Pagina mensis
Theophrastus
,
Graece
Θε?φραστο? (natus anno fere
371 a.C.n.
; mortuus anno fere
287 a.C.n.
) fuit
philosophus
rerumque naturalium
quaesitor et
scholarches
Graecus
, successor
Aristotelis
in
Lyceo
. A magistro ipso Aristotele θε?φραστο? cognominatus est, "siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit" (
Cicero
,
Orator
19); "nam in Theophrasto tam est eloquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur" (
Quintilianus
,
Institutio oratoria
11.1).
Nomine nativo
Tyrtamus
, patre Melanta fullone,
Eresi
in insula
Lesbo
natus est. Iuvenis
Athenas
petivit ubi discipulus fit ab initio
Platonis
, mox autem
Aristotelis
. Inter annos
347
et
344 a.C.n.
cum Aristotele itinera faciens
Assi
et
Stagirae
degit. Aristotele Athenis anno fere
323 a.C.n.
effugo atque mox in insula
Euboea
mortuo, Theophrastum opus a magistro relictum suscepisse liquet. Auctori multorum de rebus philosophicis scientificisque librorum successor, ipse libros etiam plures conscripsit, brevissimos autem cum longioribus intermixtos. Theophrastum iam vetulum lectica circumferri solitum; anno aetatis quinto et octogesimo mortuum; pompam eius funebrem Athenienses omnes pedibus consecutos esse ait Diogenes Laertius.
Inter contubernales, qui cum eo discipuli fuerunt Aristotelis, numerare licet
Callisthenes
, de cuius morte opus scripsit nobis non servatum
Callisthenes sive de dolore
. Aristoteles dixisse dicitur de Callisthene et Theophrasto "hunc freno, illum egere calcaribus" quod Theophrastus pro acumine ingenii cuncta facillime assequeretur, Callisthenes tardus esset ingenio. Theophrastum cognovisse
Alexandrum
regem, celeberrimum Aristotelis discipulum, probabile est, indice triviali
Hieronymum Rhodium
in epistula quadam rettulisse e scripto vel colloquio Theophrasti
Philippum
et
Olympiam
subdubitavisse ne Alexander effeminatus et ad venerem impotens foret, indice graviori scientificos expeditionis Alexandri participes res botanicas utilissimas repperisse quae in libris Theophrasti botanicis recitantur
…