Wolfgangus Stammberger
Wolfgangus
(Theod.:
Wolfgang
)
Stammberger
(natus
14 Iulii
1920
Coburgi
, mortuus
1 Maii
1982
eodem loco) vir publicus
Germaniae
et sodalis
FDP
et postea
SPD
factionis fuit.
Pater eius iurisperitus Coburgi erat. Ipse, postquam anno
1939
testimonium maturitatis adeptus est,
Salinis Saxonicis
,
Francofurti ad Moenum
,
Pragae
,
Vindobonae
et post
bellum
finitum
Erlangae
iurisprudentiae studebat. Interea et miles conscriptus bello interfuit. Annis
1940
-
1945
miles conscriptus - postremo succenturio - erat et captivitate belli primo
Russica
, deinde
Americana
habebatur. Anno
1946
primam, anno
1949
secundam probationem accepit et eodem anno doctor iurisprudentiae promotus est. Tum iurisconsultus Coburgi operam dedit.
Stammberger maritus erat atque tres liberos habuit.
Sabina Leutheusser-Schnarrenberger
successor eius
Administra Foederalis Iustitiae
neptis eius est.
Post bellum Stammberger sodalis FDP factus cum aliis foedus liberalium studiosorum et Iuvenes Liberales condidit atque anno 1948 decurio urbis Coburgi electus est. Anno
1953
primo legatus
Dietae Foederalis Germaniae
creatus est. Stammberger, qui contra supplicium acriter pugnabat,
14 Novembris
1961
Administer Foederalis Iustitiae in consilio ministrorum
Conradi Adenauer
nominatus est. Hoc officio ad
19 Novembris
1962
fungebatur. Eo die cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum
Francisci Iosephi Strauß
(
CSU
),
Administri Foederalis Defensionis Publicae
in hebdomadalem DER SPIEGEL. Praeterea eo tempore gravi casu autocinetico affectus est.
3 Iunii
1964
FDP reliquit atque sodalis
SPD
factus est, quod FDP factionem magni momenti esse desivisse censuit. SPD esse factionem novam liberalem. Ad annum
1969
legatus Dietae Foederalis mansit. Anno
1970
magister cicium superior urbis Coburgi creatus est. Cum anno
1978
SPD factio eum non iam candidatum fecisset, etiam SPD reliquit.
Consilium ministrorum
Adenauer
IV (14 Novembris 1961 - 13 Decembris 1962)