Vicipaedia Latina
est editio
Vicipaediae
Latine
scripta, et quidem pars
societatis Vicimediae
. Anno
2013
mense
Decembri
iam numerum 100 000 paginarum superavit. Hodie 139 013 commentationes et fere 141 usores strenuos habet.
[1]
Vicipaedia Latina scribi coepta est anno
2002
.
Secundum
legem
a collegio linguis permittendis (
Anglice
:
Language Subcommittee
) die
21 Octobris
2007
latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint
linguis
, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam
Graeca antiqua
, altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis
annis
antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.
Vicipaedia est opus commune, quo
encyclopaedia
libera
interretialis
creetur. Non solum neque imprimis de
rebus antiquis
agit, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis
vici
operibus eo tantum differt, quod lingua Latina utitur in commentationibus conscribendis.
Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas commentationes nostris diebus esse factas lingua, qua nemo iam (aut nondum) utitur
patrio sermone
, qua perpauci
scientiae
disciplinas doctrinamque suam exponere solent, qua ne
Romana quidem Ecclesia
in Dei operibus pronuntiandis satis strenue utitur.
Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:
- ut
colant antiquitatis
mediique aevi
hereditatem
sublimem, quae certe peribit nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
- ut
opes ferant eis, qui
in scholis et universitatibus mundi
Latinae linguae discendae
aut docendae
student.
- ut suam
exerceant
facultatem Latine scribendi et legendi.
- ut
delectentur
Latinitatis
Ciceronianae
admiratione
atque aemulatione.
- quod hoc in studio occupatis placet
res hodiernas vocibus antiquis
explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter et interdum
melius intellegi
videantur.
- ut exstet
vocabularium
, quod omnibus facile sit inventu per interrete, cuius ope sciatur
quo modo res hodiernae
, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria
Latine redduntur
. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
- ut offerant
notitias de rebus antiquis
, quae locis veteribus laudatis rebusque
ipso verbo originali
designatis nonnunquam clarius illuminantur quam dissertationibus linguis popularibus conscriptis.
- quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρ?ργοι? abiectis, valde
placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret
.
4 Septembris
2010
habitum est
Romae
primum conventiculum Vicipaediae Latinae
et vicipaediani quattuor ei interfuerunt.
- Vide etiam:
Historia Vicipaediae Latinae
Nexus interni
- Diagrammata Vicipaedianorum
- "
Latin Lovers im Vatikan
",
Der Spiegel Online
, die
28 Maii
2007
; aliqua scripta de usu linguae Latinae in
Vaticano
, quae
Vicipaediam
breviter memorant
(
Theodisce
)
.
- "
Veni Vidi Wiki:
Latin Isn't Dead On 'Vicipaedia'
,"
Diurnum Murivicense
,
29 Septembris
2007
(
Anglice
)
.
- "
In praise of . . . Latin
",
The Guardian
, die 3 Octobris 2007,
(
Anglice
)
.
- "
LETTER FROM LONDON: Guardian on the loo
",
The Daily Times
Pakistanense
, die
8 Octobris
2007
,
(
Anglice
)
.
- "
Vicipaedia Latina: Encyclopedia and Community
" apud
DCC: Dickinson College Commentaries
Vicipaediae secundum magnitudinem digestae
| |
|
|