Ioanna Arcensis
Nativitas
:
6 Ianuarii 1412
;
Domnum Remigium
Obitus
:
30 Maii 1431
;
Rothomagus
Patria
:
Francia Borboniensis
Nomen nativum
:
unknown value
Familia
Genitores
:
Jacques d'Arc
;
Isabelle Romee
Memoria
sanctus (
feriae die
30 Maii)
Ioanna Arcensis
[1]
[2]
(
Francogallice
Jeanne d'Arc
; anno
1412
nata; die
30 Maii
1431
necata), nata
Domni Remigii
in
Lotharingia
,
sancta
,
agnomine
puella Aurelianensis
[3]
[4]
est
persona
magni momenti in
historia
Francicae
et
Anglicae
. Quae piissima omni
dominica
ire solebat, ut in
templo
Bermontis
apud
urbem
Greux
oraret. Per
Bellum Centum Annorum
, Francicas copias in
Anglicos
duxit, sed tandem capta et
haeresiae
accusata ad ultimum supplicium missa est.
In canone a
Benedicto XV
anno
1920
inscripta est. Sunt templa
Rotomagi
,
Lutetiae
,
Novae Aureliae
, et in aliis urbibus Ioannae consecrata.
Ioanna nata est in oppido
Domno Remigio
, in finibus Franciae et
Lotharingiae
. Genitores agricolae et pastores divites fuerunt, noti omnibus boni Christiani. Educata est in fide christiana catholica, praesertim in via Franciscana. Ab infantia, caritatem et beneficia pauperrimis, infirmis et patientibus praebuit, etiam in bello. Puella tredecim annorum vocationem audivit Michaelis
archangeli
se admonentis, itaque se ab Iesu credidit vocari ut nationem suam liberaret. Vovit virginitatem perpetuam. Oravit saepe, ad communionem venit quotidie, frequenter confessa est. Vinculum inter vocationem publicam religiosamque est.
Anno 1429, Ioanna patriam coepit liberare. Multi testes describunt puellam 17 annorum esse, ingenio forti, firmo, apto ad convincendos vires
?
ambiguos et sine virtute. Obstacula vincens, obviam venit Delphino Franciae, futuro regi
Carolo VII
, in urbe
Chinonio
. Examinata est a theologis Universitatis. Dixerunt eam bonam christianam esse. Die 22 Martio 1429, Chartam praecipuam dictavit regi Anglorum, et militibus qui civitatem Aurelianensem obsederunt, ut abirent. Anglis denegantibus, Ioanna liberavit die 8 Maii urbem obsessam. Carolus VII
Remis
in
cathedrali
rex consecratus est. Postea, Ioanna inter milites.vixit Sunt multi testes eius bonitatis, virtutis castitatisque. Nuncupata est "puella" ab omnibus itemque ipsa.
Die
23 Maii
1430
, ab hostibus capta est. Ducta est
Rothomagum
die
23 Decembris
. Ibi stetit actio in eam, quae coepit mense Februario 1431 et confecta est die 30 Maii damnatione ad rogum. Magna et solemnis actio fuit, praesidentibus iudicibus ecclesiae, episcopo
Petro Cauchono
, et
inquisitore
Ioanne Magistri
.
[5]
Re vera, tribunal ab assessoribus
Universitatis Lutetiensis
,
theologis
, imperatum est. Fuerunt clerici Galli, oppositi Ioannae de bello. Iudicium improbum de ea habuerunt et de eius missione. Ioanna accusata est
haereseos
,
idololatriae
, et aliorum scelerum
religiosorum
. Iudices innocentiam eius non agnoverunt. Ipsa appellavit summum pontificem die 24 Maii, sed tribunal recusavit. In
carcere
, mane communionem
eucharisticam
accepit, die
30 Maii
, antequam ad supplicium ducta est in foro vetere (
place du vieux Marche
) sibi subeundum. Rogavit ut morienti crucem videre sibi liceret. Mortua est pronuntians voce clara nomen
Iesus
, multis testificantibus.
Mythistoriae, tragoediae carminaque de Ioanna scripta
[
recensere
|
fontem recensere
]
Brecht alia duo dramata de feminis pro sententiis animorum suorum pugnantibus conscripsit, quorum alterum est
Ioanna de Arc in multas apparuit.
- 1898
:
Jeanne d'Arc
, brevis
pellicula muta
Georgii Hatot
- 1899
:
Jean d'Arc
,
Georgius Melies
- 1899
:
Domremy
, breve opus
Fratrum Lumiere
- 1916
:
Jeanne d'Arc
, pellicula muta
Caecili B. De Mille
- 1928
:
La Passion de Jeanne d'Arc
Caroli Theodori Dreyer
, cum
Renee Falconetti
; ex
mythistoria
Jeanne d'Arc
Iosephi Delteil
- 1929
:
La Merveilleuse Vie de Jeanne d'Arc, fille de Lorraine
Marci de Gastyne
, cum
Simone Genevois
- 1935
:
Das Madchen Johanna
Gustavi Ucicky
- 1948
:
Jeanne d'Arc
Victoris Fleming
, cum
Ingrid Bergman
- 1953
:
Destinees
Ioannis Delannoy
, cum
Michaela Morgan
- 1954
:
Jeanne au bucher
Roberti Rossellini
, cum
Ingrid Bergman
- 1957
:
Sainte Jeanne
Ottonis Preminger
, cum
Ioanna Seberg
- 1962
:
Proces de Jeanne d'Arc
Roberti Bresson
, cum
Florentia Delay
- 1989
:
Jeanne d'Arc, le pouvoir de l'innocence
Petri Badel
, ex libro
Petri Moinot
(
televisio
)
- 1994
:
Jeanne la Pucelle
Ioannis Rivette
, cum
Sandrina Bonnaire
; duabus aetatibus:
les Batailles
et
les Prisons
- 1999
:
Jeanne d'Arc
Lucae Besson
, cum
Milla Jovovich
,
Ioanne Malkovich
, et
Dustino Hoffman
- 1999
:
Jeanne d'Arc
Christiani Duguay, cum
Leelee Sobieski
(televisio)
- 2011
:
Jeanne captive
Philippi Ramos
cum
Clementia Poesy
- 1929
: pittacium cursuale 50 centimes
- 1946
: pittacium cursuale 5 f surtaxe 4 f
- 1968
: pittacium cursuale 30 centimes surtaxe 10 centimes
- 1968
: principalis res pittacia cursualia 60 centimes
[6]
.
- Editiones fontium
- Dunand, Philippe-Henri, ed. 1911.
La premiere histoire en date de Jeanne d'Arc (1625-1630) : histoire de la Pucelle d'Orleans
. Lutetiae: Desclee, de Brouwer.
Textus
apud
Internet Archive
- Schirmer-Imhoff, Ruth, ed. 2001.
Der Prozeß Jeanne d’Arc. Akten und Protokolle 1431?1456.
dtv 30202, Munchen.
ISBN 3-423-30202-X
.
- Fontes antiquiores
- Historica et biographica
- Beaune, Colette
. 2004.
Jeanne d'Arc.
Lutetiae: Perrin.
- Bogliolo, Giovanni. 2000.
Giovanna d'Arco.
Milano, RCS Libri.
ISBN 88-17-25897-0
- Cardini, Franco. 1999.
Giovanna d'Arco. La vergine guerriera.
Milano, Mondadori.
ISBN 88-04-46471-2
- Contamine, Philippe, ed. 2012.
Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire
, Robert Laffont, Collection Bouquins.
- Cremisi, Teresa, ed. 2000.
Il processo di condanna di Giovanna d'Arco.
Milano, SE.
ISBN 88-7710-482-1
- Meltzer, Francoise 2001.
For Fear of the Fire: Joan of Arc and the Limits of Subjectivity.
Chicago: University of Chicago Press.
ISBN 0-226-51982-1
. OCLC 46240234.
- Pernoud, Regine
. 1981.
Jeanne d'Arc
, Presses universitaires de France, 1981, coll. ≪ Que sais-je ? ≫
- Pernoud, Regine, et Marie-Veronique Clin. 1986.
Jeanne d'Arc
, Librairie Artheme Fayard.
- Thomas, Heinz. 2000.
Jeanne d’Arc. Jungfrau und Tochter Gottes.
Fest, Berlin.
ISBN 3-8286-0065-4
.
- De fortuna
- Beaune, Colette. 2008.
Jeanne d'Arc. Verites et legendes.
Lutetiae: Perrin.
ISBN 978-2-262-02951-7
.
- Heimann, Nora. 2005.
Joan of Arc in French Art and Culture (1700?1855): From Satire to Sanctity.
Aldershot: Ashgate.
ISBN 0-7546-5085-5
.
- Heimann, Nora, et Coyle, Laura. 2006.
Joan of Arc: Her Image in France and America.
Vasingtoniae: Corcoran Gallery of Art.
ISBN 1-904832-19-9
.
- Krumeich, Gerd. 1986.
Jeanne d’Arc in der Geschichte. Historiographie - Politik - Kultur.
Thorbecke, Sigmaringen,
ISBN 3-7995-7319-4
.
- Maurice, Jean, et Daniel Couty, edd. 2000.
Images de Jeanne d'Arc
- Actes du colloque de Rouen, 25-26-27 mai 1999, Lutetiae: Presses Universitaires de France.
- Steinbach, Hartmut. 1973.
Jeanne d’Arc. Wirklichkeit und Legende.
Musterschmidt, Gottingen.
ISBN 3-7881-0078-8
.
Unam legis e paginis de
disserentibus
Nexus interni