Octobralia
[1]
(
Theodisce
:
Oktoberfest
) sunt dies festi Octobres, quae quotannis
Monaci
in
Germania
ex anno 1810 habentur; duas
septimanas
durant.
Septembri
exeunte incipiunt, et initio
Octobris
finiuntur. Omnium eius modi festorum, hoc Monacense maximum orbis terrarum est. Quoque anno plus quam sedecies centena milia hominum adesse solent. Octobralia sedecim dies durant, primo die solis Octobris incluso. Anno
1990
, Germania iterum coniuncta festi spatium ita prorogatum est, ut tertium Octobris (Germaniae Unitatis Diem) comprehenderet. Prima Octobralia
17 Octobris
1810
eo fuerunt, quod
matrimonium
inter Ludovicum regis filium et Theresam pricipissam celebratum est.
Cervisia
in hoc festo maximi momenti est.
Octobralia incipiunt, cum magister civium cerevisiam de dolio promit vel dolium relinit. Vulgo
“O’zapft is!”
exclamat seu "Cervisia prompta!" vel "Dolium relinitum!" Etiam praecipua cervisia concoquitur fortior et sapore et vi. Primus potus olim
Bavariae
regi, nunc autem Administrorum Praesidi, apponitur. Haec cervisia in tentoriis apponitur quae vulgo
Bierzelt
seu "tentoria cerevisiaria" vocantur. Eiusmodi tentorium est satis capax mille hominum. Officinae braxariae cervisiam coquere et apponere non sinuntur nisi Monacenses; homines autem non solum cervisiae causa veniunt, sed etiam lauti cibi. Illi edunt farcimina, pulla (
Hendl
), caseatas collyras (
Kasespatzle
), et assam caudam
bovis
, quae Bavaricae cuppediae debita est.
Sunt quattuordecim praecipua tentoria ad Octobralia parata. Hippodromium Theodisce
Hippodrom
est unum ex minoribus tentoriis. In Pratorio (
Wiesn
),
cerevisia
ac coruscum
vinum
apponitur. Arcubalistariorum tentorium est locus certaminum, quae certamina pars Festi Octobris usque ab
1895
sunt.
Americani
,
Australienses
,
Novizelandienses
in primis tentorio Regiae Braxariae (
Hofbrau
) favent. Caeditoris seu
Hacker
est tentorium
musicae rockicae
destinatum. In Scotorum Vervecis tentorio (
Schottenhamel
) festum incipit. Nomen hospitis est
Schottenhamel
, nec ullum tentorium prius aperitur quam hoc in tentorio dolium relinitum est. Tentorium Ad Vexillum Vinitorum (
Winzerer Fahndl
) est ingenti turri praeditum, supra qua est effigies magni cerevisiae cadi. Aula Sagittariorum (
Schutzenhalle
) sub Bavariae statua locatur. Hoc tentorium anno
2004
additum est. Scarabaei Pratoriana Taberna (
Kafers Wiesenschanke
) est festi minimum tentorium et praestanti cibo celebre. In Vinario Tentorio (
Weinzelt
), vinum plus quam quindecim notarum praebetur. Super aditu Aulae Leonis Braxariae (
Lowenbrau-Festhalle
) bibosus est leo. Braxariae Rosellae (
Braurosl
) tentorium est maioribus traditum, et ibi est symphonia instrumentis musicis ex orichalco factis praedita et quidam montano more canet. Aula Augustinorum (
Augustiner-Festhalle
) ad braxariam pertinet quae in numero vetustissimarum Germaniae habetur. In tentorio ubi boves assantur (
Ochsenbraterei
), diversa bovum ferculia apponuntur et Piscatoris Veronica (
Fischer Vroni
) ingentem selectionem ciborum in tabella habet.
- ↑
Christian Helfer,
Lexicon Auxiliare
, dritte, sehr verbesserte Auflage“, Societas Latina, 1991.