Renatus Preval

E Vicipaedia
Renatus Preval (anno 2006 pictus)
Wikidata Renatus Preval
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas : 17 Ianuarii 1943 ; Marmelade
Obitus : 3 Martii 2017 ; Portus Principis
Patria : Haitia

Familia

Coniunx : Elisabeth Delatour Preval

Memoria

Sepultura : Marmelade

Renatus , vulgo plene Rene Garcia , Preval ( Marmelade in oppido natus die 17 Ianuarii 1943 ; die 3 Martii 2017 mortuus) fuit politicus Haitiae . Primus minister atque bis praeses patriae meruit.

Filius fuit Claudii Preval , qui praeside Paulo Magloire secretarius ab agricultura operam dedit, sed anno 1963 exsilium petivit. Renatus Preval ergo in Belgia eruditus agronomiae apud facultatem agronomicam Gemblacensem et universitatem Catholicam Lovaniensem , deinde scientiae geothermali apud universitatem Pisanam studuit. Denuo in patriam rediit.

Amico Ioanne Bertrando Aristide praeside electo Preval primus minister meruit a die 13 Februarii 1991 ad 11 Octobris eiusdem anni . Ipse praeses fuit a die 7 Februarii 1996 usque in eundem diem 2001 rursusque a die 14 Maii 2006 usque in eundem diem 2011 .

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Renatum Preval spectant.
  • " Rene Preval ": vita apud CIDOB : Barcelona Centre for International Affairs ( Hispanice )