Murus Berolinensis
,
[1]
seu
vallum Berolinense
,
[2]
fuit
murus
qui a die
13 Augusti
anni
1961
ad diem
9 Novembris
anni
1989
partes urbis
Berolini
ad
occidentem
spectantes a partibus ad
orientem
spectantibus separabat.
Post
bellum mundanum secundum
, urbs Berolinum sub dicione victorum Americanorum, Britannorum, Gallorum, Russorum erat. Bello autem
frigido
cum victores inter se abalienati urbem in duas partes dividissent, pars urbis a Russis occupata
caput
rei publicae democraticae Germanicae
(vel RPDG) appellatae facta est. Cuius magistratus, quippe qui cum
partibus communisticis
facerent, populo neque dicendi neque mercaturae libertatem concesserunt. Quamobrem civium RPDG ingens multitudo in Berolini partes liberas aufugerunt. Hac tot hominum migratione commotus aestate anni
1961
Gualterius Ulbricht
princeps RPDG consilium cepit, ut fines illius rei publicae a ceteris Germaniae partibus intercluderentur.
Quod consilium ut dissimularet, Ulbricht eodem anno neminem in animo habere dixit murum ullum struere. Tamen Idibus Augustis raedis cataphractis imminentibus muri aedificandi initium factum est. Consistebat autem ex caemento circum perticas ferreas fuso. Altitudinis erat trium metrorum et sexaginta centimetrorum, longitudinis quadraginta duorum chilometrorum. Qui murus, cum exaedificatus esset, turribus et stationibus et omni arcendi apparatu custodiebatur. Quem cum transcendere conarentur, per quadraginta fere annos plus quam ducentos cives RPDG telis esse traiectos verisimile est, constat autem octoginta sex esse occisos.
Anno autem
1989
partium communisticarum potestate propter civium RPDG libertatis amorem et obstinationem fracta
10 Novembris
Egon Krenz
, qui tum rei publicae praeerat, cum statum rei publicae funditus everti posse timeret, nisi rerum novarum facultatem quandam concederet, permisit, ut per fines
RPDG
ceteris Germaniae partibus continentes libera fieret emigratio. Eodem vespero complura milia civium RPDG per muri transitus in Berolini partes liberas irruerunt, ut concessae libertatis periculum facerent. Sic idem dies et muro exitium et populo Germanorum redintegrationem attulit.
His quidem diebus murus Berolinensis maxima ex parte deletus est. Tamen aliquas reliquias viatores invenient,
- quarum maximae ad ripam Sprevae fluvii extenduntur (quae variis imaginibus pictae Anglica appellatione East Side Gallery nominantur),
- aliae haud procul a senatu urbis Berolini in via Niederkirchneriana surgunt,
- aliae denique, ut Berolinensibus divisionis et servitutis monumento sint, ad viam Bernovianam conservantur.
C.
Arrius Nurus
libellum
Vallum Berolinense: Satura Menippea
protulit,
[3]
qui nuper denuo editus est ab illa Domo Repraesentantium Berolinensi (Abgeordnetenhaus von Berlin) sub titulo
Vallum Berolinense: Ein Exilberliner erlebt den Mauerbau, hg. vom Abgeordnetenhaus von Berlin
(Berolini: 2011).
Nexus interni