Geraldus Brown

E Vicipaedia
Wikidata Geraldus Brown
Res apud Vicidata repertae:
Geraldus Brown: imago
Geraldus Brown: imago
Geraldus Brown: subscriptio
Geraldus Brown: subscriptio
Nativitas : 7 Aprilis 1938 ; Franciscopolis
Patria : Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum : Edmund Gerald Brown Jr.

Familia

Genitores : Pat Brown ; Bernice Layne Brown
Coniunx : Anne Gust Brown

Geraldus Brown , praenominibus plenis Edmund Gerald , saepissime Jerry nuncupatus ( Franciscopoli natus die 7 Aprilis 1938 ), politicus et causidicus , quater gubernator Californiae meruit.

Patre homonymo (sed Pat Brown nuncupatus) qui ipse gubernator civitatis fuerat, Jerry Brown in urbe nativa educatus est apud Iesuitas in collegio Sancti Ignatii , universitate Sanctae Clarae , novitiatu Sacri Cordis . Postea universitatem Californiensem Berkeleiensem universitatemque Yalensem frequentavit. Factionis Democraticae sodalis, gubernator Californiae fuit ab anno 1975 usque in 1983 et a die 3 Ianuarii 2011 usque ad 7 Ianuarii 2019 . Interea advocatus generalis eiusdem civitatis fuit ab anno 2007 usque in 2011, gubernatore Arnoldo Schwarzenegger , atque praefectus urbi Quercupoli a die 4 Ianuarii 1999 usque ad 8 Ianuarii 2007 .

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]