Lucius Dalla

E Vicipaedia
Wikidata Lucius Dalla
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas : 4 Martii 1943 ; Bononia
Obitus : 1 Martii 2012 ; Montreux
Patria : Italia , Regnum Italiae
Nomen nativum : Lucio Dalla

Memoria

Sepultura : Certosa di Bologna

Lucius Dalla ( Bononiae natus die 4 Martii 1943 ; repente mortuus infarctu cordis in urbe Helvetica Montreux die 1 Martii 2012 ) fuit illustris cantor Italicus , qui saepe cantica sibi voce canenda composuit , sed etiam quibusdam musicis instrumentis (exempli gratia saxophono ) canere valebat.

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Iam patruus eius, Ariodantes Dalla , notus cantor erat. Iuvenis Lucius cum musicae iazensis gregibus ( Rheno Dixieland Band , The Flippers ) cecinit. Cantoris cursum honorum anno 1964 incepit. Primorum carminum verba etiam a poeta Roberto Roversi scripta sunt, sed postea carmina ipse Lucius Dalla composuit.

Dalla repente infarctu cordis in Helvetiae urbe Montreux die 1 Martii 2012 obiit; inter exsequias eius die 4 Martii 2012 habitas amasius eius, Marcus Alemanno , pulcherrima verba dixit quae omnium audientium animos moverunt. Multi tamen acri iudicio percensuerunt se Dalla et Alemanno numquam manifeste homophylophilos confessos esse.

Opera [ recensere | fontem recensere ]

Inter praeclara carmina eius, nonnulla sunt quae urbi eius natali Bononiae atque hominibus pauperibus dicata sint:

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Dalla spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica , si potes!