Iohannes
(
Hans
)
Ehard
(natus
10 Novembris
1887
Bambergae
, mortuus
18 Octobris
1980
) vir publicus
Bavariae
et sodalis
Christianae Socialis Unionis in Bavaria
(CSU) fuit.
Ab anno
1908
ad
1912
Monaci
et
Herbipoli
Ehard iurisprudentiae studebat et tum Doctor iurum promotus est. Ab anno
1914
ad
1918
primo bello mundano
miles interfuit. Bello finito administer ministerii iustitiae
Bavaria
fuit atque anno
1924
procuratori publico adfuit, qui
Adolphum Hitler
coniurationis accusabat. Anno
1933
, postquam nazistae rerum potiti sunt, Ehard ministerium reliquit et iudex summi iudicii Bavariae factus est.
Ehard, qui iam anno
1919
sodalis Factionis Bavariae populi (
BVP
) factus erat, post
secundum bellum mundanum
sodalis CSU factus est. Anno eodem brevi tempore administer Bavariae iustitiae,
21 Decembris
1946
successor
Gulielmi Hoegner
(
SPD
) praeses ministrorum eius terrae creatus est. Hunc honorem tenuit ad usque
14 Decembris
1954
, cum Hoegner iterum praeses ministrorum electus est. Anno 1950/1951 etiam praeses
Consilii Foederalis Germaniae
erat. Annis
1949
-
1955
praeses CSU fuit.
26 Ianuarii
1960
successor
Ioannis Seidel
iterum praeses ministrorum creatus est. Sed
11 Decembris
1962
Alphonsus Goppel
eius successor creatus est atque Ehard iterum administer iustitiae fiebat. Hunc magistratum ad annum 1966 tenuit. Anno 1980 mortuus est.