Curtius Georgius Kiesinger
Nativitas
:
6 Aprilis 1904
;
Albstadt
Obitus
:
9 Martii 1988
;
Tubinga
Patria
:
Germania
Familia
Coniunx
:
Marie-Luise Kiesinger
Memoria
Sepultura
:
Stadtfriedhof Tubingen
Curtius Georgius Kiesinger
(natus die
6 Aprilis
1904
in
Albstadt-Ebingen
,
Virtembergia
- obiit die
9 Martii
1988
in
Tubingen-Bebenhausen
) fuit
vir publicus
factionis
Christianae Democraticae
.
Post scholam finitam Kiesinger
Rotovillae
seminarium catholicum magistrorum adiit atque ab anno
1925
Tubingae
historiae et philosophiae, ab anno
1926
Berolini
iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Studio anno
1931
absoluto Kiesinger doctor iurisprudentiae promotus Berolini causidicus laboravit.
Februario anni
1933
sodalis
factionis Nazistae
factus est, sed non collegium Nazistam causidicum neque officia rei publicae petivit, sed repetitor et causidicus sumpti pecuniam suppetivit. Anno
1940
, cum miles fieri cogeretur, magistratum in Administerio rerum externarum petivit: Stationes radiophonicas externarum nationum tuebatur atque regebatur. Quo officio ad annum
1945
functus est. Post Nazistas Germaniae victos Kiesinger, quod false tectus vigilis habebatur ad annum
1946
in carcerem missus est. Liberatus Kiesinger iterum repetitor et causidicus, nunc
Herbipolis
, laboravit.
Ab anno
1947
Kiesinger sodalis CDU erat, annis
1949
-
1959
atque
1969
-
1980
Kiesinger legatus
Dietae Foederalis Germaniae
erat. Ibi orator valde dissertus habebatur. Sed hac de causa
Conradus Adenauer
cancellarius foederalis eum administrum foederalem non nominavit.
Itaque Kiesinger, cum
Gebhardus Muller
, praeses ministrorum
Badeniae-Virtembergiae
iudex constitutionis electus esset,
17 Decembris
1958
eius successor factus est. Praeses ministrorum universitates
Ulmae
Constantiaeque
condidit. Eo tempore
1960
-
1966
et legatus senatus terrae
Stuttgardiae
fuit.
Anno 1966 factio
FDP
coalitionem foederalem cum CDU reliquit atque Kiesinger
1 Decembris
1966
successor
Ludovici Erhard
cancellarius Germaniae electus est. Una cum factione
SPD
rem publicam rexit. Ab anno
1967
Kiesinger et praeses CDU fuit. His annis praesertim de motu studiosorum, de legibus extraordinariis, de annonae difficultatibus agebatur. Electionem anni
1969
CDU vicit, sed SPD cum FDP coalitionem constituit et
Gulielmus Brandt
successor eius cancellarius foederalis factus est.
As annum
1971
Kiesinger praeses CDU fuit et ad usque 1980 legatus dietae foderalis mansit. Apologiam scribere coepit, sed non ultra quam ad annum 1958 advenit.
Consilium ministrorum
Kiesinger
(1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Praesides Unionis democraticae Christianae Germaniae