Ecclesia Latina
vel
Ecclesia Romana
, vulgo etiam
Ecclesia Occidentalis
dicta, est maxima
ecclesiarum
particularium
sui iuris
, quae communiter
Ecclesiam Catholicam Romanam
formant. Vox
Latinus
ad
ritum
sive gregem rituum refert, quorum primarius est Romanus, et
linguam
ecclesiasticam, quae hac in ecclesia particulari adhiberi solebat. Ab Ecclesia Latina
ecclesiae Catholicae Orientales
distinguendae sunt, quae ritus
Byzantinus
vel alios ritus
orientales
sequuntur et aliis linguis liturgicis utuntur.
Ecclesia Latina
dioeceses
patriarchatus
Romani complectitur, quae a
saeculo secundo
in liturgia a
Lingua Graeca
ad
Linguam Latinam
transierunt et eam etiam in missionibus adhibebant. Haec pars occidentalis ecclesiae antiquae, scilicet ecclesia occidentalis, anno
1054
Schismate Orientis
a parte orientali ecclesiae, i.e. ab
Ecclesiis Orientalibus
separata est. Postea partes variarum ecclesiarum orientalium
Primatum papae
agnoscendo se
Ecclesiae Catholicae Romanae
adiunxerunt. Hae ecclesiae ecclesias originarias reliquerunt (e.g. orthodoxam, coptam etc.) ritus autem proprios atque autonomiam iuridicam maxima ex parte retinebant et
Ecclesiae Catholicae Orientales
sive
Unitae
appellantur.
Corpus Iuris Ecclesiae Latinae (sed non
Ecclesiarum Catholicarum Orientalium
) est
Codex Iuris Canonici
.
Papa
est episcopus
Romanus
atque simul et caput totius
Ecclesiae Catholicae
et
Patriarcha
occidentis et caput ecclesiae particularis Latinae.
Patriarcha Latinus Hierosolymitanus
propriam iurisdictionem patriarchalem super
Palaestinam
et
Cyprum
.
Multa, quae vulgo propria Catholica esse creduntur, ut puta
caelibatus
sacerdotalis, nominatio episcoporum papalis etc. re vera sunt propria solius Ecclesiae Latinae. Contra plurimae ecclesiae catholicae particulares e.g. ordinationem sacerdotalem virorum, qui uxorem duxerunt, concedunt, episcopos ipsae deligunt (ut postea a Papa confirmentur) et vitam ecclesiasticam liturgicamque secundum traditiones Orientales figurant.
Quamquam liturgia hodie plerumque linguis vernaculis celebratur, tamen
lingua Latina
pro Ecclesia Latina maximi momenti est: Libri liturgici vernaculi cum exemplaribus Latinis consentire debent, documenta ecclesiastica primo Latine conscribuntur ac deinde in varias linguas convertuntur, ad
tribunalia
papalia adhuc Latine aguntur.
Cum Ritus Latini mentio fit,
Ritus Romanus
designari solet. Sunt (aut fuerunt) autem praeter Ritum Romanum etiam alii, qui sane hodie paucis locis in usu sunt.
- Ritus Romanus
in
Ecclesia Catholica
usque adeo praevalet, ut plerumque Ritui Latino aequetur. Libri liturgici Ritus Romani post
Concilium Vaticanum Secundum
omnino retractati et in linguas vernaculas conversi sunt. Lingua Latina hodie raro et a paucis sacerdotibus adhibetur. Praeterea celebratio missae secundum
missale
anni
1962
concessa est, quae vulgo (sed parum diligenter) "Ritus Tridentinus" vocatur. Sub
1980
duae formae particulares Ritus Romani certo gradu admissae sunt:
Ritus missae Congensis
et
Usus Anglicanus
.
- Ritus Ambrosianus adhuc maxima in parte
provinciae ecclesiasticae
Mediolanensis
, variis locis conterminis et in circiter 50 paroeciis
dioecesis Luganensis
(
Helvetiae
) praeter
Ritum Romanum
adhibetur. Etiam hic Ritus post
Concilium Vaticanum Secundum
renovatus hodie non iam
Latine
, sed
Italiane
celebrari solet.
- Ritus Mozarabicus
seu
Toletanus
paene exstincta paucis locis forma secundum normas
Concilii Vaticani Secundi
renovata celebratur, imprimis
Toleti
. Iam
saeculo undecimo
papis
urgentibus ferme ubique
Hispaniae
Ritu Romano
expletus est.
- Alii riti pristini, imprimis riti quorundam
ordinum
, ut puta
ordinis Praedicatorum
vel
Cisterciensium
, et dioecesium, ut puta ?Ritus Bracarensis“
archidioecesis Bracarensis
in
Portugallia
necnon propria quarundam terrarum, ut puta "Ritus Gallicanus" in
Francia
,
instauratione liturgica
post
Concilium Vaticanum Secundum
maxima ex parte evanuerunt.
Nexus interni