Gulielmus Shakesperius
Nativitas
:
Aprilis 1564
;
Stratfordia super Avonam
Obitus
:
23 Aprilis 1616
;
Stratfordia super Avonam
Patria
:
Anglia
Familia
Genitores
:
John Shakespeare
;
Mary Shakespeare
Coniunx
:
Anne Hathaway
Proles
:
Susanna Hall
,
Hamnet Shakespeare
,
Judith Quiney
Memoria
Sepultura
:
Holy Trinity Church
Insignia heraldica
Gulielmus Shakesperius
[1]
sive
Shaksperius
,
[2]
[3]
[4]
vulgo
William Shakespeare
[5]
(
Stratfordiae super Avonam
in
Anglia
natus anno
1564
; ibidem
1616
mortuus), fuit
Anglicus
tragoediarum
comoediarumque
necnon
fabularum
historicarum
auctor
et
poeta
, maximus
linguae Anglicae
scriptor
et praestans
orbis terrarum
dramatista
late habitus.
[6]
Poeta civitatis
Angliae
saepe appellatur, et vates
Avonae
.
[7]
Etiam fuit
carminum
compositor
,
histrio
,
theatri procurator
. Opera eius exstantia, inter quae
conlaborationes
cum scriptoribus aliis, in duodequadraginta circiter
ludis scaenicis
, 154
carminibus
(
sonettis
), nonnullis poematibus generum variorum
duobusque
narrativis
consistunt. Eius opus
dramaticum
tam
Anglice
quam permultis linguis conversum saepissime omnium scriptorum scaenicorum peragitur.
Gulielmum,
Ioannis Shakesperii
mercatoris et
Mariae Arden
filium, die circiter
23 Aprilis
1564
natum esse constat: die enim
26 Aprilis
Stratfordiae super Avonam
(in qua urbe parentes habitabant)
baptizatus
est. Liberorum octo, is tertius natu fuit, filiorum autem primus.
Scholam Regis Eduardi VI
nuper renovatam frequentavisse censetur, fontibus carentibus. Annum duodevigesimum agens, licentia
episcopatus Vigorniensis
cito die
27 Novembris
1582
data,
Annam Hathaway
in matrimonium duxit, e qua nati sunt filiae duae,
Susanna
(baptizata die
26 Maii
1583
; mortua die
11 Iulii
1649
) et
Iuditha
(baptizata die
2 Februarii
1585
; die
9 Februarii
1662
sepulta) filiusque unus, Hamnet, Iudithae geminus (baptizatus die
2 Februarii
1585
; die
11 Augusti
1596
sepultus).
Quo anno
Londinium
pervenerit nescitur. Anno
1592
Robertus Greene
comoedus eum sic vituperavit:
There is
an upstart crow, beautified with our feathers
, that with his
tygers hart wrapt in a players hyde
supposes he is as well able to bombast out a blanke verse as the best of you, and, being an absolute
Iohannes fac totum
, is in his owne conceit the onely Shake-scene in a countrey:
[8]
Est novus
corvus
, nostris plumis ornatus,
corde
tigrino
sub histrionis pelle celato, qui se tamquam optimos vestrum
versus
heroicos
declamare posse praetendit: iste 'Iohannes fac totum' perfectus solus est ex omni
natione
, sicut ipse concipit, qui capax sit ad
scaenam
quassandam.
Si haec verba recte interpretantur, Shakesperius, quem Greene amicique
universitatum
alumni plagiatorem nimis superbum censebant, iam
fabulas scaenicas
confecerat et docuerat.
[9]
Quo indice cum aliis adhibito, anno 1592 vel antea Shakesperius hos ludos iam docuisse censetur, nomine auctoris nusquam publicato:
[10]
Quibus ludis compositis Shakesperius se ad carmina scribenda applicavit. Anno
1593
epyllion
Venus and Adonis
divulgavit, opere graviori ("
graver work
") in praefatione promisso; quod opus anno insequenti titulo
The Rape of Lucrece
edidit. Carminibus ambobus iuveni amico
Henrico Wriothesley
duci Hantoniae a poeta dicatis, praefatio nomine huius sicut auctoris subsignatur. Eodem anno ludos tres docuit:
Eodem anno conditus est grex histrionum novus nomine "
Domino Camerario Servi
" (
The Lord Chamberlain's Servants
), patrono
domino camerario
Henrico Carey
, quorum Shakesperius socius fuit, eodem tempore scriptor merens. Ab hoc anno ludos suos fere omnes pro hoc grege composuit, et inter primos:
- A Midsummer Night's Dream
(ludus fortasse 1594/1596 et pro certo ante 1598 teste
Francisco Meres
doctus, 1600 editus et auctore
William Shakespeare
adscriptus)
- Romeo and Juliet
(fortasse 1595 doctus, 1597 editus et saepe reimpressus sine nomine auctoris)
- Love's Labour's Lost
(fortasse 1595/1596 doctus, 1598 editus et recensore
W. Shakespere
adscriptus)
- Richard II
(die 29 Augusti 1597 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus sine nomine auctoris, 1598 reimpressus et auctore
William Shake-speare
adscriptus)
- King John
(ante mensem Septembrem 1598 teste Francisco Meres doctus)
- The Merchant of Venice
(ante mensem Septembrem 1598 teste Francisco Meres doctus, 1600 editus et auctore
William Shakespeare
adscriptus)
- Henry IV part I
(die 25 Februarii 1598 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus sine nomine auctoris sed teste Francisco Meres Shakesperio attributus, 1599 reimpressus et recensore
W. Shakespere
adscriptus)
An partem ludi anonymi
King Edward III
scripserit ambiguitur; qui ludus anno 1596 editus "saepius per urbem Londinium actus est".
[11]
Fortasse etiam partem brevem fabulae
Sir Thomas More
, ab aliis anno fere 1595 inceptae, conscripsit.
Franciscus Meres
anno
1598
in hypomnematibus suis, titulo "
Palladis tamia
" divulgatis, opera Shakesperiana usque eo doctis tam comica quam tragica enumeravit itaque iuxta scriptores Romanos aestimavit:
As
Plautus
and
Seneca
are accounted the best for
comedy
and
tragedy
among the Latines, so Shakespeare among the English is the most excellent in both kinds for the stage: for comedy witnes his
Gentlemen of Verona
, his
Errors
, his
Love labors lost
, his
Love labours wonne
, his
Midsummers night dreame
, & his
Merchant of Venice
; for tragedy his
Richard the 2.
,
Richard the 3.
,
Henry the 4.
,
King Iohn
,
Titus Andronicus
and his
Romeo and Iuliet
.
[12]
Sicut Plautus et Seneca inter Latinos optimos in comoediam et tragoediam, ita Shakesperius censetur inter Anglos excellentissimum esse ad scaenas ambas.
Auctores
ludi de reditu a Parnasso
, a tironibus
Cantabrigiensibus
Collegii Iohannis
annis 1599/
1601
docti, famam Shakesperii scriptore tam scaenici quam de
Venere et Adonide
poetae monstraverunt, qui per personam
Gullio
ridiculam, versuum stylo Shakesperiano compositorem, his verbis rettulerunt: "
I'le worshipp sweet Mr. Shakspeare, and to honoure him will lay his Venus and Adonis under my pillowe, as wee reade of one?I do not well remember his name, but I'm sure he was a king?slept with
Homer
under his bed's heade:
"
[13]
"Dulcem dominum Shakesperium venerabor et ad eum adorandum
Venerem et Adonidem
suum sub pulvino collocabo, ita ut aliquis (cuius nominis haud bene memini, sed regem fuisse pro certo habeo) Homerum sub cubili posuerit."
Anno
1594
, Shakesperius
Londinii
habitabat in paroecia S. Helenae iuxta
Bishopsgate
(sed et Stratfordiae super Avonam anno
1597
domum excelsiorem nomine
New Place
empsit). Mox in suburbium meridianum
Southwark
habitationem commutavit; ibi Domino Camerario Servi theatrum
The Globe
aedificare iusserunt, anno
1600
confectum, in quo Shakesperii aliorumque ludos agebant. Inter annos
1599
et
1602
ludos fere octo composuit:
- Much Ado About Nothing
(anno 1600 editus et auctore
William Shakespeare
adscriptus, iam antea doctus)
- Julius Caesar
(mense Septembri 1599 doctus)
- As You Like It
(die 4 Augusti 1600 registro chartariorum inscriptus)
- Henry IV part II
(1600 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus et auctore
William Shakespeare
adscriptus)
- Henry V
(die 14 Augusti 1600 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus et bis reimpressus sine nomine auctoris)
- The Merry Wives of Windsor
(die 18 Ianuarii 1602 registro chartariorum inscriptus, iam antea doctus)
- Hamlet
(die 26 Iulii 1602 registro chartariorum inscriptus, iam antea doctus)
- Twelfth Night
(die 2 Februarii 1602 doctus)
Shakesperius his annis histrio in eodem grege merens partes egit in ludis
Beniamini Jonson
Every Man in His Humour
(1598) et
Sejanus's Fall
(1603).
[14]
Eo fere anno in urbem reversus iuxta
ecclesiam S. Pauli cathedralem
habitavit. His annis pro eodem grege, iam sub patronatu regis
Iacobi
ipsius nomen
The King's Servants
gerente, ludos composuit:
Anno
1609
, series
sonettorum centum quinquaginta et quattuor
celeberrimorum divulgata est (quorum duo iam anno 1599 edita erant), titulo
Shake-speares Sonnets
.
Thomas Thorpe
editor huius libri, qui ipse inscriptionem cuidam
Mr. W. H.
dicatam praemisit, ibi Shakesperium
our ever-living poet
("vatem nostrum semper viventem" vel "immortalem") nuncupavit.
[15]
Eodem fere anno Shakesperius comoediographus ("
Terentius
Anglicus") a
Ioanne Davies Herefordiensi
laudatur in epigrammate "
To Our English Terence, Mr. Will: Shake-speare
".
[16]
Post
The Tempest
alios ludos nullos singulus composuit. Duos vero confecit adiuvante amico
Ioanne Fletcher
, qui successor Shakesperii scriptor Servorum Regiorum meruerit:
Shakesperius
testamentum
suum inscribendum curavit die
25 Martii
1616
; paullo postea, die
23 Aprilis
1616
, mortem obiit.
Exstant fere tres effigies quae Shakesperium aut viventem aut nuper mortuum depingunt, quorum una chalcographica, a
Martino Droeshout
exarata, in titulo
editionis in folio 1623
imprimitur (vide imaginem nostram); altera est illud simulacrum a
Nicolao Johnson
pro
monumento Shakesperiano
sculptum anno circiter 1620
Stratfordiae super Avonam
in
ecclesia Sanctae Trinitatis
erecto;
[17]
tertia (sed sive imago Shakesperii sive alii cuiusdam sit ambiguitur) est
effigies q.d. Chandos
, scilicet tabula picta anonyma
saeculo septimo decimo
ineunte confecta, hodie in
Pinacotheca Effigierum Nationali
Londinii
ostentata.
Opera Shakesperii scaenica fere omnia post mortem in
editionem in folio primam
anno
1623
congessa sunt, praefato
Beniamini Jonson
aemuli et amici carmine cuius titulus fuit "
To the memory of my beloved, the author, Mr. William Shakespeare
.
" Ibi de fama Shakesperiana etiam futura cantat, "Non unius tantum aevi, sed in aeternum fuit,"
[18]
porro autem:
- Thou art a moniment without a tombe
- And art alive still while thy booke doth live
- And we have wits to read and praise to give:
[19]
Laudes autem de
arte
et eruditione poetae paucas profert Jonson, qui eodem carmine eum "pauca Latine, pauciora Graece"
[20]
intellexisse admittit. Idem in dialogo suo de poesi cum
Gulielmo Drummond
, anno
1619
habito, praetendit Shakesperium "artem et interdum rationem carere,"
[21]
exemplo e fabula
The Winter's Tale
adducto. Scriptores saeculi septimi decimi aliqui, e.g.
Thomas Rymer
, Shakesperium obiurgaverunt tanquam generum comoediae et tragoediae confunditorem praeceptorumque de unitatibus dramaticis classicorum ignarum (ob tales indices
Ioannes Fletcher
ipseque Jonson praelati sunt); sed
Ioannes Dryden
se Jonson admirare confessus est, Shakesperium amare.
Saeculo duodevicensimo
exeunte, poeta ab eruditis magis magisque laudatur, et imprimis a
Samuele Johnson
, qui opera Shakesperii supra omnia alia in
Dictionary of the English Language
citavit editionemque Shakesperianam eruditam anno
1765
curavit. Eodem aevo
Voltarius
scriptor Francogallicus poetam Anglicam laudare solebat.
Aevo
Romantico
, Shakesperius admirationem scriptorum tam Europaeorum quam Britannorum meruit, inter quos enumerandi sunt
Samuel Taylor Coleridge
,
Ioannes Wolfgang Goethe
,
Stendhal
,
Victor Hugo
. Anno
1840
Thomas Carlyle
de "Shakesperio rege" scripsit "qui everti non potest" (
King Shakespeare . . . indestructible
).
[22]
Saeculis igitur
undevicensimo
et
vicensimo
, ludi Shakesperiani saepissime et locupletissime in scaenis Anglicis visi sunt et in aliis linguis multis conversi.
Musici
ex fabulis poetae excitati sunt. Notandi sunt
Ambrosius Thomas
Francicus
, qui
operam
laudatissimam
Hamlet
creavit (e versione ludi
Hamlet
quam
Alexander Dumas
cum
Paulo Meurice
conscripserat tractam), et praesertim
Iosephus Verdi
Italus
qui duas operas e ludis Shakesperianis convertit, scilicet
Otello
et
Falstaff
(haec praecipue e
The Merry Wives of Windsor
trahitur).
Demetrius Sostakovic
ludum
Macbeth
, mutatis et tempore et loco, in operam convertit titulo
Леди Макбет Мценского уезда
(scilicet 'Domina Macbeth pagi Mcensk'). Pictores
Henricus Fuseli
,
Iosue Reynolds
,
Angelica Kauffmann
et
Iosephus Wright Derbiensis
(cum aliis) pro
Pinacothecam Shakesperianam Boydell
scenas dramaticas in tabulis pictis recreaverunt. Alii multi e fabulis poetae tabulas creaverunt, inter quos
Eduardus Manet
,
Ricardus Dadd
,
Carolus Theodorus de Piloty
. Saeculo XX pelliculae permultae ludos Shakesperianos aut fidelius repraesentantur aut liberius recreantur. Iam anno 1908 pellicula
The Taming of the Shrew
docta est (
rursus anno 1967
). Pellicula
The Tempest
anno
1979
a
Theoderico Jarman
docta est; ex eodem ludo liberissime interpretato
Prospero's Books
anno
1991
a
Petro Greenaway
tracta est.
Ita personae Shakesperianae
artifices
aliorum generum inspiraverunt. Heroes tragici
Hamlet
,
Othello
,
Lear rex
et
Macbeth
amantesque
Romeo
et
Juliet
necnon eques comicus
Ioannes Falstaff
, iam tempore poetae celeberrimus, hi omnes saepissime postea in picturis recreantur atque recentius in pelliculis, sed etiam in nominibus rerum astronomicarum et in taxinomia animalium plantarumque memorantur. De quibusdam novae fabulae confectae sunt, sicut
Thomae Stoppard
Rosencrantz and Guildenstern Are Dead
(haec personas minores ludi
Hamlet
ostentat),
Gerardi Hauptmann
Hamlet in Wittenberg
,
Caroli Gutzkow
fabula eiusdem tituli
.
Ludi Shakesperiani multoties in alias linguas conversae sunt, interpretibus interdum celebris. Transtulerunt exempli gratia
Francogallice
Alexander Dumas,
Franciscus Victor Hugo
,
Marcellus Schwob
,
Andreas Gide
,
Iulius Supervielle
,
Ivo Bonnefoy
;
Hebraice
Abrahamus Shlonsky
;
Hungarice
Alexander Petofi
;
Italiane
Henricus Boito
,
Marius Praz
;
Lusitanice
Theophilus Braga
,
Carolus Albertus Nunes
;
Russice
Boris Pasternak
,
Samuel Mar?ak
;
Suecice
Carolus Augustus Hagberg
;
Theodisce
Ioannes Henricus Voß
,
Fridericus Schiller
,
Augustus Gulielmus de Schlegel
,
Ludovicus
et
Dorothea Tieck
,
Stephanus George
.
- ↑
Jahrbuch, ab
Deutsche Shakespeare-Gesellschaft
- ↑
Confer titulum operis
Gulielmi Shaksperii Julius Caesar: Latine reddidit Henricus Denison
(Oxoniae et Londinii: John Henry et James Parker; Cantabrigiae: Deighton, Bell & Co.; Eton: E. P. Williams; 1856)
- ↑
"Hastivibrax" iocose apud Carruthers interpr.,
Aliciae per speculum transitus
, sed alibi in usu, e.g.
[1]
.
- ↑
"Shakespeare" tantum in titulo commentatiunculae
Ben Jonson
On Shakespeare
"
De Shakespeare Nostrati
."
- ↑
Vide imaginem nostram. Orthographiae multae in libris et documentis reperiuntur
- ↑
Bevington 2002: 1?3; Greenblatt 2005: 11; Wells 1997: 399.
- ↑
Dobson 1992:185?86.
- ↑
Robertus Greene
,
Greene's Groat's Worth of Wit
(1592).
- ↑
De interpretatione vide Mark Alexander, "
Greene's Groatsworth
"
- ↑
"
1592: Upstart Crow
" apud shakespeare.palomar.edu.
- ↑
As it hath bin sundrie times plaied about the Citie of London
: sic, nomine gregis histrionum omisso, titulus editionis 1596
- ↑
Franciscus Meres
,
Palladis tamia
(1598).
- ↑
The Return from Parnassus
act. 4 sc. 1
p. 63
.
- ↑
In appendicibus editionis in folio Jonson (1640) illi histriones qui primi ludum quemque egerint enumerantur.
- ↑
De interpretatione vide Donald Foster, "Master W.H., R.I.P." in
PMLA
vol. 102 (1987) pp. 42?54.
- ↑
De interpretatione vide "
On Three Shakespeare-Related Poems By John Davies
" (Poeticks.com).
- ↑
17.0
17.1
Dalya Alberge, "[
https://www.theguardian.com/culture/2021/mar/19/shakespeare-grave-effigy-believed-to-be-definitive-likeness
'Self-satisfied pork butcher': Shakespeare grave effigy believed to be definitive likeness
- ↑
Anglice
: "He was not of an age, but for all time."
- ↑
"Monumentum es sine sepulchro; vivis dum liber tuus vivit, dum ingenium ad lecturam habemus et laudes ad obsequendum."
- ↑
Anglice
: "small Latin and less Greek."
- ↑
Anglice
: "wanted art and sometimes sense."
- ↑
Thomas Carlyle
,
On Heroes, Hero-worship, and the Heroic in History
(1840).
- Encyclopaedica
- Braunmuller, A., et Michael Hattaway.
The Cambridge Companion to English Renaissance Drama.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-38662-4
.
- de Grazia, Margreta, et Stanley Wells.
2001
.
The Cambridge Companion to Shakespeare.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-65094-1
.
- Taylor, Gary.
1987
.
William Shakespeare: A Textual Companion.
Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 0-19-812914-9
.
- Wells, Stanley, et Lena Cowen Orlin, eds.
2003
.
Shakespeare: An Oxford Guide.
Oxoniae Oxford University Press.
ISBN 0-19-924522-3
.
- Wells, Stanley; Stanton, Sarah,
The Cambridge Companion to Shakespeare on Stage.
Cantabrigiae Cambridge University Press.
ISBN 0-521-79711-X
.
- Editiones operum
- Wells, Stanley, Gary Taylor, John Jowett, et al., eds.
2005
.
The Oxford Shakespeare: The Complete Works.
Ed. 2a. Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 0-19-926717-0
.
- Biographica
- Ackroyd, Peter.
2006
.
Shakespeare: The Biography.
Londinii: Vintage.
ISBN 978-0-7493-8655-9
.
- Bate, Jonathan.
2008
.
Soul of the Age: The Life, Mind and World of William Shakespeare.
Londinii: Penguin.
ISBN 978-0-670-91482-1
.
- Bentley, G. E.
1961
.
Shakespeare: A Biographical Handbook.
Portu Novo: Yale University Press.
ISBN 0-313-25042-1
.
- Chambers, E. K.
1930
.
William Shakespeare: A Study of Facts and Problems.
2 vol. Oxoniae: Clarendon Press,
ISBN 0-19-811774-4
.
- Samuel Schoenbaum.
1987
.
William Shakespeare: A Compact Documentary Life.
Oxoniae: Clarendon Press.
- Schoenbaum, Samuel.
1991
.
Shakespeare's Lives
, Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 0-19-818618-5
.
- Wells, Stanley.
1997
.
Shakespeare: A Life in Drama.
Novi Eboraci: W. W. Norton.
ISBN 0-393-31562-2
.
- Philologica et critica
- Bradley, A. C.
1904
.
Shakespearean Tragedy: Lectures on Hamlet, Othello, King Lear and Macbeth.
Londinii: Macmillan
Recensio interretialis editionis 2, 1905
- Clemen, Wolfgang.
1987
.
Shakespeare's Soliloquies.
Londiniin: Routledge.
ISBN 0-415-35277-0
.
- Clemen, Wolfgang.
2005
.
Shakespeare's Imagery.
Londinii: Routledge.
ISBN 0-415-35280-0
.
- Dillon, Janette.
2007
.
The Cambridge Introduction to Shakespeare's Tragedies.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-85817-8
.
- Dutton, Richard, et Jean Howard.
2003
.
A Companion to Shakespeare's Works: The Histories.
Oxoniae: Blackwell.
ISBN 0-631-22633-8
.
- Edwards, Philip, Inga-Stina Ewbank, et G. K. Hunter, eds.
2004
.
Shakespeare's Styles: Essays in Honour of Kenneth Muir.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-61694-8
.
- McDonald, Russ.
2006
.
Shakespeare's Late Style.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-82068-5
.
- Muir, Kenneth.
2005
.
Shakespeare's Tragic Sequence
, Londinii: Routledge,
ISBN 0-415-35325-4
.
- Schanzer, Ernest.
1963
.
The Problem Plays of Shakespeare
, Londinii: Routledge and Kegan Paul.
ISBN 0-415-35305-X
.
- Theatrica
- Boas, F. S.
1896
.
Shakspere and His Predecessors
, Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons
- Chambers, E. K.
1923
.
The Elizabethan Stage.
Oxoniae: Clarendon Press,
ISBN 0-19-811511-3
.
- Farley-Hills, David.
1990
.
Shakespeare and the Rival Playwrights, 1600?06.
Londinii: Routledge.
ISBN 0-415-04050-7
.
- Meagher, John C.
2003
.
Pursuing Shakespeare's Dramaturgy: Some Contexts, Resources, and Strategies in his Playmaking.
Nova Caesarea: Fairleigh Dickinson University Press.
ISBN 0-8386-3993-3
.
- Nagler, A. M.
1958
.
Shakespeare's Stage.
Portu Novo: Yale University Press,
ISBN 0-300-02689-7
.
- Ribner, Irving.
2005
.
The English History Play in the Age of Shakespeare.
Londinii: Routledge.
ISBN 0-415-35314-9
.
- Specialia
- Baldwin, T. W.
1944
.
William Shakspere's Small Latine & Lesse Greek.
Urbanae:: University of Illinois Press.
- Bowers, Fredson.
1955
.
On Editing Shakespeare and the Elizabethan Dramatists.
Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.
- Cercignani, Fausto
.
1981
.
Shakespeare's Works and Elizabethan Pronunciation.
Oxoniae: Clarendon Press.
- Fitzpatrick, Joan. 2010. "'I Must Eat My Dinner': Shakespeare's Foods from Apple to Walrus" in Joan Fitzpatrick, ed.,
Renaissance Food from Rabelais to Shakespeare: culinary readings and culinary histories
(Farnham: Ashgate, 2010) pp. 127-144
- Gibson, H. N.
2005
.
The Shakespeare Claimants: A Critical Survey of the Four Principal Theories Concerning the Authorship of the Shakespearean Plays.
Londinii: Routledge.
ISBN 0-415-35290-8
.
- Kapitaniak, Pierre, Christophe Hauserman, Dominique Goy-Blanquet, edd. 2012.
Shakespeare et les arts de la table: Actes du congres organise par la Societe Francaise Shakespeare les 17, 18 et 19 mars 2011
. OpenEdition Journals, 2012
Textus
- Kermode, Frank
.
2004
.
The Age of Shakespeare.
Londinii: Weidenfeld & Nicholson.
ISBN 0-297-84881-X
.
- Knutson, Roslyn.
2001
.
Playing Companies and Commerce in Shakespeare's Time.
Cantabirigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-77242-7
.
- Maguire, Laurie E.
1996
.
Shakespearean Suspect Texts: The "Bad" Quartos and Their Contexts.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-47364-0
.
- McMichael, George, et Edgar M. Glenn.
1962
.
Shakespeare and his Rivals: A Casebook on the Authorship Controversy.
Novi Eboraci: Odyssey Press.
- Milward, Peter.
1973
.
Shakespeare's Religious Background.
Sicagi: Loyola University Press,
ISBN 0-8294-0508-9
.
- Pollard, Alfred W.
1909
.
Shakespeare Quartos and Folios: A Study in the Bibliography of Shakespeare's Plays, 1594?1685.
Londinii: Methuen.
- Vickers, Brian.
2002
.
Shakespeare, Co-Author: A Historical Study of Five Collaborative Plays.
Oxoniae: Oxford University Press,
ISBN 0-19-925653-5
.
- Williams, Gordon. 1994.
A Dictionary of Sexual Language and Imagery in Shakespearean and Stuart Literature
. 3 voll. Londinii: Athlone Press.
ISBN 0-485-11393-7
.
- Wilson, Richard.
2004
Secret Shakespeare: Studies in Theatre, Religion and Resistance.
Manchester: Manchester University Press.
ISBN 0-7190-7024-4
.
- De fama et fortuna
- Aliae encyclopaediae
Nexus interni
Scriptores scaenici Anglici: aevum litterarum renascentium