Hizbullah
(
Arabice
: ??? ????
?izbu-ll?h
'factio Dei'), quae etiam
Hezbollah
,
Hisbollah
, aliter scribitur, est factio politica et militaris
Libanica
, cuius socii maxima ex parte sectam
Islamicam
Siiticam
sequuntur. Quorum doctrinae
Islamisticae
auctor est
Ruhullah Khumayni
, qui
Seditionem Islamicam
in
Irania
concitavit.
Quamquam se publicae electioni offert et hodie 14 ex 128 sedibus
Parlamenti
et Ministerium Laboris tenet, dubium non est quin plus sit quam factio tantum, quales quidem factiones democraticas in Occidente cognovimus. Non enim desinerunt assectatores Hizbullah rei bellicae studere, cum miles
Israeliticus
eorum rebellione ex Libano cum ignominia evictus iam non nisi minimas terras, scilicet
Praedia Siba
, occupet. Prorsus partes rei publicae agit Hizbullah per regiones Libani Siiticas sicut eas quae trans
Leontem
sitae ad meridiem vergunt et
Bicam vallem
et
Beryti
suburbia meridionalia, ubi cunctis fungitur aediliciis muneribus. Nam commeatum ibi instruit et publicae eruditioni praeest et valetudinaria curat et pauperibus fert auxilia, civitate Libanica latente.
Favent huic factioni Siitae fere omnes, factionis quoque
Amal
consociatae sectatores, atque etiam permulti
Christiani
Libanici, ducibus
Michaele Aoun
et
Suleiman Frangieh Iuniore
, nec non quidem nonnulli
Sunnitae
, ut paene dimidia pars populi Libanici esse videatur, quae Hizbullah suffragatur.
[1]
[2]
Et aliis in terris Islamicae fidei addictis maximam benevolentiam sibi conciliavit, cum regna occidentalia sicut
Civitates Foederatae Americae
et
Israel
contraria ex parte Hizbullah in numero
societatum tromocraticarum
habeant.
Postquam
Israelitici
Libanum anno
1982
a meridie invaserunt, ducis
Ruhullah Khumayni
iussu cohors 2000
Custodum Seditionis
Iranicorum
in valle
Bica
iuxta fines
Syrorum
incepit iuventutem Siiticam in armis exercere, ut
Seditionem Islamicam
in Libano propagarent et hostem Iudaicum una cum factione
Amal
debellarent, quae copiis Israeliticis manum dederat.
[3]
Opes ad Hizbullah instituendam, quae quidem non prius quam ab anno
1985
hoc nomine utebatur, dabant primarii Custodum Seditionis ut imperatores ?Abb?s Zamani (
Ab? ?ar?f
), Mus?afa Khamr?n, ?Al? Akbar Mohtashami,
?Al?-Reza Asgari
.
Anno
1985
, vehementius exarduerunt pugnae cum factioni Amal, altera Siitica, cui Syria subsidiis succurrebat. Rationem odii dedit Hizbullah, quod Amal castra exsulum
Palaestinensium
gemina?iam horribili illa caede afflicta, quam Christiani furentes fecerunt Israeliticis spectantibus?
Sabram et Satilam
devastavit.
Bello civili
autem exstincto altera factio alteri adeo reconciliata est, ut earum duces
Nabih Berri
et
Hasan Nasrallah
hodie plerumque iuxta in tabulis monstrarentur, quorum de rebus publicis sententiae vix aut potius nullo modo distingui possunt.
Pace
Taifi
in
Arabia Saudiana
anno
1989
composita, Hizbullah sola ex omnibus belli civilis militiis arma sua retinuit, quod finem quam sibi constituit Libani ab occupatione Israelitica liberandi nondum impetraverat. Quamquam gloriatur hostem rebellione sua anno
2000
tandem repulisse, tela usque non tradidit dum
Praedia Siba
recuperarentur, decreto
Concilii Salutis
Consociationis Nationum
1559 obloquente.
Ideo pergebat cum copiis Israeliticis trans Libanicos terminos reductis contendere annique
2007
aestate atroces pugnas et terra et aere pugnavit, a quibus se victricem abisse asseverat. Clade Israelitica superba, Hizbullah magis magisque se ad res Libani civiles convertit et cum
Michaelis Aoun
, ducis Christiani, factione foederata summum civitatis imperium petit.
In libello die
16 Februarii
anni
1985
divulgato, factio exposuit sibi propositum esse:
[4]
[5]
- Americanos, Francicos, eorumque socios ex
Libano
expellere in perpetuum et quemque coloniam nostris in terris conditam delere
- Phalangum factionem
iustae potestati iudicibusque mandare scelerum causa quae in Musulmanos atque Christianos commiserunt
- concedere cunctis nationis filiis ut sortes suas ipsi constituant reique publicae statum, quemcumque cupiant. Quos omnes hortamur ut eligant optionem rei publicae Islamicae, quae sola tutam praestabit iustitiam et libertatem. Nullum enim regimen nisi Islamicum arcere potest clandestinos
imperialistarum
impetus in terram nostram.
– Abraham al-Am?n,
Epistola aperta: Regula Hizbullah
Hizbullah illo libello manifeste declaravit vi sibi utendum fore ad haec proposita impetranda vocabulisque ex
Alcorano
promptis hanc pugnam esse
sanctam
(????
?ih?d
) profitetur.
[6]
Post pacem Taifensem autem metam seditionis Islamicae ad instar Iraniae Libano inferendae reique publicae
theocraticae
(????? ??????
wel?yatu l-faq?h
) ibi constituendae sibi praetermissam esse annuntiavit. Quin dixit
Nasrallah
: "Ducimus rempublicam Islamicam indigere maximo populi suffragio, neque dimidiae partis et unius, sed multo plurimorum. Quod in Libano non datur neque aliquando datum iri videtur."
[3]
Ex quo putatur factio esse "libanisata"
[7]
, quia seditionem recusavit, se ad civitatem reformandam convertit, religionum varietatem in Libano probavit, quamquam pergit reicere portiones ecclesiis Christianis et Musulmanis
Sunniticis
pace Taifensi adscitas.
[8]
Libellus, quem anno 1996 publici iuris fecit, proposita factionis statuit a prioribus diversa: Cum primo quidem loco rebellionem memoret contra occupantes, secundo tamen aequabilitatem iustamque civitatem et deinde multa ad oeconomiam, eruditionem, salum publicum pertinentia enumerat,
libertate religionis
non excepta.
[9]
Post militis
Israelitici
reditum ultra fines Libani meridionales studium rebellionis non iam pertinet nisi ad
Praediorum Siba
glebam minimam, quamquam dux factionis saepius se censere professus est civitatem Israel tandem omnino esse delendam.
[10]
Condemnavit autem
insidias 11 Septembris anni 2001
adversus
Civitates Foederatas Americae
perpetratas quippe quae a iure Islamico abhorreant.
[11]
De factionis structura ambigitur. Nam sunt qui negent Hizbullah societatem vel
collegium
esse ut qui eam sectantur quasi membra sint symbolis instructa certisque functa muneribus.
[12]
Etenim haesitant viri docti de numero sectatorum, quem alii inter 300 et 400 armatos,
[13]
alii fere 20?000 esse aestimant.
[14]
Constat autem summum imperium in gremio Consilii (???? ??????
ma?lisu ?-??ra
) duodecim virorum esse positum, qui divinitatis peritissimi res factionis gerunt cotidianas. Consilio praeest Secretarius Generalis
Hasan Nasrallah
, qui anno
1960
natus Abbati al-Mus?wi ab Israeliticis occiso successit anno
1992
. Vicario Nasrallah fungitur Na??m Q?ssim. Nititur Consilium septem comitiis, quae res curant ideologicas, pecuniarias, militares, politicas, iuridicas, praeconias, sociales. Imitantur hanc structuram ea factionis collegia quae singulas regiones administrant, videlicet
Berytum
, vallem
Bicam
, et regionem meridionalem.
[15]
In rebus divinis semper auditur sententia Machometi ?ussayn Fa?lallah, qui anno
1935
natus quasi partes agit summi factionis pontificis. Si autem alicuius rei ultima ratio petitur, solent ducem supremum
Iraniae
consultare.
[16]
Cancellaria factionis politica Berytensis collocata est in manibus Abrahami al-Am?n, qui etiam in
Parlamento
eius praesidet senatoribus. ?Im?d Mu?n?yyah tandem, qui anno
2008
Damasci
ab ignotis necatus est, praefuisse dicitur exploratoribus secretis Hizbullah.
Si quaeritur de fontibus, e quibus hauritur illa pecuniae opulentia, qua dotata immensas praestat impensas in pauperes sustinendos et milites conducendos et arma emenda, respondet Hizbullah se donis tantum frui fidelium.
[17]
Et patet profecto haud exiguas auferre stipes Siitarum Libanicorum, praecipue eorum qui patriae procul victum adepti in
Africa
occidentali,
Civitatibus Foederatis
,
Americaque
meridionali habitant.
[18]
Sed dubium non est quin etiam
Iraniae
regimen
Islamisticum
factioni amicae opes suppeditet et arma et alia auxilia; quae dicuntur explere inter 60?000?000 et 100?000?000 US$ per annum.
[19]
Non negat
Irania
quin arma factioni mittat quibus hostem comprimat Israeliticum. Quae in ipsa Irania et
Russia
et
Sina
confecta trans
Syriam
aut rarius trans
Turciam
furtimque trans apertos Libani fines apportantur.
Possidet Hizbullah diversa armorum genera, inter quae imprimis nominanda sunt missilia Russica generis
Katyusha-122
, quae 29 chiliometra per aera volant, et Iranica generis
Fajr-3
,
Fajr-5
,
Zelzal-1
, quae creduntur usque ad
Telavivum
mitti posse. In promptu quoque habet missilia contra
autocurrus armatos
sicut Russica generis
AT-3 Sagger
,
AT-4 Spigot
,
AT-5 Spandrel
,
Metis-M
,
АТ-14 Kornet
, Iranica generis
Raad
,
Towsan
,
Toophan
, necnon missilia ad
aeroplana
ferienda sicut
tormenta bellica
generis
ZU-23
et
Strela 2
, quae ab humeris mittuntur, et
SA-18
[20]
et
C-802
contra naves idonea.
[21]
Tot nationibus et militiis Libanicis
bello civili
luctantibus, non in ora omnium pervenit nomen Hizbullah, quoad pace Taifensi composita inter omnes sola factiones arma sua deponere recusavit audaciusque studio institit militis
Israelitici
e terris, quas in Libani meridie tenebat, expellendi. Permultos post impetus in se perpetratos, exercitus Iudaeus mense Aprili anni
1996
incursionem in Hizbullah fecit cui appellationem "Uvarum irae" (???? ???? ???) dedit. Qua etiam 154 homines togatos e populo necavit, inter quos 107 in vico Canae vita privavit
tormentis bellicis
usus.
[22]
[23]
Quod Israel die 24 Maii anni
2000
tandem occupatione Libani destitit
praediis Siba
exceptis, Hizbullah sibi suaeque ascribit constantiae.
Die
12 Iulii
2006
autem in vicinis Aita al-Chaab, sectatores Hizbullah cum militibus Israeliticis conflixerunt, quorum octo occiderunt duosque captivos abduxerunt. Quod an citra transve Libanicos fines actum est, hic illicque in utramque disputatur partem.
[24]
Quo commotus Israel ignem et gladium Libano intulit, multosque armatos pluresque togatos interfecit, donec die 14 Augusti
2006
Concilio Salutis
hortante siluerunt arma, quae Hizbullah quidem domare nequierunt, quod
Hasan Nasrallah
ut "divinam victoriam" (??? ?? ????
na?run min Allah
) pronuntiavit.
Longus est index scelerum, quae Hizbullah commisisse criminantur, quamquam ipsa se magna ex parte insontem professa tot insidias collocasse, incursiones fecisse, obsides abduxisse non gloriatur.
[25]
[26]
[27]
Postquam anno
1990
ubique Libani arma cesserant togis, Hizbullah quoque in foro periclitari censuit annoque
1992
publico nixa suffragio
Parlamentum
introivit, ut quod in castris agere pergebat abhinc et a rostris confirmaret. In partibus Libani meridionalibus, ubi cum factione
Amal
certat de
Siitarum
gratia, complurium oppidorum curias dominatur.
Syriaco
praesidio deducto, anno
2005
regimini adscripta energiae ministerium consecuta est. Mense autem Februario anni
2006
, pacto cum ducis Christiani
Michaelis Aoun
Commotione Nationale Libera
composito, se partibus adiunxit regimini universoque Occidenti adversis
[32]
pauloque post cum sociis suis munera publica recusavit novumque regimen flagitavit.
[33]
[34]
Propius nihil est factum, quam ut seditionibus domesticis atque pugnis cum
Sunnitis
regimini faventibus denuo bellum civile concitavisset. Mense tandem Maio anni
2008
, cum ne quidem
Syria
neque
Irania
factionis amicae commoda ex eius contumacia capere censerent, omnes Libanicae factiones in
Quataria
pactae sunt, ut regimen constituerent quod Unionis nationalis dicebatur sectatoresque Hizbullah complecteretur. Propterea Machometo Fneich, hunc in ordinem iterum recepto, Ministerium Laboris mandatum est.
Hizbullah factio Islamica non esset, nisi viduas, orbos, pauperes, infirmos sublevaret maternaque mente aleret. Itaque haud pauca sunt valetudinaria, hospitia, scholarum instituta, quae eius sumptibus in usum
Siitarum
administrentur, neque eo differt a ceteris Libani factionibus, quod indigentibus, universitatum studiosis, parentibus martyrorum stipendia exsolvit, quo efficitur, ut sibi eorum gratias perpetuas conciliet.
Quicumque bello aestivo anni
2006
aut prioribus bellis sua bona amiserunt aut domis fugere coacti sunt, subsidia accipiunt a factione, quae etiam per societatem mercatoriam nomine "Studium aedificandi" (???? ??????
?ih?du l-bin??
) aedificia reparanda novasque domos curat exstruendas, quamquam pleraque non ipsa solvit impensa, sed civium et civitatis nititur collationibus.
[35]
Habet Hizbullah haud minus quam aliae factiones suum
canalem televisualem
, qui "al-Manar" (??????
al-man?r
'Pharus') vocatus suam doctrinam per Libanum et mundum propagat, in
Francia
vero anno
2004
interdictus est, quod invidias et bella instigaret.
[36]
Populi quidem civitatum Arabicarum et Islamicarum maiore ex parte Hizbullah in tantis deliciis habent, ut his temporibus fortasse non exstet dux apud eos, qui manifestiore fruatur multitudinis favore, quam
Hasan Nasrallah
. Secundum diversas
indagationes demoscopicas
enim 87 % Libanicorum anno
2006
probaverunt pugnam factionis cum Israel,
[37]
79,6 %
Palaestinensium
bene existimaverunt de Hizbullah,
[38]
63,9 %
Iordanensium
duxerunt eius rebellionem legitimam esse, cum 6% tantum Hizbullah societatem tromocraticam esse censerent.
[39]
Quod autem ad ipsa attinet illarum civitatum regimina, discedunt sententiae: etsi
Irania
,
Syria
,
Iemenia
,
Libya
,
Quataria
aliaeque Hizbullah animo et manu favere pergunt, non sunt paucae eaeque non minimae, ut
Aegyptus
,
Iordania
,
Arabia Saudiana
, quae factionis Siiticae successa moleste ferant.
[40]
Vix mirandum est, quod
Israel
factionem sicut ceteras militias Islamisticas
societatibus tromocraticis
adnumerandam censet.
[41]
Assentiunt
Civitates Foederatae Americae
[42]
et
Canada
.
[43]
Britanniarum Regnum
autem, et
Australia
,
[44]
non totam factionem, sed partem illius, quam "Societatem Hizbullah incolumitati externae servandae" (
Hizballah External Security Organisation
) vocant, actorum tromocraticorum accusant.
Indice tromocratico a
Consociatione Nationum
curato Hizbullah non comprehenditur, quia solum ad eos spectant auctores, qui
Alcaedae
cognati amicitiaque coniuncti sunt,
[45]
at monetur Hizbullah pluribus
Concilii Salutis
resolutionibus, imprimis resolutione 1559, ut arma sua deponat. Index societatum tromocraticarum, quo
Unio Europaea
alligatur, factionem non comprehenditur; licet
Parlamentum Europaeum
eam adiciendam flagitaverit.
- ↑
Briefing: Lebanese Public Opinion
(
Anglice
)
- ↑
Who Are Hezbollah
(
Anglice
)
- ↑
3.0
3.1
In Search of Hezbollah
(
Anglice
)
- ↑
The Hizballah Program
(
Anglice
)
- ↑
"The Stanford Review"
(
Anglice
)
- ↑
Qassem 2005:39.
(
Anglice
)
- ↑
Staying the Course: the "Lebanonization" of Hizbollah - the integration of an Islamist movement into a pluralist political system
(
Anglice
)
- ↑
Cobban, Helena
"Hizbullah’s New Face."
(
Anglice
)
- ↑
The electoral program of Hizbullah, 1996
(
Anglice
)
- ↑
Hizbollah promises Israel a blood-filled new year, Iran calls for Israel’s end.
(
Anglice
)
- ↑
Dictum ducis Fadlallah in periodico Theodisco "Der Spiegel" 42/01 laudatum
- ↑
al-Nahar al-Arabi w-al-duwali
, 10-16 June 1985; et
La Revue du Liban
, 27 July-3 August 1985. Laudata apud Ranstorp,
Hizb'allah in Lebanon,
1997:41
(
Anglice
)
- ↑
International Crisis Group: Old Games?New Rules. Bruxellae 2002:23
(
Anglice
)
- ↑
Neue Zurcher Zeitung:
Hizbullah nimmt Libanon als Geisel
,
16 Iulii
2006
.
(
Theodisce
)
- ↑
Ranstorp,
Hizb'allah in Lebanon,
(1997), p.45
(
Anglice
)
- ↑
Ranstorp,
Hizb'allah in Lebanon,
(1997), p.45
(
Anglice
)
- ↑
Diarium
Washington Post
20 Decembris 2004
Lebanese Wary of a Rising Hezbollah
.
(
Anglice
)
- ↑
Hezbollah's Global Finance Network: The Triple Frontier
(
Anglice
)
- ↑
LEBANON: The many hands and faces of Hezbollah
(
Anglice
)
- ↑
Middle East Intelligence Bulletin
(
Anglice
)
- ↑
Hezbollah missile threat assessed
(
Anglice
)
- ↑
Amnesty
(
Anglice
)
- ↑
[
http://news.bbc.co.uk/2/hi/middle_east/72493.stm
History of Israel's role in Lebanon
(
Anglice
)
- ↑
Israelische Truppen dringen in den Libanon ein
(
Theodisce
)
- ↑
Hezbollah
(
Anglice
)
- ↑
Hezbollah Attacks Since May 2000
(
Anglice
)
- ↑
Hezbollah denies terrorist ties, increases role in government
(
Anglice
)
- ↑
http://www.uni-kassel.de/fb5/frieden/regionen/Libanon/ursachen.html
(
Theodisce
)
- ↑
Culture et conflit: Les attentats de 1986 en France
(
Francogallice
)
- ↑
Haftbefehl gegen Irans Ex-Prasidenten beantragt
(
Theodisce
)
- ↑
Der Tausendsassa des Terrors
(
Theodisce
)
- ↑
Die Koalition der Korruptionsgegner
(
Theodisce
)
- ↑
"Nasrallah Warns of 'Street Demonstrations' if National Unity Government is not Formed"
(
Anglice
)
- ↑
"Aoun calls for national unity government"
(
Anglice
)
- ↑
Helping Hand of Hezbollah Emerging in South Lebanon.
(
Anglice
)
- ↑
?Der franzosische Staatsrat verbietet Al-Manar“
(
Theodisce
)
- ↑
Poll finds support for Hizbullah's retaliation
(
Anglice
)
- ↑
Angus Reid Global Monitor: Polls & Research / Palestinians Hold Hezbollah in High Regard
(
Anglice
)
- ↑
Angus Reid Global Monitor: Polls & Research / Hamas, Hezbollah Legitimate for Jordanians
(
Anglice
)
- ↑
Arab world fed up with Hizbullah
(
Anglice
)
- ↑
[1]
Ministerium Rerum Externarum Israeliticum
(
Anglice
)
- ↑
Foreign Terrorist Organizations (FTOs)
Ministerium Rerum Externarum CFA
(
Anglice
)
- ↑
Listed entities pursuant to the Anti-Terrorism Act (2001, c. 41)
Regimen Canadae
(
Anglice
)
- ↑
www.ag.gov.au
(
Anglice
)
- ↑
Index societatum Alcaedae cognatarum
(
Anglice
)