Communistica Internationalis
seu brevius "
Comintern
" (
Russice
Коммунистический интернационал
seu Коминтерн), aliter
Tertia Internationalis
fuit consociatio factionum Communisticarum
Moscuae
die
2 Martii
1919
a
Vladimiro Lenin
condita.
Prima societas huius generis internationalis fuit Associatio vel
Societas Opificum Internationalis
(
International Workingmen's Association
),
Londinii
anno
1864
conditum. Huic successit
Internationalis Operaria
vel Socialistica (
Internationale Ouvriere
),
Lutetiae
condita anno
1889
. Haec adsociationes saepe cognominibus "Primae Internationalis" et "Secundae Internationalis" nuncupabantur; altera enim anno
1916
dissoluta, nova societas sub aegide
factionis Bolsevisticae
Russicae
condita appellationem insequentem "Tertiae Internationalis" usurpavit. Officialiter autem "Communistica Internationalis" et brevius "Comintern" appellatur. Inter socios praecipuos erant
Leo Trotski
et
Gregorius Zinoviev
. Ab
Iosepho Stalin
destituta est.
- Primus Congressus
,
Moscuae
mense Martio
1919
- Secundus Congressus
,
Petropoli
,
19 Iulii
1920
-
7 Augusti
1920
- Tertius Congressus
,
Moscuae
,
22 Iunii
1921
-
12 Iulii
1921
- Quartus Congressus
,
Moscuae
,
5 Novembris
-
5 Decembris
1922
- Quintus Congressus
,
Moscuae
, Iunius-Iulius
1924
- Sextus Congressus
,
Moscuae
, Iulius-September
1928
- Septimus Congressus
,
Moscuae
, Iulius-Augustus
1935