Restitutio integritatis Germaniae
(
Theodisce
Deutsche Wiedervereinigung
) die
3 Octobris
1990
facta est, cum civitates
Germaniae Orientalis
ad
Germaniam Occidentalem
adiunctae sunt. Quibus coniunctis civitatibus etiam
communismus
primum in Germania Orientali tum in tota Europa finem cepit. Restitutio
Germaniae
fuit eventus summi momenti
belli frigidi
.
Secundo bello orbis terrarum
confecto, Germania in partes duas divisa est, quarum ad occidentalem Germania Foederata, quae
Consociationis Foederis Atlantici Septentrionalis
pars erat, appulsa, ad orientalem
Democratica Res Publica Germanica
, quae
Foederis Varsoviae
pars fuit.
Murus Berolinensis
,
symbolum
separationis, die
9 Novembris
anno
1989
direptum est, et die
3 Octobris
1990
Pactio Ultimi Constitutionis de Germania
a ducibus Germaniae Occidentalis, Germaniae Orientalis,
Regni Britanniarum
,
Franciae
,
Civitatum Foederatarum Americae
, et
Unionis Sovieticae
acta est.
- Klaus Bittermann, ed.,
GGemeinsam sind wir unausstehlich. Die Wiedervereinigung und ihre Folgen
. Berolini: Edition Tiamat, 1990,
ISBN 3-923118-42-2
(
Critica diabolis
, vol. 27)
Nexus interni