Leslie Manigat

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Leslie Manigat , plenius Leslie Francois Saint Roc Manigat ( Portu Principis natus die 16 Augusti 1930 ; ibidem die 27 Iunii 2014 mortuus) fuit eruditus Haitianus et breviter praeses patriae.

Leslie Manigat fuit alumnus Sorbonae Parisiensis . In eadem urbe postea docuit apud universitatem Parisiensem VIII , sed etiam alibi: Baltimorae in universitate Hopkinsiensi , Caracis in universitate huius urbis , atque apud universitatem Indiarum Occidentalium . Die 17 Ianuarii 1988 , comitiis non rite habitis, praeses Haitiae institutus est iussu praesidis militaris Henrici Damphy . Quem post quattuor menses Manigat in carcerem mittere volens, demissus est ipse statim, successore eodem Damphy.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]