt, quaesitae sunt, primo in occidentali
Africae
litore, deinde in
America Australi
(
Brasilia
) et
Asia
(
India
Lusitanica,
Taprobane
,
Malacca
, Macaum, et alibi).
Saeculo decimo sexto
, Portugallia multis
coloniis
fulta inter
Europae
potentissimas ac divitissimas civitates erat. Etiam
cultura
florebat (
Ludovicus Camonius
).
-
Grandes Exploratores Portugallenses l
-
Grandes Exploratores Portugallenses ll
-
Explorationes Portugallenses
-
Circumnavigatio mundi Ferdinandi Magellani
Anno
1580
, domus Avis exstincta est et Portugallia libertate amissa causis
dynasticis
ad ramum
Hispanicum
Domus Habsburgensis
venit. Hispanici usque ad annum
1640
regnabant, Portugallia provincia facta partes
coloniarum
deperdidit. Anno
1640
dux
Brigantiae
, qui rebellioni nobilitatis contra regimen Hispanicum praefuit, se nomine
Ioanne IV
regem appellari iussit et paenultimam
dynastiam
Lusitanicam,
domum Brigantiae
, condidit.
Quod ad res exteras ac oeconomicas attinet, Portugallia magis magisque a
Britanniarum Regno
pendebat (
Pactio Methuensis
,
1703
). Anno
1755
terrae motus
magnam
Olisipontis
partem delevit. Primo ministro
marchione de Pombal
duce urbs denuo aedificata et Portugallia methodis partim severis
monarchia
absoluta
facta est, quae civitatem normis philosophiae
Illuminationis
ad nova exempla componeret.
Anno
1761
aggressio Hispaniae
Franciaque
repulsa et
libertas
servata est,
1807
autem copiae
Napoleonicae
terram occupaverunt, familia regia in
Brasiliam
fugit. Francis Britannicorum adiuvamine fugatis seditio
liberalis
orta et prima Portugalliae constitutio conscripta est (
1821
). Bellum inter absolutismi ac monarchiae constitutionalis assectatores a posterioribus victum est. Die
7 Septembris
1822
,
Brasilia
imperatore
Petro I
libertatem
nacta est.
Finis monarchiae, prima republica et dictatura ("status novus")
[
recensere
|
fontem recensere
]
Ultima
monarchiae
decennia controversiis eorum, qui constitutionem mense Septembri anni 1821 institutam sustentabant (
Lusitane
Setembristas vocati), aliorumque, qui sic dictae "Chartae" favebant (Lusitane "Cartistas" vocati), qua regi plus potentiae tributum est, signata sunt. Anno
1853
regina
Maria II
mortua domus Brigantiae exstincta est; quod regina
Ferdinando II
domus Saxonicae
nupserat, ramus huius gentis nobilis
Germanae
regnum occupavit (usque ad annum
1910
). His annis Portugallia paupertate,
analphabetismo
, ruina civitatis fortunarum (1891), seditionibus vexata est.
Anno
1908
Carolus I
rex cum maiore filio Ludovico Philippo interfectus est. Solus Emmanuel filius minor petitionem effugit. Postquam die
3 Octobris
1910
Michael Bombarda legatus necatus est, nocte sequente Olisiopone seditio orta, die
5 Octobris
1910
res publica
declarata, rex
Emmanuel II
in exsilium Britannicum expulus est.
Bello orbis terrarum primo
Portugallia, quamvis
neutralis
, imprimis ut
colonias
proprias tueretur, tamen
Britanniarum Regnum
adiuvit, mense Martio
1916
partes sic dictae
Triple Entente
("triplicis conventionis") sequens bellum suscepit.
[11]
Prima res publica (usque ad annum
1926
), quae dicitur, tumultis rerumque politicarum instabilitate affecta, praeterea seditionibus sive regiis sive
communisticis
concussa tantum regiminibus infirmis et saepe mutatis, quae maiore legatorum parte carebant, administrata est.
Anno
1926
exercitus prima re publica oppressa potentiam arripuit. Togatus nomine
Antonius de Oliveira Salazar
, qui ab anno
1928
erat
minister rerum fiscalium
, ab anno
1932
minister primarius
, anno
1933
"Estado Novo" ("civitatem novam") condidit, quae erat civitas
fascisticae
similis, ab una sola factione recta,
vigilibus
secretis (PIDE) coercita. In rebus exteris ad foedus cum Britanniarum Regno innisus
bello orbis terrarum secundo
neutralis permanebat, utrique parti
Wolframium
, elementum maximi momenti, praebuit, diversis speculatoribus spatium agendi dedit. Anno
1943
concessit, ut civitates contra
Germaniam
foederatae in
Azoribus
praesidia collocarent.
Bello confecto, Portugallia inter civitates erat, quae
Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali
condiderunt. Ab anno
1960
, bellum colonicum in
Africa
(
Angola
,
Mozambicum
,
Guinea Bissaviensis
) coepit, quod magna crudelitate gestum est. Die
19 Decembris
1961
,
milites
Indi
coloniam
Lusitanicam
Goam
expugnaverunt. Cum anno
1968
Salazar valetudine affectus imperio defunctus sit, Portugallia belli colonici causa inter civitates solitaria ac quoad
res oeconomicas
fracta erat. Duces militares, quibus persuasum erat bellum vinci non posse, anno
1973
potentiam comprehenderunt. Seditio generalis "res novae dianthorum" dicta dictaturam finivit. Moderatores novi omnes colonias
Macao
excepto liberas reddiderunt (1974/1975).
Primis post res novas annis Portugallia in civitatem
socialisticam
commutari videbatur; res privatae in usum publicum translatae,
latifundia
inter agricolas divisa sunt. Constitutio anni
1976
finem publicum esse, ut Portugallia socialistica fieret, statuit. Cum autem primis
praesidis
electionibus anno
1976
summus exercitus dux
Antonius Ramalho Eanes
, qui consilia moderata secutus esset, contra opinionem praevaleret,
democratia
parlamentaris
servata est. Eanes et
Marius Soares
(primus minister 1976?1978 et 1983?1985, civitatis praeses 1986-1996) terram denique anno
1986
in
Unionem Europaeam
duxerunt.
Ab anno
2008
ratio rei publicae Portugalliae non aliter ac aliarum civitatum Europae, ut graves difficultas oeconomicas superaret, innititur, ab
Aerario Monetario Internationali
ac Unione Europaea simul adiuta ac coercita.
Ab occidente et meridie Portugallia a
Oceano Atlantico
terminatur, ab oriente et a septentrionibus finem terrestrem 1214 chiliometrorum cum
Hispania
habet.
Pars septentrionalis
climate
admodum gelido umidoque gaudet, quo
vegetatio
luxuriosa oritur.
Minius
provincia historica in Portugallia boreo-occidentali sita inter regiones maxime inhabitatas numeratur. Urbes maximae sunt
Braga
et
Viana Castelli
. Minius viridis Portugalliae hortus vocatur. In collium declivibus imprimis
vinum
colitur, ex quo notissimum
Vinho Verde
(vinum viride) gignitur. Praeterea multa genera
olerum
,
quercus
,
castaneae
,
pinus
, et
oleae
crescunt.
In Portugallia boreorientali provincia historica
Transmontana et Durius Superior
(Tras-os-Montes e Alto Douro) sita est. Regioni a mari aversae valdeque montuosae hiemes frigidae, aestates calidae sunt. Vegetatio tenuior quam Miniensis, praecipue prope confinium Hispanicum. Montes numerosis fluminibus ut puta
Minio
vel
Durio
scinduntur. Hac in regione etiam est unicum
saeptum nationale
Lusitanicum, nomine
Peneda-Geres
, ubi
silvae
virgines multis
quercubus ilicibus
obsitae relictae sunt. Urbes maioris momenti sunt
Portus Cale
,
Vila Nova de Gaia
,
Matosinhos
,
Bracara Augusta
,
Villa Regia
,
Brigantia
.
Portugallia media maxima ex parte tumulosa vel etiam montuosa est; montes
Serra da Estrela
arti athleticae hiemali
multum locum praebent. Summus mons Portugalliae continentalis est
Torre
, 1993 metrorum. Regiones maximi momenti sunt
Ripae
(Beiras),
Ripa Tagi
(planities
Tagi
),
Extrema Durii
et ostium Tagi in Oceanum Atlanticum. Tota regio ferax vinique culturae valde apta, ut iam Romani sciverunt. Praeterea
frumentum
,
Oryza
,
Helianthus annuus
et
holera
coluntur. Regio a Tago flumine in duas partes dividitur. Inundationes, quae olim semper agros urbesque vastaverunt, numerosis molibus arcentur. Urbes Portugalliae mediae maximi momenti sunt
Olisipo
,
Aviarum
,
Sintra
,
Conimbriga
,
Verurium
,
Collipo
,
Albicastrum
et
Scalabis
.
Portugallia meridiana ex
districtu Setubalensi
et regionibus
Transtagia
Algarbiaque
constat. Facies harum terrarum partim plana, partim tumulosa est,
clima
sicca et calida. Transtagia, unde olim maxima
frumenti
pars Portugalliae orta est, his diebus a paucis hominibus incolitur; longe lateque agri frumentarii,
oliveta
,
subera
videntur, ad hoc
vinum
et
helianthus annuus
. In pratis, quae vere floribus multorum colorum consita sunt,
oves
pascuntur. Tamen condicio oeconomica ex multis annis deterior fiebat, inter alia ob longiores siccitates, quibus novis molibus occurreretur. Num opportunum sit
eucalyptos
plantare varie disputatur, quod periculum incendiorum crescit. Prope litora meridiana saepe
pinus
, sed etiam
palmae
inveniuntur, quarum sola
Chamaerops humilis
vernacula est.
Algarbia, quae totum litus meridianum comprehendit, maxime
periegesi
vivit. Maximae Portugalliae meridianae urbes sunt
Portus Alacer
,
Ebora
,
Pax Iulia
,
Ossonoba
, et
Lagos
.
Flumen
maximi momenti est
Anas
, qui bis per tractum longius est confinium cum Hispania. Numerosae
plantae succulentae
aestui
aestivali
accommodatae sunt.
Ad Portugalliam etiam
Insulae Materiae
et
Azores
(sive Accipitrinae) in Oeceano Atlantico sitae pertinent. Azorum insula Sancta Maria excepta originis
vulcanicae
sunt. Insulae Materiae ante litore
Africano
sitae vegetationem partim tropicam, partim subtropicam habent. Summus Portugalliae mons in Azoribus sita est (
Ponta do Pico
, 2351 m).
Lusitaniam transeunt tria magna flumina;
Durius
,
Tagus
, et
Anas
, quae omnia in
Hispania
oriuntur et in
Oceanum Atlanticum
influunt.
Tagus
Olisiponem
,
Durius
secundam pondere urbem,
Portum Calem
, transit. Anas in Portugallia austro-orientali in
sinum Gaditanum
influit.
Minius
flumen inferius finem inter Lusitaniam et
Gallaeciam
, regionem Hispanicam, efficit.
Portugalliae est
clima mediterraneum
, cui sunt aestates siccae calidaeque et hiemes umidae mitesque multis solis calidi horis. Ad Europae terras calidissimas pertinet:
temperatura
media annalis in Portugallia continentali inter 12 °C (53.6 °F) in montibus septentrionalibus et plus quam 18 °C (64.4 °F) in regionibus meridianis sita est.
Algarbiae
, quae montibus 800 metrorum a
Transtagiana
regione separata est,
clima
illi simile, quod in in meridianis
Hispaniae
litoribus vel in
California
meridiana invenitur. Quibusdam locis, sicut in
Anae
planitie, temperatura media annalis 20 °C (68 °F) esse potest, sed maxima aestatis temperatura ad plus quam 45 °C (113 °F) surgere potest.
Praecipitatio
pluvialis
media annalis a 3000 mm in montibus septentrionalibus usque ad minus quam 300 mm prope
Coa
ad
Durium
flumen sitam variat.
Nix
in montibus septentrionalibus mediisque cadere solet, temperatura in montibus interdum sub ?10 °C (14.0 °F) cadit.
Terrae sunt circiter 2500-3200 horae solis per annum.
Supremus administrationis ordo sunt duodevicensimi
districtus
(
distritos
) in Portugallia continentali et duae regiones autonomae Azorum et Materiae; praeterea sunt 28 sic dictae subregiones statisticae. Ordini inferiori sunt 308
concilia
(
concelhos
) et 4257
parochiae
(
freguesias
). Quod haec partitio et multiplex et in minima divisa sumptiosius ac usu carens habetur, emendatio, qua inter alia districtus derogentur, praeparatur.
-
Insulae Materiae, Portugallia
-
Insulae Materiae, Portugallia
-
Azores, Portugallia
-
Azores, Portugallia
"Civitas nova", sicut constitutione anni
1933
institutum erat, anno
1936
terram in undecim "provincias naturales" (
provincias
sive
regioes naturais
) divisit. Quamquam hae provinciae
Constitutione anni 1976
abrogatae sunt, tamen nomina earum paene usque ad hos dies in libris scolaribus inventa et inter Lusitanos in usu cottidiano sunt.
- Olisipo
, cui sunt fere 1?500?000 incolarum, est civitatis caput et maxima urbs, principali portu maritimo praeditus. Anno
1994
Europaeum culturae caput fuit, anno
1998
expositionem universalem
EXPO'98 hospitio accepit. Olisipone
Tagus
flumen in oceanum influit. Vici et monumenta eius in orbe terrarum clara sunt, velut vicus Sanctae Iustae (cum inclito anabathro) aut splendida
Turris Bethleem
in fluminis ostio sita.
- Portus Cale
, "Urbs Invicta", "Capital do Norte", urbs fere 1?220?000 incolarum, magnitudine civitatis secunda, maritimo
portu
praedita, in fluminis
Durii
(
Douro
) ora sita, inter alia ob vina incluta est.
- Amadora
, urbs in
Grande Lisbona
, fere 179 000 incolarum.
- Cale
, ad flumen Durium sita, urbs fere 178 ?255 incolarum.
- Bracara Augusta
, urbs fere 163 ?000 incolarum. Antiqua
archidioecis
.
- Conimbriga
, urbs fere 128 ?000 incolarum, locus medius
industrialis
, antiqua
universitate
studiorum notissima, ad
Mundam
flumen (
Mondego
) sita.
- Funchalia
(
Funchal
), in Insula Materiae, urbs fere 100 ?255 incolarum.
- Caetobriga
(
Setubal
), ad
Sado
flumen sita, urbs fere 100 100 incolarum.
- Portugallia Continentalis: 327,667 km²
- Azores: 953,633 km²
- Materia: 446,108 km²
- Totalis Portugalliae: 1,727,408 km² sive
3,877,408
km²
Lusitaniam, Azoribus et insulis Materiae inclusis, circiter 10 562 178 hominum incolunt (2011),
[15]
spissitudo incolarum
115.3 homines per
chiliometrum quadratum
est.
Etsi per saecula multae gentes in regionibus hodiernae Portugalliae vixerunt (Hiberi, Romani, Visigothi, Mauri et alii), quae plura minorave vestigia reliquerunt, his diebus incolae tamen lingua,
ethnei
ac religione admodum aequales sunt. Lingua Lusitana tota terra loquuntur, vicis circa
Miranda do Douro
exceptis, ubi fere 5000 incolarum sermone cottidiano
lingua Mirandica
,
dialecto
linguae Asturianae
, loquuntur, quae
lingua minoritaria
agnita est.
Maxima incolarum pars ad litus inter confinium Hispanicum a septentrionibus usque ad Olisiponem habitat. Cum his plagis 70 centesimae incolarum vivant, in Portugallia interiore et meridiana spissitudo minima est. Iam plus quam 10 centesimae incolarum in duabus urbibus (
Olisipone
et
Portu Cale
) habitant, sed
urbanizatio
adhuc progreditur.
- Alphonsus I
(
Dom Afonso Henriques
), primus
rex
,
pater patriae
(1139?1185),
Domus Burgundiae
.
- Ioannes I
(1385?1433), Domus Avisiensis.
- Ioannes II
, "Optimus Princeps," Domus Avisiensis.
- Petrus Alvares Cabral
,
explorator
, qui forte
Brasiliam
detexit.
- Philippus I
,
Domus Habsburgensis
("Unio Hispanica").
- Ioannes IV
, "Restitutor", Dux
Brigantiae
(1640?1656), Domus Brigantiensis
- Ioannes VI
, Portugalliae, Brasiliae et Algarbiae rex.
- Petrus IV
, Portugalliae rex nomine Petro VI, tum imperator
Brasiliae
nomine Petro I.
- Lucia Fatimensis
- Maria I
, "Illa Pietosa" sive "Illa Insana", Dux Barceli et Regina Regni Uniti Portugalliae, Algarbiae et Brasiliae
Lingua Lusitana
(sive Portugallica) est Portugalliae
lingua publica
.
Lingua Romanica
est, quae in
regionibus
hodiernae
Gallaecia
in
Hispania
et in Portugallia septentrionali ex Lusitana vetere sive Gallaeciana-Portugallica orta est, quae rursus a
lingua Latina
repetit, ut apud incolas
paeninsulae Ibericae
in usu erat. Saeculis quinto et sexto decimo per mundum diffusa est, cum Lusitani imperium coloniale condiderunt (1415?1999).
His diebus lingua Lusitana sermo patrius est in quattuor continentibus, maxima pars hominum Lusitane loquentium in
Brasilia
vivit. Lingua publica est in Brasilia,
Angola
,
Mozambico
,
Respublica Capitis Viridis
, in
insulis Sancti Thomae et Principis
,
Guinea Bissaviensi
,
Macao
(hodie pars Sinarum),
Guinea Aequatorensi
et
Timoria Orientali
.
Lingua Mirandica
, quae ad
dominium linguisticum Asturicum
pertinet, in Portugallia boreo-orientali in vicis circa
Miranda do Douro
a 5000 ad 12 000 incolarum sermone quotidiano adhibetur. Ab anno
1999
lingua minoritaria
agnita, secunda lingua in
scholis
concilii Mirandae Durii (Lusitane
Miranda do Douro
; Mirandice
Miranda de l Douro
) ac concilii Vimiosi (Lusitane
Vimioso
; Mirandice
Brumioso
) docetur. Cuius usus, nihilominus, in foro publico valde circumscriptus est.
Plurimi Portugalliae incolae
Ecclesiae Catholicae Romanae
adhaerent indiciis inter 85 %
[16]
et 95 %
[17]
differentibus.
Constitutione
libertas religiosa
confirmata et, postquam
Lex de fide libera
(
Lei da Liberdade Religiosa
)
[18]
promulgata est, publice etiam aequalitas religionum. Re vera autem aequalitas nondum consecuta est: Ecclesiae Catholicae in Portugallia institutiones culturales magni momenti sunt, ad hoc
universitas
insignis, multae
scholae
et
Statio radiophonica
. Praeterea lex de fide libera non nisi partim ad Ecclesiam Catholicam conferenda est.
[19]
In Portugallia regiminis organa quattuor sunt, rei publicae
praeses
, rei publicae consilium (
parlamentum
),
gubernatio
,
tribunalia
.
Rei publicae praeses est civitatis dux, qui
suffragio universali
eligitur ad spatium quinque annorum. Exercitui praeest et
ministrum primarium
ac consilium ministrorum nominat.
Rei publicae consilium sive parlamentum, cui nunc 230
deputati
sunt, ad spatium quattuor annorum eligitur.
Olisiponi
in "Regia Sancti Benedicti" sedem habet.
Gubernationi
Primarius Minister
praeest. Dux factionis, ad quam quaque electione maxima suffragiorum pars perventa est, a rei publicae praeside invitari solet, ut gubernationem formet. Minister primarius alios
ministros
nominat.
Regimen Reipublicae Lusitanae unum ex quattuor corporibus principalibus Reipublicae Lusitanae est. Iuxta Constitutionem Reipublicae, corpus est quod consilium generale patriae et summum corpus administrationis publicae administrat. Non a directa suffragiorum electione procedit in electione legislativa sed a nominatione praesidentiali, quamvis maioris auxilio e Coetu Reipublicae indigeat. Gubernium Praesidi Reipublicae et Conventui Reipublicae respondere debet.
Nomen "regiminis" latum et angustum habet significationem. Alio modo, large accipitur ad praedictum corpus summum. In stricto sensu significat equos regens (primus minister, vicarius primi ministri, ministri, secretarii civitatis et sub secretariis civitatis) qui corpus illud administrat, ad tempus quod regulariter congruit cum periodo legislaturae. comitia Reipublicae.
In stricto sensu quadrigis gubernandi, imperium est institutum hominum a Praeside Reipublicae mandatur ut administrationem Gubernii assumeret (corpus), maxime sequentes electiones legislativas. Communiter factio vel coitio partium quae comitia conciliavit rogaverunt ut regimen formaret.
Unumquodque Gubernatio (gubernator) a programmate regiminis ducitur, eam in rei publicae rationibus et in Magni Plani Optionibus fovens, quae quotannis Conventui Reipublicae praesentat, in legibus approbat, in deliberationibus accipit ? scilicet. in consiliis Concilii Ministrorum ? et in decisionibus Sodalium Gubernii. Nulla impositio legalis est quae regimen obligat ad propositum suum adimplendum. Declinationes a programmatis a civibus in comitiis iudicabuntur. Potest etiam imperium ab aliis corporibus principis interrogari. Praeses Reipublicae et legati quaestiones regimen petere possunt, proposita eius reprobare, suffragium fiduciae recusare vel censurae motum ferre.
-
Sedes de Guberno
-
Sedes de Guberno
-
Sedes de Guberno
-
Sedes de Guberno
-
Sedes de Guberno
-
Sedes de Guberno
Tribunalia in nomine populi
iustitiam
administrant,
iura civilia et politica
protegunt,
legum
violationi obstant, commodorum intra
societate
conflictus solvunt.
-
Procuratoria Generalis Iustitiae de Olisipo
-
Palatium Iustitiae de Porto Cale
-
Palatium Iustitiae de Conimbriga
Portugallia a
democratia
instaurata duabus factionibus regebatur, a
Factione Socialistica Lusitaniae
(
Partido Socialista
, PS) et a
Factione Sociali Democratica
(
Partido Social Democrata
, PSD), quae magis cives
conservativos
attrahit. Aliae factiones nunc in parlamento praesentes sunt
Factio Communistica Portugalliae
(PCP),
Factio Popularis
(
Centro Democratico e Social ? Partido Popular
, CDS-PP), quae factio "dextera-populistica" habetur, et
Consociatio sinistra
(
Bloco de Esquerda
, BE). Factio oecologistica nomine "Virides" (
Partido Ecologista Os Verdes
, PEV) una cum Communistis in electiones ire solent, quomodo iis sedes parlamentarius contingit.
Hodie Portugallia est unum ex viginti septem membris
Unionis Europaeae
, cui anno anno
1986
coniuncta est. Etiam ad duodecim civitates pertinet, quae
Eurone
utentes "Zonam Euronis" formant.
Lingua Lusitana
est una ex undecim linguis publicis Unionis Europaeae.
Inter annos
1940
-
1950
Portugallia materiis naturalibus in terras Europae bello devastatas exportandis quodam rerum oeconomicarum incrementum experta est. Praeterea Salazar reditus civitatis post turbationes primae rei publicae (1910-1926) in ordinem adduxit. Tamen terra pauper manebat. res mutatae sunt, cum generatio nova "technocratarum" in Portugalliam revertit et societates
industriales
Salazar persuaserunt, ut Portugallia nove conditae
Zonae Europaeae commercio libero favendo
(EFTA) anno
1959
coniungeretur. Annis, qui secuti sunt, Portugallia etiam membrum
Conventus generalis de vectigalibus ac commercio
(GATT),
Aerarii Monetarii Internationalis
et
Argentariae Mundanae
facta est.
Anno
1958
consilia annuntiata sunt, quibus annis 1959?64 res oeconomicae vivificarentur, imprimis quod ad bella gerenda, quae anno
1961
in coloniis exorta sunt, plus
pecuniae
desideratum est. Re vera his annis et usque ad revolutionem anni
1974
res oeconomicae valde meliores factae sunt, quae progressus revolutione finitus est duobus causis praecipuis: Prima quod plus quam 1 000 000 Lusitani ex coloniis reverterunt (
retornados
), qui operis caruerunt, secunda quod multis societatibus sine ordine
nationalizatis
res oeconomicae perturbatae sunt.
Postquam Portugallia se cum
Unione Europaea
anno
1986
coniunxit, administratio reformata, industria excitata, infrastructura multa pecunia ameliorata est, quod celerrimi oeconomiae incrementi causa factum est. Inter annos
1970
et
2003
,
par acquirendi potestas
a fere 50 centesimis ad 70 centesimas illius Europaeae mediae crevit.
Ab anno
2008
, oeconomia Portugalliae non aliter ac aliarum civitatum Europae gravibus difficultatibus affecta est.
Die
1 Ianuarii
2002
Euro
(EUR)
Escudo
Lusitanicum (
scutum
) (PTE) substituit. Conversionis taxatio: 1 Euro = 200.482 Scuta.
- Jorge de Alarcao,
L'Antiquite romaine au Portugal
. Lutetiae, 2008.
ISBN 978-2-917735-00-8
.
- Anibal Barreira, Mendes Moreira,
Rumos da historia
. Oporto: Edicoes ASA, 2003.
ISBN 972-41-2899-7
.
- Dietrich Briesemeister, Axel Schonberger, edd.,
Portugal heute. Politik, Wirtschaft, Kultur.
Francofurti ad Moenum: Vervuert, 1997.
ISBN 3-89354-564-6
.
- Disney, A. R.
2009
.
A History of Portugal and the Portuguese Empire,
vol. 1:
From Beginnings to 1807.
Novi Eboraci.
- Isabel Alexandra Fernandes,
Reis e Rainhas de Portugal
. Quinta ed. Olisipone: Texto Editores, 2006.
ISBN 972-47-1792-5
.
- Patrick Frilet, Jacqueline Wilmes,
Portugal
. Lutetiae: Editions de Lodi, 2003.
ISBN 978-2-84690-027-0
.
- Mark Gielen,
Le Portugal
. Lutetiae: Artis-Historia, 2003.
ISBN 978-2-87391-416-5
.
- Paulo Alexandre Loucao,
Portugal, Terra de Misterios
. Tertia ed. Olisipone: Esquilo, 2000.
ISBN 972-8605-04-8
.
- Eckhart Nickel,
Gebrauchsanweisung fur Portugal.
Monaci: Piper, 2001.
ISBN 3-492-27520-6
.
- Christophe Picard,
Le Portugal musulman - VIIIe-XIIIe siecles
Lutetiae: Maisonneuve et Larose, 2001.
ISBN 2-7068-1398-9
.
- Henry Thorau, ed.,
Portugiesische Literatur.
Francofurti ad Moenum: Suhrkamp, 1997.
ISBN 3-518-39270-0
.
Nexus interni
Portugallia : politica
Primi ministri Portugalliae (1974? )
Ministri rerum externarum Portugallenses (1974?)
Portugallia : historica
Imperium Portugallense saec. XIX et XX