Publius Ovidius Naso
(
Sulmone
die
20 Martii
43 a.C.n.
(a.d. XII. Kal. Apr.) natus; mortuus
Tomis
inter annos 16 et 18
[1]
) fuit
poeta
Romanus
. Qui potissimus propter corpus
poematum
, quae sunt
Heroides
,
Amores
,
Ars amatoria
distichi elegiaci
, magister habetur atque iuxta
Vergilium
et
Horatium
inter
tres
canonicos
litterarum Latinarum
poetas numeratur.
Quintilianus
Ovidium quidem putabat
Tibullo
et
Propertio
lasciviorem esse.
[2]
Poesis
Ovidiana, quae ubique
Antiquitate Posteriore
et
Medio Aevo
simulata est, etiam hodie perennem thesaurum
mythologiae
classicae suppeditat.
[3]
In
libro
quarto
Tristium
,
[4]
Ovidius
patriam
et
diem natalem
indicat:
- Sulmo
mihi patria est,
gelidis
uberrimus
undis
,
- milia
qui novies distat ab
Urbe
decem
.
- editus hic ego sum nec non ut
tempora
noris,
- cum cecidit fato
consul
uterque pari.
Sulmo
est
municipium
Italiae
mediae circiter 130
chiliometra
a
Roma
ad
orientem
versus mediis in
montibus
situm. "Uterque consul (i.e.,
Hirtius
et
Pansa
) cecidit"
vere
anni
43 a.C.n.
ad
Mutinam
, cum
Marcus Antonius
(
83
?
30 a.C.n.
)
Caesare
occiso urbem oppugnavit. Ovidius de gente equestri natus et paulo minor aliis poetis notis aetatis suae
Bellum civile
non expertus
pacem Augustam
non donum putavit, sed quasi factum. Romae cum
fratre
arti rhetoricae
studebat suasoriam maxime amans. Fratre autem mortuo, etiam Ovidius
cursum honorum
non appetens spem
patris
fefellit: minoribus magistratibus tantum functus est. Cum princeps omnes res maioris momenti ipse decerneret, iuventus temporis eius rebus politicis non tam ferventer studebat. Ovidius se versus non facere frustra conatum esse narrat
[5]
:
- sponte sua
carmen
numeros
veniebat ad aptos,
- et quod temptabam scribere versus erat.
Cum poeta carmina coram publico recitaret,
Marcus Valerius Messalla Corvinus
eum in circulo poetarum inter quos etiam
Tibullus
et
Sulpicia
numerabantur accepit.
Laudationem
Tibulli mortui scripsit,
[6]
et amicus
Propertii
erat.
Horatium
recitantem audivit,
Vergilium
autem solum vidit.
Ovidius
adulescens
uxorem
in
matrimonium
duxit; matrimonii autem primi secundique mox
divortio
facto, denique uxorem tertiam, quae ei
filiam
peperit, usque ad
vitae
finem in matrimonio habuit.
Autumno
anni
8
, Ovidius
Ilvae
insula
versans se ab imperatore
Augusto
Tomidem
relegatum esse certior factus est. Neque actio neque
senatus consultum
hanc
relegationem
sanxerunt, ut Ovidius postea scripsit.
Ignota vera causa ab
Augusto
anno
8
Tomidem, quae urbs hodie
Constantia
vocatur et in
Romania
sita est, relegatus est. Ovidius ipse duas causas indicat:
carmen
et
errorem
quendam. Veri simile est, quod carmen
Artem amatoriam
significat, cum id opus eo tempore e
bibliothecis
remotum sit: Ovidius doctor adulterii esse accusatus est. Sed causa prima ille error esse videtur, quia
Ars Amatoria
iam
octo
annis ante publicata erat. Fortasse
Iulia minor
vel adulterium committens vel
Agrippam Postumum
successorem Augusti facere conans eo cum errore conexa est. In exilio, Ovidius
tristia
, praeclarissimum opus, composuit, quo maerorem relegationis patefecit. Ibi
[7]
legimus:
- Cum subit illius tristissima
noctis
imago,
- quae mihi supremum
tempus
in
urbe
fuit,
- cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
- labitur ex
oculis
nunc quoque gutta meis.
Etiam
Tiberius
, sucessor Augusti, poetae veniam non dedit. Ita Ovidius et uxoris et urbis Romae numquam oblitus inter annos
16
et
18
Tomide mortuus est. Concilio urbis Romae ejus exsilium revocavit mense Decembri MMXVII.
[8]
- Amores
:
quinque
libri annis
19
?
15 a.C.n.
scripti; editio tantum secunda e tribus libris constans servata est 49
disticha
(15+19+15) continens. Persona maximi momenti est
Corinna
(puella), quam petit quidam Naso, ut veri simile est ipse Publius Ovidius Naso, cuius nomen gentile versui aptum non est. Nomen
Corinnae
pseudonynum esse videtur vel poetricem
Graecam
vel vocem Graecam
κ?ρη
repetens. Ovidius morem
poesis elegiacae
, imprimis
Tibulli
Propertiique
, sequitur, saepe autem quadam hilaritate conspersam. Ut poeta doctus non carmina magna, sed perpolita appetivit secundum illud
Callimachi
:
μ?γα βιβλ?ον μ?γα κακ?ν
('magnus liber magnum malum'), quare et se ipsum postea "tenerorum lusorem amorum" appellavit. Amores circiter 30
annos
natus scripsit.
- Heroides
aut
Epistulae Heroidum
:
viginti una
epistulae
ficticiae, distichis scriptae.
Duodeviginti
feminae ex
fabulis
Graecorum
notae de fide maritorum sive
amatorum
queruntur eosque ut reverterentur urgent. Heroides Ovidium de
anima
feminae peritum demonstrant. Auctoritas autem plurium carminum est incerta; tres litteras cum responsis posterioris temporis esse litterarum periti consentiunt.
- Ars amatoria
sive
Ars amandi
:
carmen didacticum
trium librorum de
amore
, distichis scriptum. Duo libri viros adloquuntur, liber tertius feminas. Amorem esse artem quae disci potest demonstrat.
- Remedia Amoris
: unus liber, carmen didacticum circiter 400 distichorum, quasi pars artis amatoriae altera vulneribus amore sauciis remedia praebens.
- Medicamina faciei femineae
: carmen didacticum de medicaminibus faciei, cuius quinquaginta disticha adhuc exstant.
- Medea
:
tragoedia
, paene tota amissa.
Quintilianus
fabulae mentionem facit (8.5.6), versum memorans "Servare potui: perdere an possim, rogas?" (senarium);
Seneca maior
quoque (Suas. 3.7) versum habet, "Feror huc illuc, ut plena
deo
" (anapestos). Sed praeter hos duos versus nihil fabulae habemus.
- Metamorphoses
:
poesis epica
quindecim
librorum et 12?000
hexametrorum
, 250 fabulas amplectens (insigniter inter quas: Aurea aetas,
Pyramus et Thisbe
,
Astraea
, Apollo et
Daphne
,
Apollo et Hyacinthus
,
Niobe
, Agrestes Lyciae,
Daedalus
et
Icarus
,
Baucis et Philemon
, Battus,
Narcissus
et
Echo
,
Orpheus
et
Eurydice
,
Pygmalion
, Caesar et Augustus). Fabulae (plus minusve) connexae sunt, prologus argumentum ("mutatas formas") cum invocatione
Musarum
exhibens carmini anteit, epilogus carmen, quod ad annum
1
scriptum esse videtur, concludit.
- Fasti
:
sex
libri, aetiologiae, opus non confectum, distichis scriptum. Dies festi Romanorum describuntur, origines, nomina,
mores
explicantur. Ovidius haec carmina, cum essent vere opus doctum, in exsilio bibliothecis procul perficere nequibat. Tantum menses
Ianuarius
ad
Iunium
traditi sunt. Exempla notissima: de deo
Iano
(die
1 Ianuarii
), de
Ara Pacis Augustae
(die
30 Ianuarii
),
Romulus
Remusque
(die
15 Februarii
), de
Roma
condita (die
21 Aprilis
).
- Tristia
:
quinque
libri
elegiarum
, distichis annis
8
?
12
scripti. Ovidius de fato suo laboribusque exsilii queritur multa de se revelans, ut quasi
autobiographia
contineatur.
- Epistulae ex Ponto
:
quattuor
libri, qui sunt continuatio
Tristium
,
distichis annis
12
?
16
scripti. Ovidius de
fortuna
praeterita malisque praesentibus narrat, praeterea caelum asperum, barbaros rudes, bellum imminens et solitudinem suam, cui consolatio deest, versibus amaris describit. Innocentiam suam asseverare non desinit.
- Ibis
: carmen maledicens sive invectivum 300 distichorum, forsitan in exsilio scriptum.
- Halieutica
:
carmen didacticum
de
arte piscatoria
, cuius 130 hexametra exstant.
Plinius Maior
Ovidio opus huius nominis
Tomide
scripum ascribit, hodie autem inter spuria plerumque numeratur.
[9]
- Nux
: carmen 91 distichorum;
nux
pueros
rogat ne
lapides
iacendo
fructus
quaerant,
auream aetatem
praeteritam cum rebus praesentiae tristibus confert atque imperatorem laudat. Inter spuria a multis numeratur.
Ovidius dicit (Pont. 4.13.19) "
Getico
scripsi sermone libellum," qui liber laudem Caesaris continet (v. 23 eiusdem carmen), sed nec
verbum
quidem talis libri habemus. Nihilominus est solus poeta Romanus qui dicitur carmen scribere,
lingua
nec
Graeca
nec
Latina
.
[10]
Editiones principes
operum Ovidii duae sunt, anno
1471
editae: a
Francisco Puteolano
Bononiae
et a
Conrado Sweynheim
et
Arnoldo Pannartz
Romae
; editio Romana melius dicitur, et eam Naugerius elegit ubi alteram editionem
Aldinam
edidit.
[11]
"Lascivus quidem," inquit
Quintilianus
, "in
herois
quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen partibus" (Inst. Or. 10.1.88). Sermo Ovidii saepius ludicus est, cum
paronomasiis
,
repetitionibus
,
sententiis
, praecipue in
Amoribus,
Arte Amatoria,
Epistulis Heroidum,
et
Metamorphosesin.
Exempli gratia, Her. 15.39?40,
- Si, nisi quae facie poterit te digna videri,
- nulla
futura
tua est, nulla futura tua est.
[12]
Aut:
- Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. (Met. 3.464,
Narcissus
loquitur)
Aut:
- Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae. (Ars 1.99, de feminis in
theatro
)
Aut:
- Militat omnis
amans
, et habet sua castra
Cupido
;
- Attice, crede mihi, militat omnis amans. (Am. 1.9.1?2)
Formam huius distichi, in quo primum membrum revenit in versu
pentametro
, Ovidius bene amat. Vir doctus Barsby talem "distichon rotundum" nominat.
[13]
Aliud exemplum est Her. 5.117?118,
- Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
- Perdat. Io! Prohibe: Graia iuvenca venit.
Et:
- Invida vestis eras, quae tam bona
crura
tegebas;
- Quoque magis spectes?invida vestis eras! (Am. 3.2.27?28)
Ovidius quam maxime
symmetriam
colit. Vir doctus Wilkinson exemplum praebet e
Metamorphosesin,
1.5?20.
[14]
Hic sunt
duo
enuntiata e duobus versibus et dimidio facta (v. 5?9), dein
tetracolon
in quo verbum
nullus
aut
nec
membrum quodque incipit (v. 10?14), dein
tricolon
(v. 15?17), dein aliud tetracolon cum
chiasmo
et
antithesin
(v. 17?20). Ut dicit Wilkinson, "rarius describitur
Chaos
tam composite, tam accurate."
[15]
Verbum autem
Quintiliani
lascivus
'obscenus' non significat; Ovidius numquam verbis turpibus utitur (ut faciunt, exemplorum gratia,
Catullus
et
Martialis
).
Seneca maior
hanc fabulam narrat:
- Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi
ethicas
. Libentius dicebat suasorias: molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit. Manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres versus, invicem petit ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret. Aequa
lex
visa est: scripserunt illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat
Albinovanus Pedo
, qui inter arbitros fuit:
- semibovemque virum semivirumque bovem; (Ars. 2.24)
- secundum:
- et
gelidum
Borean egelidumque Notum. (Am. 2.11.10)
Ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. Aiebat interim decentiorem faciem esse in qua aliquis naevos esset.
[16]
Oportet aliquid dicere de
re metrica
.
Metamorphoses
est
carmen epicum
,
hexametris
scriptum, et fabula
Medea
debebat senariis uti. Omnia autem alia opera
distichis elegiacis
scribit Ovidius. Haec disticha strictissima sunt. Nulla
elisio
exstat trans caesuram pentametri
[17]
Haec elisio est rara apud poetas Latinos: quamquam
Catullus
(68.10) et
Propertius
(1.5.32, 3.22.10) pauca exempla praebent, Ovidius numquam facit. Ultimum verbum
pentametri
duas
syllabas
habet, fere semper
[18]
; nullus alius poeta Romanus huic regulae tam stricte oboedit. Quintum elementum biceps hexametri non contrahit; hoc est, Ovidius hexametris "spondiacis" dictis non utitur, vel paene numquam.
[19]
Elisio hypermetrica nulla est in
Metamorphoseon
libris.
[20]
Secundum W. F. Jackson Knight, Ovidius versus hexametros mavult qui in syllaba brevi terminant.
[21]
Ultimi versus
Metamorphoseon
dicunt,
- Quaque patet domitis
Romana
potentia terris,
- ore
legar populi, perque omnia saecula fama,
- siquid habent veri vatum praesagia, vivam. (Met. 15.877?879)
et recte augurantur, quod carmina Ovidii semper, usque ad nostra tempora, leguntur et a pluribus poetis aliisque artificibus imitantur.
Versus ex
Amoribus
inveniuntur in muris
Pompeii
.
[22]
Seneca iunior
opera Ovidii bene scit et saepe in
dialogis
et
epistolis
ea laudat. In
fabulis
, et res et
sermonem
Ovidii imitat; etiamsi non iam possumus fabulam de
Medea
cum fabula Ovidii de eadem
heroide
conferre, facile similitudines videmus.
Carmina epica post
Metamorphoses
scripta unam modo fabulam narrant, sed sententias, saevas pugnas, res moras praebent similes iis quas invenimus in carmine Ovidii. Bonum exemplum est locus libri sexti
de Bello Civili
Lucani
ubi
Sextus Pompeius
ad veneficam
Erichthonem
venit (B.C. 6.413?830). Sermo
Thebaidis
Statii
quoque multa Ovidio debet.
[23]
Apulei
mythistoria
Metamorphoses
,
ut hic titulus clare monstrat, de
corporibus
in formas novas mutatis tractat. Recenter positum est ab
Iuditha Hindermann
Apuleium carminis Ovidii elegiacis quoque utitur ad amorem narrandum.
[24]
Quarto saeculo
,
Claudianus
carmen epicum scribat
de Raptu Proserpinae,
quae fabula ab Ovidio bis narratur:
Fasti
l. 4,
Metamorphoses
l. 5. Claudianus praeterea verbis versibusque Ovidii utitur.
[25]
Medio Aevo
,
scriptores
et
lingua Latina
et linguis vulgaribus opera Ovidii legunt. Secundum Ludovicum Traube,
duodecimum
et
tertium decimum
saecula erant
aetas Ovidiana,
sicut prioria saecula erant
aetas Vergiliana
et
aetas Horatiana.
[26]
Dantes
Ovidium monstrat cum poetis optimis
Homero
,
Horatio
,
Lucano
in
Limbo
(Inf. 4.87?90).
Lingua Francogallica
liber Ovidianus bene notus est
Ovide Moralise
,
qui omnes fabulae
Metamorphoseon
explicat quasi ut Ovidius
Christianus
esset. Auctorem huius libri nescimus.
Galfridus Chaucer
operis Ovidii saepe utitur, in
Fabulis Cantuariensibus,
in
Domo famae,
et praecipue in libro
de Muleribus Bonis.
Saecula
litterarum
renatarum vident multas editiones, commentaria, versiones, imagines, imitationes operum Ovidii. Inter
libros
Latine scriptos, plures sunt fabulae scaenicae.
Gregorius Corrarius
fabulam nomine
Progne
anno
1427
scripsit, quae
historiam
narrat Procnes e
Metamorphoseon
libro sexto.
Henricus Bellamy
anno fere
1623
, dum discipulus erat in universitate Oxoniensi, fabulam de
Iphide
scripsit (vide Met. 9.667-797). Sunt etiam
carmina epica
, sicut
Metamorphoses Hungariae
a
Petro Schez
compositae anno 1716.
[27]
Plures
scriptores
epistulas
"heroicas" scripserunt quae aut
Heroides
imitaverunt aut ad has epistulas responderunt, et lingua Latina et linguis vulgaribus.
[28]
Helius Eobanus Hessus
Heroidum Christianarum epistolas
anno
1514
scripsit, tum
Heroidum libros tres
anno
1532
.
Michael Ambaciae
(
Michel d' Amboise
) anno
1541
Les contrepistes d' Ovide nouvellement inventees et composees,
librum Francogallice, edidit in quo sunt
quindecim
epistolae ad
Heroides
respondentes.
Casparus Barlaeus
Epistolam Ameliae ad Henricum Fredericum audacius sub ipsis Silvae Ducis moenibus militantem
scripsit anno
1629
; epistula, in primis sine auctoris nomine edita, de obsidione Silvae Ducis tractat (ut carmen epicum Barlae
Sylvae Ducis Obsidio,
eodem anno editum). Amelia est
uxor
Frederici Henrici principis Arausionis
. Hanc epistulam imitaverunt plures et Latine et in
lingua Batava
.
[29]
Iohannes Barzaeus
anno
1657
Heroum Helvetiorum epistolas
composuit.
[30]
Erasmus
Epistulas heroidum
commendat discipulis, qui volunt epistulas bene scribere. Alii scriptores has epistulas imitaverunt, ut docet Dorrie.
Carmen
Petrarcae
de Triumpho Amoris
(primum carmen in libro cuius titulus
Italianus
est
Trionfi
) triumphum exponit ei quod legimus in
Amoribus
1.2 similis, quamquam dicit Ovidium
lascivi et lubrici et prorsus mulierosi animi fuissi.
[31]
Libri
Boccacii
de Claris Mulieribus
et
Decameron
animam Ovidianam habent.
Gulielmus Shakesperius
opera Ovidii bene scivit; exempli gratia,
fabula
de
Pyramo et Thisba
in fabula sua
A Midsummer Night's Dream
invenit apud Ovidium (Met. 4.53 sqq).
Edmundus Spenser
et res et modos Ovidii imitat, praecipue in carmine
The Faerie Queene
.
[32]
Elegia
Iohannis Miltoni
carmina Ovidii imitant.
Christophorus Marlowe
Amores
Anglice
vertit, sed versio Anglica maximi momenti est
Arthuri Golding
versio
Metamorphoseon,
anno
1567
edita.
[33]
Michael Montanus
dicit se
Metamorphoses
omnibus libris praeferre, dum
puer
erat (
Essais
1.25), et opera Ovidii saepe citat.
[34]
Michael de Cervantes
se nominat "noster Ovidius Hispanicus"
[35]
in carmine dedicatorio
mythistoriae
Dominus Quixotus a Manica
nomine, et in hoc libro nonnumquam de Ovidio loquitur.
Drama melicum
his saeculis coepit. Primum drama,
Dafne
,
ab
Iacobo Peri
scripta, rem habet e
Metamorphoseon
libro primo. Plura alia dramata fabulis Ovidii utuntur, libellos habentes saepissime linguis vulgaribus.
La Calisto
(1651)
Francisci Cavalli
historiam
Callistus
italiane narrat;
Phaeton
(1683)
Iohannis Baptistae Lully
libellum
Francogallicum habet;
Niobe regina di Tebe
(1688)
Augustini Steffani
Italiane de
Niobe
tractat.
[36]
Pictores
fabulas
e
Metamorphoseon
libris saepe pingunt; vir doctus Wilkinson dicit facile videri quomodo Ovidius pictores huius aetatis tantum moveat.
[37]
Exemplorum gratia,
Titianus
pinxit
Europam
cum
tauro
,
Actaeonem
morientem
,
Dianam
cum
Callistu
.
Petrus Bruegel senior
Icarum in mare cadentem
,
Rubens
Heronem
et
Leandrum
,
Apollinem
et
Daphnen
,
Perseum
et
Andromedam
,
Phaethontem
, et alias fabulas ex Ovidii libris pinxit.
Poetae recentiores vitam et opera Ovidii colunt. Inter carmina in
certamine poetico Hoeufftiano
laudata aliqua sunt Ovidiana, sicut
In mulieres litteratas
Petri Rosati
(anno
1897
),
Protesilaus
Iacobi Hartmann
(anno
1905
),
Psittacus et passer
Hermani Weller
(anno
1918
),
Ultimi Ovidii dies
Francisci Sofia Alessio
(anno
1931
),
Carmen et error
Nelli Martinelli
(anno
1953
). Liber
After Ovid
('Post Ovidium' sive 'Secundum Ovidium'), editus anno
1995
a Michael Hoffman et Iacobo Lasdun, fabulas renarrat
versibus
Anglicis
.
Nova litterarum forma
saeculo septimo decimo
est
mythistoria per epistolas narrata
, quae formae exempla notissima sunt
Epistulae Lusitaniae
(
1669
, sine nomine scriptoris),
Les Liaisons dangereuses
(
1782
) a Francico
Petro Choderlos de Laclos
scriptus, et
Pamela
ab Anglico
Samuel Richardson
(
1741
) scriptus. Haec forma ex
Heroidibus
partim orienda est, partim ex epistolis
Abelardi
et
Heloisae
, partim ex aliis
mythistoriis
de
amore
tractantibus, sicut illa
Historia de duobus amantibus
ab
Aenea Silvio Piccolomini
scripta (anno
1444
).
[38]
Quamquam pauca
dramata melica
in musica
libellos
Latinos habent, exstat drama
Apollo et Hyacinthus
,
anno
1767
a
Mozart
compositum, quod fabulam Ovidianam narrat (Met. 10.174 sqq.).
Handel
quoque plura dramata scripsit, quarum res e
Metamorphoseon
libris veniunt, sicut
Acis et Galatea
(Met. 13.750 sqq.) et
Semele
(Met. 3.251 sqq.), amborum libellis
Italice
scriptis.
Gluck
drama melicum clarissimum de
Orpheo et Eurydice
anno
1762
composuit (v. Met. 10.1 sqq., sed etiam
Vergili
Georg. 4);
Iacobus Offenbach
eandem
fabulam
tractavit in
opera comica
Orpheus apud Inferos
(
1858
). Alii musicae
compositores
, hodie minus noti, similia dramata scripserunt, inter quae
Thomas Arne
,
Lapsus Phaethontis
(
The Fall of Phaeton,
1736
).
Compositores
in operibus sine
vocibus
quoque de fabulis et rebus Ovidianis tractant.
Beniaminus Britten
Six Metamorphoses after Ovid
('Sex Metamorphoses Secundum Ovidium') ad
tibiam ligneam altisonam
scripsit; partes operis sunt
Pan
,
Phaethon
,
Niobe
,
Bacchus
,
Narcissus
,
Arethusa
.
Richardus Strauss
Metamorphosen
ad
chordophona
anno
1946
composuit, e
carminibus
Goetheano
et Ovidiano.
Pictores
"
neoclassici
" dicti saepius res apud
Vergilium
aut in
historia
quam apud Ovidium inveniunt, sed
Iacobus Ludovicus David
anno
1772
Apollinem et Dianam qui in pueros Niobes impetum faciunt,
fabulam
e
sexto
libro Metamorphoseon, pinxit.
Anna Ludovica Girodet
, discipulus eius,
Pygmalionem et Galateam
(Met. 10.243 sqq.) anno
1819
pinxit.
Pictores
Romantici
historias
ab Ovidio narratas et
historiam
Ovidii ipsius pinxerunt.
Eugenius Delacroix
Francogallicus
tres
imagines
Ovidi apud Scythas
pinxit.
J. M. W. Turner
Anglicus
etiam exsulem,
Ovid e Roma exulatus
anno
1838
, et
Persephonem
raptam anno
1839
pinxit.
In
astronomia
asteroides
2800 Ovidius
apud honorem Ovidii nominatus est anno 1960.
Pictor Americanus nostrae aetatis
Cy Twombly
res Ovidianas interdum pinguit, inter quas
Hero et Leander
(
1962
et
1987
),
Flammeum Orphei
(
1971
),
Narcissus
(
1976
).
Fabula scaenica
Metamorphoses
a
Maria Zimmerman
scripta
Sicagi
anno
1998
,
Novi Eboraci
anno
2002
acta est.
Sunt aliquae mythistoriae de
vita
Ovidii. Una est
Betray the Night
('Noctem prode'), anno
2009
a Benita Kane Jaro scripta.
Ovidiopolis
urbs
Ucrainae
haud longe a loco exilii Ovidii sita anno 1795 iussu
Catharinae II
poetae nomen cepit,
Nexus interni
- ↑
Confer Hieronymi Chronicon, ad annum 17 (aliquibus in manuscriptis etiam 16 vel 18):
Ovidius poeta in exilio diem obiit et iuxta oppidum Tomos sepelitur
.
- ↑
Quint.
Inst.
10.1.93.
- ↑
Morford & Lenardon (1999: 25).
- ↑
Trist
. 4,10.
- ↑
Trist
. 4, 10, 25 seq.
- ↑
Amores
3, 9.
- ↑
Trist
. 1,3.
- ↑
?Roma riabilita Ovidio, dopo 2000 anni revocato esilio“
,
ANSA
(it)
, XV Decembri MMXVII
- ↑
Plinius Maior
Ovidium carmen scripsisse adfirmat; Housman (
Classical Quarterly,
1907) autem ob prosodiam dissentit.
- ↑
Hoc dicit Nicolaus Herescu. Vide Adamesteanu, "Sopra il Geticum Libellum," p. 391 sqq., et Herescu, "Poeta getes," p. 404 sq., in libro ab Herescu edito.
- ↑
Sandys,
History of Classical Scholarship,
t. 2, p. 103; Ioannes Richmond, apud Boyd, hoc dicit de editione Romana.
- ↑
Scilicet hoc carmen spurium potest esse.
- ↑
Ad Am. 1.4.13?14; vulg. "circular couplet."
- ↑
Golden Latin Artistry,
pp. 201?202.
- ↑
P. 202, vulg. "Seldom can Chaos have been described with such meticulous orderliness."
- ↑
Controversiae 2.2.1. Tertius versus abest.
- ↑
Nougaret, p. 57.
- ↑
Calculationes apud Nougaret, p. 58.
- ↑
Wilkinson, p. 134, dicit modo sex spondiaci hexametri esse apud Ovidium. Unum, e.g., est Met. 5.607,
Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque.
Nougaret p. 45 verbum latinum docet.
- ↑
Versus ipsa inspexi.
- ↑
Ovid's Metre and Rhythm,
in libro ab Herescu edito, p. 108.
- ↑
E.g., CIL 4.1520 continet versum Amores 3.2b.3.
- ↑
Vide CHCL II.4 p. 77.
- ↑
Vide librum ab Hindermann scriptum.
- ↑
Hadas p. 388 loquitur de "virtual centos from Ovid."
- ↑
T. 2, p. 113; vulg. "Es ist die Zeitalter, das ich die
aetas Ovidiana
nennen mochte, die Zeit, die der
aetas Vergiliana,
dem 8. und 9. Jahrhundert, und der
aetas Horatiana,
dem. 10. und 11. Jahrhundert, folgt.
- ↑
Hoc est carmen quasi-epicum, quod distichis scriptum est. V. "De Carminibus heroicis Ovidium Vergiliumque imitantibus," Laszlo Szoreny, in
Acta Conventus Neo-Latini Amstelodamensis,
ed. P. Tuynman et al., 1979.
- ↑
Liber ab illo Dorrie scriptus de talibus carminibus tractat.
- ↑
V. "Ovid's
Heroides
in the Netherlands," Olga van Marion, in
Acta Conventus Neo-Latini Abulensis,
ed. Rhoda Schnur et al., 1997, p. 639?645.
- ↑
Companion to Neo-Latin Studies,
Iosephus Ijsewijn
, vol. 1, p. 207.
- ↑
De Vita solitaria
2.7.2, ab Highet laudato, p. 400,
- ↑
Colin Burrow multa loquitur de Spenser et Ovidio, capitulo septimo de libro a Martindale edito.
- ↑
Primi quattuor libri editi erunt anno 1565.
- ↑
Dicitur Ovidium laudare 72 vices in commentationes: Highet p. 189.
- ↑
vulg. "nuestro espanol Ovidio."
- ↑
Hoc drama melicum anno 2011
Bostoniae
acta est.
- ↑
Ovid Recalled,
p. 172; vulg. "It is easy to see how it came abut that Ovid had such an immense influence on Renaissance art."
- ↑
White p. 25?29.
- Dautremer, Leo.
1900
.
Homines et res quo studio observaverit et quam sincere descripserit Ovidius ex Amatoriis eius carminibus quaeritur.
Insulsis: apud bibliopolas Le Bigot Fratres.
Textus
- Iohannes Albertus Fabricius
,
Bibliotheca Latina
(Hamburgi: Schillerus, 1712) (
Textus
apud
Google Books
) pp. 260?282.
- Koerber, Eduardus.
1883
.
De P. Ovidii Nasonis relegationis causis,
in
Programm der deutschen Hauptschule st. Petri,
E. Wirnecke impr., p. 1?12. Petropoli.
Textus
- Albrecht, Michael von.
2003
.
Ovid: Eine Einfuhrung.
Stutgardiae: Reclam.
ISBN 3-15-017641-7
. Universal-Bibliothek, 17641.
- Amann, Martin.
2006
.
Komik in den Tristien Ovids.
Schweizerische Beitrage zur Altertumswissenschaft
31. Basel: Schwabe Verlag.
ISBN 3-7965-2149-5
.
- Barchiesi, Alessandro.
The Poet and the Prince: Ovid and Augustan Discourse,
versio anglica ab auctore et Leslie-Anne Crowley scripta. Berkeley: U. California Press.
ISBN 0-520-20223-6
.
- Barsby, John.
1973
.
Ovid's Amores, book 1,
textus, versio Anglica, commentarius. Oxoniae e typographeo Clarendoniano.
- Boyd, Barbara Weiden, ed.
2002
.
Brill's Companion to Ovid.
Lugduni Batavorum: Brill.
- Boyd, Barbara Weiden, et Cora Fox.
2010
.
Approaches to Teaching the Works of Ovid and the Ovidian Tradition.
Novi Eboraci: Modern Language Association.
ISBN 978-1-60329-062-3
.
- Boyle, A. J., ed.
1993
. 'Roman Epic.
Londinii: Routledge.
- Bury, Emmanuel & Mireille Neraudau, edd.
2002
.
Lectures d' Ovide: publiees a la memoire de Jean-Pierre Neraudau.
Lutetiae: Les Belles Lettres.
ISBN 2-251-32651-0
.
- Claassen, Jo-Marie.
2008
Ovid Revisited: The Poet in Exile.
Londinii: Duckworth.
ISBN 978-0-7156-3783-8
.
- De Armas, Frederick A.
2010
Ovid in the Age of Cervantes.
Toronti.
ISBN 978-1-4426-4117-4
.
- Dopp, Siegmar.
1992
.
Werke Ovids. Eine Einfuhrung.
Monaci: DTV.
ISBN 3-423-04587-6
.
- Dorrie, Henricus.
1968
.
Der heroische Brief.
Berolini: Walter de Gruyter.
- Fyler, Iohannes.
1979
.
Chaucer and Ovid.
Portu Novo: Yale.
- Hardie, Philip, ed.
2002
.
The Cambridge Companion to Ovid.
Cantabrigiae: Cambridge University Press. (
Paginae selectae
apud
Google Books
)
- Herescu, Niculai I., ed.
1958
.
Ovidiana: Rrecherches sur Ovide.
Lutetiae: Les Belles Lettres.
- Highet, Gilbert.
1949
.
The Classical Tradition.
Oxoniae.
- Holzberg, Niklas.
1997
.
Ovid. Dichter und Werk.
Monaci: Beck.
ISBN 3-406-41919-4
.
- Hindermann, Judith.
2009
Der elegische Esel: Apuleius' Metamorphosen und Ovids Ars amatoria.
Studien zur klassischen Philologie
Bd. 162. Frankfurt am Mein: Peter Lang.
ISBN 978-3-631-59230-4
.
- Johnson Patricia J.
2008
.
Ovid Before Exile: Art and Punishment in the Metamorphoses.
Madison: University of Wisconsin Press.
ISBN 0-299-22400-7
.
- Knox, Peter E., ed.
2006
.
Oxford Readings in Ovid.
Oxoniae: Oxford University Press.
- Knox, Peter E., ed. 2009.
A Companion to Ovid
. Oxoniae: Blackwell. (
Paginae selectae
apud
Google Books
)
- Labate, Mario.
2010
.
Passato remoto: eta mitiche e identita augustea in Ovidio.
Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici
21. Pisis: Fabrizio Serra Editore.
ISBN 978-88-6227-241-4
.
- Luisi, Aldo, et Nicoletta F. Berrino.
Carmen et error: nel bimillenario dell'esilio di Ovidio.
Quaderni di "Invigilata Lucernis"
36. Bari: Edipuglia.
ISBN 978-88-7228-553-4
.
- Martindale, Charles, ed.
1988
.
Ovid Renewed: Ovidian Influences on Literature and Art from the Middle Ages to the Twentieth Century.
Cantabrigiae.
- Morford, Mark P. O., et Robert J. Lenardon
1999
.
Classical Mythology
. Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 0-19-514338-8
ISBN 978-0-19-514338-6
- Moss, Ann.
1982
.
Ovid in Renaissance France.
Londinii: Warburg Institute.
- Nougaret, Ludovicus.
1976
.
Traite de metrique latine classicique,
editio tertia. Lutetiae: Editions Klincksieck.
- Rand, Eduardus.
1925
.
Ovid and his Influence.
Bostoniae: Marshall Jones.
- Stroh, Wilfridius.
1969
.
Ovid im Urteil der Nachwelt: eine Testimoniensammlung.
Darmstadt.
- Thibault, J. C. 1964.
The Mystery of Ovid's Exile.
Berkeley. (
Paginae selectae
apud
Google Books
)
- Traube, Ludovicus.
1911
.
Vorlesungen und Abhandlungen,
tomus 2:
Einleitung in die lateinische Philologie des Mittelalters.
Monaci: Beck.
- Vial, Helene.
2010
.
La Metamorphose dans les Metamorphoses d'Ovide: Etude sur l'art de la variation.
Etudes anciennes.
Lutetia: Les Belles Lettres.
ISBN 978-2-251-32879-9
.
- White, Paul.
2009
.
Renaissance Postscripts: Responding to Ovid's Heroides in 16th-c. France.
Columbus: Ohio State University Press.
ISBN 978-0-8142-0744-4
.
- Wilkinson, L. P. (
1955
)
1974
.
Ovid Recalled.
Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1955; reimpr. Aquis Sulis: Chivers.
ISBN 0-85997-052-3
.
- Wilkinson, L. P. (
1963
)
1985
.
Golden Latin Artistry.
Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1963; reimpr. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press.
- Ziolkowski, Theodore.
2005
.
Ovid and the Moderns.
Ithacae: Cornell University Press.
ISBN 0-8014-4274-5
.
- Bibliotheca Augustana
Opera,
apud www.thelatinlibrary.com
- Opera,
apud www.fh-augsburg.de (Bibliotheca Augustana)
- Tristia,
apud www.vox-latina.gottingensis.de
- Metamorphoses
et
Tristia
(Latine et Germanice),
apud www.vox-latina.gottingensis.de
- P. Ovidii opera quæ extant
,
1745
, apud books.google.com
- Kirke ? Ovid im WWW
, pagina Theodisca de vita operibusque Ovidii, apud www.kirke.hu-berlin.de
- Ovid Collection
apud universitatem Virginiae, apud etext.virginia.edu
- Ovidius Pictus
, pagina Hispanica de editionibus cum imaginibus
Metamorphoseon
librorum
- Onomasticon
, instrumentum quod nomina personarum in
Met.
explicat, apud staff.cch.kcl.ac.uk
- Historia Daedali et Icari
e
Met. 8
a Stephano Daitz latine lectus, apud www.rhapsodes.fll.vt.edu