Lingua Polonica
[2]
(
j?zyk polski
) est lingua
Indo-Europaea
ex familia Slavica. Cum
lingua Sorabica
,
lingua Pomoranica
(
lingua Cassubica
),
lingua Polabica
,
lingua Bohemica
,
lingua Slovaca
facit
Slavicum occidentale
.
Lingua Polonica est in
Polonia
sermo prae ceteris principalis.
Lingua Polonica litteris scribitur Latinis, ad quas, pro sonis in lingua Latina absentibus, aliquot litterae sunt adiectae, ita ut nunc sint triginta et duae:
A
|
?
|
B
|
C
|
?
|
D
|
E
|
?
|
F
|
G
|
H
|
I
|
J
|
K
|
L
|
Ł
|
M
|
N
|
?
|
O
|
O
|
P
|
R
|
S
|
?
|
T
|
U
|
W
|
Y
|
Z
|
?
|
?
|
a
|
?
|
b
|
c
|
?
|
d
|
e
|
?
|
f
|
g
|
h
|
i
|
j
|
k
|
l
|
ł
|
m
|
n
|
?
|
o
|
o
|
p
|
r
|
s
|
?
|
t
|
u
|
w
|
y
|
z
|
?
|
?
|
Ex quibus:
- ? et ? sunt nasalia: O nasale et E nasale.
- O O longum olim fuerat, nunc a plerisque eodem modo pronuntiatur atque U.
- Ł olim fuerat L labiale, nunc vulgo pronuntiatur ut U semivocalis.
- ?, ?, ?, ? sunt C (ts), N, S, Z mollita; quod has consonantes significat quasi cum insequenti 'i' vocali esse coniunctas
- ? est G palatale, ut in Francogallico "Germain"
Praeter haec etiam sunt in usu digrapha:
- CZ (ut "ch" in Anglico)
- DZ ([ts] sonorum)
- D? ([ts] sonorum mollitum)
- D? ([ts] sonorum palatale)
- RZ (olim R palatale, nunc eodem modo pronuntiatur ac ?)
- SZ (ut "sh" in Anglico aut "ch" in Francogallico)
Est quidem haec scriptura proxime pronuntiationem, sed nulla plerumque in scribendo habetur ratio consonantium assimilandarum; quare exempli gratia praepositio PRZEZ (quod est 'per') pronuntiatur tamquam si esset scriptum PSZES, RZ in SZ converso propter P litteram antecedentem, Z autem litterae ultimae bombo evanido propter verbi finem - quod sane non fit, si continue in loquendo insequitur verbum quod aut a vocali aut a sonora consonante incohatur (quod est cur hoc verbi sic scribatur). Nec aliter res se habent in lingua Latina, confer scripturam "oBsequium", "seD" aliaque talia.
Nomina
linguae Polonicae habent:
- Septem
casus
, hoc ordine:
Exstant vestigia numeri dualis: w r?ce = in (una) manu, w r?ku = in utraque manu (quod tamen nunc, quamquam in crebro est usu, vulgo intellegitur ut "in una manu", quoniam numerus dualis longe est emortuus), w r?kach = in manibus. 100 sto = centum; 200 dwie?cie = dwie-?cie (dwe ste) = quasi duo-centi (-e est numeri dualis in Polonico prisca desinentia); 300 trzysta = trzy-sta (tri sta) = quasi tria-centa (hic iam numerum videbis pluralem); 400 czterysta = cztery-sta (cztery sta) = quasi quattuor centa (item).
Verba
:
Verbis
sunt:
Praeterita et futura perfecta ex aliis plerumque fiunt verborum radicibus quam quae faciunt praeterita et futura imperfecta. Quare sunt qui tria tantum tempora esse in lingua Polonica insistant, scilicet praesens, praeteritum, futurum, per duos verborum aspectus disposita, hoc est infectivum perfectivumque. Quod est idem et utique facit tempora quinque principalia, adiecto autem illo exoleto plusquamperfecto, eadem sex. Nam tempus praesens est unum nec esse potest nisi in verbis infectivis.
Verba in temporibus praeteritis perfectis et futuris infectis etiam genera nominalia, hoc est masculinum, femininum, neutrum, habere non est praetereundum.
Quae, ut supra dictum, iunctim possunt respici cum temporibus
.
- Duo
numeri
: singularis et pluralis;
Proverbia Polonica
Solomon Rysinius
colligebat et Latine vertebat
[3]