Paulus Giesler
Paulus
(vulgo:
Paul
)
Giesler
(natus
15 Iunii
1895
Sigae
[1]
, mortuus
8 Maii
1945
Bischofswiesen) vir publicus Theodiscus et sodalis
NSDAP
fuit.
Giesler anno
1914
sua sponte miles
Belli Magni
factus est et multos honores adeptus est. Bello finito munus architecti edidiscit et annis
1922
-
1933
architectus Siegen laboravit.
Primo sodalis factionis Theodisciae Nationis Popularis (DNVP) fuit. Ignoto die autem sodalis NSDAP factus est. Post
30 Ianuarii
1933
Giesler acerrime contra inimicos politicos consuluit, ut e.g. contra collegia opificum
2 Maii
1933. A die
1 Novembris
1933 etiam legatus
Dietae Imperii Germanici
(
Reichstag
) fuit, qui autem tum nullam auctoritas habuit. Anno
1939
Bello orbis terrarum II
interfuit. Anno
1941
dux NSDAP (
Gauleiter
) Vestfaliae Australis factus est.
23 Iunii
1942
, postquam
Adolphus Wagner
aploplexia aegrotus est, dux NSDAP
Monaci
factus est. Giesler et administer
Bavariae
institutionis publicae et internarum rerum nominatus est.
1 Novembris
1942
Ludovicus Siebert
praeses ministrorum Bavariae mortuus est et Giesler nunc et praeses ministrorum Bavariae atque solus administer erat.
13 Ianuarii
1943
oratione de CDLXX anniversario universitais Monaci ebriacus studiosas increpuit, quod studerent magis quam liberos parerent. In sodales
Albae Rosae
acerrime consuluit, supllicia publica flagitavit.
30 Aprilis
1945
Adolphus Hitler
ex testamento eum
Administrem Imperii Rerum Internarum
fecit, sed officio non vere fungebatur, quod de militibus Americanis fugae se dedit.
8 Maii
1945, cum
Americani
Bavariam occuparent, Giesler mortem sibi conscivit. Successor eius praeses ministrorum
28 Maii
Fridericus Schaffer
factus est.