Terrae motus
est quassatio
superficiei
terrae
propter subitam
energiae
liberationem in
lithosphaera
telluris
quae
undas seismicas
generat.
Hominibus
periculosus est propter ea quae saepe motum sequuntur: ruinae
aedificiorum
et in
mari
undae
insolitae,
tsunami
appellatae. Secundum hodiernam theoriam
tectonicae laminarum
, omnes fere terrae motus,
vulcanismus
, et fossae
naturales
oriuntur e motu laminarum quae interiorem et
liquidam
partem
telluris
tegunt.
Terrae motuum studiosi
magnitudinem eorum per
scalam Richterianam
aestimare solent. His in gradibus
logarithmica
,
magnitudo
3 et infra motum innotabilem indicat,
magnitudo
7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus
Peruvianus
recens fuit magnitudine 7.9.
[1]
Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,
[2]
fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in
Oceano Indico
. Ille terrae motus
undas
anomalas tam calamitosas, i.e.
megacymata
,
[3]
produxit, ut paene omnia litora
Oceani Indici
affligerentur. Terrae motus
Pichilemanus
recens magnitudine 6.9 fuit.
Fundamentum scalae
logarithmicae
Richter est lex
sismologica
exponentialis quae dixit energiam terrae motus
E
dare suam
frequentiam
f
per formulam
ubi
f
o
,
E
o
et
x
sunt constantes quaedam.
Equivalenter, logarithmos in duabus
aequationis
latis capientes, possumus scribere
- .
Carolus Richter
anno
1935
suam
scalam logarithmicam
comperit ut motus magnitudo aequaverit
et ut magnitudo 1 corresponderit motu inbecillissimo quem apparatus suus potuisset detectare. Richter igitur sequentes habemus
f
o
= 2.9 × 10
6
per annum
,
E
o
= 13.4 MJ
et exponens
x = -0.60
. Secundum hanc legem exponentialem, terrae motus magnitudine 9 calamitosi fiunt semel in temporis saeculo, et alii variis magnitudinibus fiunt cum frequentia quam tabula infra indicat.
Magnitudo Richter
|
Descriptio
|
Frequentia (per annum)
|
9
|
calamitosus
|
0.01
|
8
|
vehemens
|
1
|
7
|
maior
|
18
|
6
|
potens
|
120
|
5
|
modicus
|
800
|
4
|
levis
|
6?200
|
Quae opiniones in variis aetatibus a variis scriptoribus prolatae sint
[
recensere
|
fontem recensere
]
Si quis vult cognoscere, quae
philosophi
antiqui
sectam
Stoicorum
sequentes de causis motus terrae affirmaverint, operae pretium est legere, quae
Seneca
in libro sexto
Naturalium quaestionum
scripsit.
- ↑
Vide etiam commentationem apud
diarium
Ephemeris
.
- ↑
T. Lay, H. Kanamori, Ammon, C., Nettles, M., Ward, S., Aster, R., Beck, S., Bilek, S., Brudzinski, M., Butler, R., DeShon, H., Ekstrom, G., Satake, K., Sipkin, S., "The Great Sumatra-Andaman Earthquake of December 26, 2004,"
Science
308 (2005), 1127?33; lege etiam de hoc apud
Vicipaedia Anglica
.
- ↑
E
commentatione Diarii
Ephemeris
: "*megac?ma, -atis n. est i.q. Iaponice tsunami".
- Gascon, M., et al.
2005
.
Vientos, Terremotos, Tsunamis y otras catastrofes naturales: Historia y casos Latinoamericanos.
Buenos Aires: Editorial Biblos.
ISBN 9507864989
.
- Davidovici, Victor.
1999
.
La construction en zone sismique.
Lutetiae.
- Hyndman, Donald, et David Hyndman.
2009
. Earthquakes and their causes. Capitulum 3 in
Natural Hazards and Disasters.
Ed. secundd. Brooks/Cole: Cengage Learning.
ISBN 0-495-31667-9
.
- Quenet, Gregory.
2005
.
Les tremblements de terre en France aux XVIIe et XVIIIe siecles: La naissance d'un risque.
Seyssel: Champ Vallon.
- Svensen, Henrik.
2010
.
Storia dei disastri naturali.
Bononiae: Odoya.
ISBN 978-88-6288-064-0
.
Nexus interni