Ricardus
(
Richard
)
Jaeger
(natus
16 Februarii
1913
Berolinii
, mortuus
15 Maii
1998
Monachii
) vir publicus
Bavariae
et sodalis
Christianae Socialis Unionis in Bavaria
(CSU) fuit.
Familia Ricardi Jaeger e
Palatinatu
orta est. Pater eius director magistratus cautionis urbis Monachii erat. Cum Ricardus natus esset, pater duos annos Berolini laborabat. Anno
1933
Monachii maturitatem adeptus est atque deinde Monachii iurisprudentiae et rebus politicis studebat. Annis
1936
primam probationem accepit et anno
1939
secundam. Cum
secundum bellum mundanum
coepisset, miles conscriptus est, sed interdum et iudex fuit. Bello finito minister publicus in administerio culturae
Bavariae
operam dedit.
1948
doctor promotus est.
Jaeger maritus erat atque sex liberos habuit.
Ab anno
1946
Jaeger sodalis CSU fuit atque anno 1948/
1949
magister civium
Aichstadii
erat. Anno
1949
primo legatus
Dietae Foederalis Germaniae
electus est. Annis
1953
-
1965
et iterum anno
1967
-
1976
Jaeger praeses vicarii parlamenti Theodisci fuit. Annis 1953/
1954
etiam legatus
Parlamenti Europaei
fuit.
26 Octobris
1965
a
Ludovico Erhard
(
CDU
) cancellario foederali
Administer Foederalis Iustitiae
nominatus est. Eo tempore Jaeger supplicio mortis favebat. Magistratum administri iustitiae non diutius quam ad
30 Novembris
1966
duxit, cum foedus regendi
FDP
et CDU/CSU finitum et novum consilium ministrorum
Kiesinger
(CDU/CSU et
SPD
factionibus constitutum est. Jaeger iterum praeses vicarius Dietae Foederalis factus ad usque annum
1980
legatus parlamenti Theodisci mansit.
Consilium ministrorum
Erhard
II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)