Georgius Ludovicus Borges

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Ludovicus Borges
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Ludovicus Borges: imago
Georgius Ludovicus Borges: imago
Georgius Ludovicus Borges: subscriptio
Georgius Ludovicus Borges: subscriptio
Nativitas : 24 Augusti 1899 ; Bonaeropolis
Obitus : 14 Iunii 1986 ; Genava
Patria : Argentina
Nomen nativum : Jorge Francisco Isidoro Luis Borges Acevedo

Familia

Genitores : Jorge Guillermo Borges Haslam ; Leonor Rita Acevedo Suarez
Coniunx : Elsa Astete Millan , Maria Kodama

Memoria

Sepultura : Cemetery of Kings
Georgius Ludovicus Borges Lutetiae anno 1969

Georgius Franciscus Isidorus Ludovicus Borges sive nomine Hispanico pleno Jorge Francisco Isidoro Luis Borges Acevedo (* 24 Augusti 1899 , † 14 Iunii 1986 ) fuit scriptor Argentinus diegematum , carminum , commentationum , poeta , et interpres , Bonaeropole natus. Opus Borgesianum "proprietatem irrealitatis in omnibus litteris " amplecti habetur. [1] Eius celeberrimi libri , Ficciones ( 1944 ) et The Aleph ( 1949 ), sunt compositiones fabularum brevium per singulum argumentum commune iunctas, sicut somnia , labyrinthum , bibliothecam , specula , animalia , scriptores fictionum, philosophiam , religionem , et Deum . Haec opera litteras philosophicas et genera phantasticum et magicum amplificaverunt

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Georgius Ludovicus Borges familia opulenta in Bonaeropoli anno 1899 natus est. Pater , Georgius Gulielmus Borges, causidicus et docens philosophiae ac psychologiae erat et etiam varias narrationes et commentationes scripsit. Propter originem anglicam patris in familia Anglice et Hispanice loquebatur. Et fundamenta eruditionis pueri Georgii Ludovici in bibliotheca paterna magna iacebant. Mater autem, Leonora Acevedo Haedo, facultatibus artificiosis filiorum suorum plus favebat.

Ab anno 1914 Georgius Ludovicus Borges septem annos Genavae in Helvetia egit, ubi linguas Germanicam , Latinam et Francogallicam didicit. Anno suo quinquagesimo lumen perdidit , sed auxilio amicorum ultra scribere potuit et anno 1955 praefectus bibliothecae civitatis Argentinae Bonaeropoli in urbe factus est.

Anno 1979 Borges Praemium Michaeli de Cervantes dicatum una cum Gerardo Diego accepit.

Anno 1986 Genavae obiit.

Opus [ recensere | fontem recensere ]

Georgius Ludovicus Borges homo eruditionis amplissimae fuit. Sciit inter alia litteras mediaevales Europae , scientiam cabalisticam et orientis philosophiam litterasque classicas. Opus eius impletum est tectis significationibus huius thesauri notitiae. In multis narrationibus eius cogitationes philosophiae idealisticae reperiri possunt, velut in narratione praclarissima Tlon, Uqbar, Orbis Tertius , quae in volumine, quod inscribitur Ficciones , impressa est. Alia influentia in opum suum est traditio litterarum pastorum argentinorum (Hispanice: gauchos ).

Generaliter Borges scripsit opera brevia, raro plus quam decem aut quindecim paginarum, sed generis densi et acuti. In principio cursus scriptoris imprimis cogitationes in carmina direxit et cum amicis inclinationem litterarum argentinarum 'ultraismum' condidit. Opus posterius plus in narrationibus et commentariolis consistit.

Index operarum gravium [ recensere | fontem recensere ]

  • 1944 : Ficciones 'fictiones', volumen narrationum
  • 1949 / 1952 : El Aleph , volumen narrationum
  • 1970 : El libro de arena 'liber arenae', volumen narrationum

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. "Character of unreality in all literature," Bella Jozef, "Borges: linguagem e metalinguagem," in O espaco reconquistado ( Petropoli , Urbe Fluminensi : Vozes, 1974, p. 43.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Behle, Ernst E. 1972 . Jorge Luis Borges: Eine Einfuhrung in sein Leben und Werk. Europaische Hochschulschriften, 24, vol. 2. Bernae. ISBN 3-261-00700-1 .
  • Borges Lesen 'lectio Borgesia' 1991 . Contribuentius Borges, Fritz Rudolf Fries, Octavius Paz , Marguerite Yourcenar et Gisbert Haefs. Francofurti: Fischer. ISBN 3-596-11009-2 .
  • Bothe, Alexander H. D. 2007 . Asthetische Transzendenz und spekulative Metaphysik des Jorge Luis Borges: Versuch uber einen philologischen und philosophischen Dialog mit der Theologie. Saarbrucken. ISBN 978-3-8364-3161-3 .
  • Cohen, John Michael. 1973 . Jorge Luis Borges. Oliver & Boyd. Edimburgi: The modern writers series. ISBN 0-05-002625-9 .
  • Ferretti, Victor A. 2007 . Boreale Geltung: Zu Nordlichkeit, Raum und Imaginarem im Werk von Jorge Luis Borges. Francofurti. ISBN 978-3-631-56638-1 .
  • Flugel, Heinz. 1967 . Die Welt: ein Labyrinth: Begegnung mit dem Dichter Jorge Luis Borges. Berolini.
  • Hagen, Joachim A. 1996 . Das Phantastische bei Jorge Luis Borges. Tectum Verlag. ISBN 3-89608-810-6 .
  • Hanke-Schaefer, Adelheid. 1999 . Jorge Luis Borges zur Einfuhrung. Hamburgi: Junius. ISBN 3-88506-987-3 .
  • Hanke-Schaefer, Adelheid. 2007 . Totenklage um Deutschland: Echo deutscher Stimmen im Werk von Jorge Luis Borges. Walter Frey Verlag. ISBN 978-3-938944-05-9 .
  • Hernandez-D'Jesus, Enrique. 2010 . Das andere Antlitz von Borges: El otro semblante de Borges. Fotobuch mit einem Essay von Issa Makhlouf und einem Tischgesprach mit Jorge Luis Borges ( Theodisce ) , ( Francogallice ) , ( Hispanice ) . Edition Delta. ISBN 978-3-927648-32-6 .
  • Maar, Michael, et al. 1999 . JLB zum Hundertsten. Akzente (periodicum) libellus 4, Augusto:289?384. ISBN 3-446-23219-2 . (Commentarii additi de Borges: Armin Senser , Paulus Ingendaay , Gerhard Kopf , Alfonso de Toro, Leopoldus Federmair . Commentarius de Toro etiam est in interrete; vide nexus.)
  • Martin, Jean-Clet. 2006 . Borges: Une biographie de l'eternite. Lutetiae: L'eclat. ISBN 2-84162-131-6 .
  • Massuh, Gabriela. 1979 . Borges: eine Asthetik des Schweigens. Erlangae. ISBN 3-7896-0125-X .
  • Nicaise, Christian. 1995 . La violence de Jorge Luis Borges ou L'epreuve du photomontage. Rothomagi: L'Instant perpetuel. ISBN 2-905598-38-7 .
  • Niggestich, Karl-Josef. 1976 . Metaphorik und Polaritat im Weltbild Jorge Luis Borges. Goppinger Akademische Beitrage, 98. Kummerle. ISBN 3-87452-317-9 .
  • Rath, Christine, 2011 . Schamhafte Geschichte: Metahistorische Reflexionen im Werk von Jorge Luis Borges. Transcript. ISBN 978-3-8376-1766-5 .
  • Schlaffer, Heinz. 2001 . Borges. Francofurti, S. Fischer Verlag. ISBN 3-596-11709-7 .
  • Seville-Furnkas, Daniella. 2004 . Poetische Relokalisierungen: Jorge Luis Borges' fruhe Lyrik. Francofurti: Peter Lang Verlag. ISBN 3-631-52029-8 .
  • Toro, Alfonso de. 1992 . El productor? rizomorfico’ y el lector como ?detective literario’: la aventura de los signos o la postmodernidad del discurso borgesiano (intertextualidad-palimpsesto-rizoma-deconstruccion). In Jorge Luis Borges: Procedimientos literarios y bases epistemologicas, ed. K. A. Bluher et Alfonso de Toro. Francofurti: Vervuert.
  • Toro, Alfonso de. 1994 . Die Wirklichkeit als Reise durch die Zeichen: Cervantes, Borges und Foucault. Zeitschrift fur Asthetik und Allgemeine Kunstwissenschaft 2, 39:243-259.
  • Toro, Alfonso de. 1998 . Uberlegungen zur Textsorte 'Fantastik' oder Borges und die Negation des Fantastischen: Rhizomatische Simulation, 'dirigierter Zufall' und semiotisches Skandalon. In Die magische Schreibmaschine: Aufsatze zur Tradition des Phantastischen in der Literatur, ed. Elmar Schenkel, Ludwig Stockinger, Wolfgang F. Schwarz, Alfonso de Toro, 11-58. Francofurti: Vervuert.
  • Toro, Alfonso de. 2001 . Reflexiones sobre el subgenero fantastico. La literatura virtual o Borges y la negacion de lo fantastico: Simulacion rizomatica: Azar dirigido y skandalon semiotico. Studi di Litteratura Ispano-Americana 33:105?151.
  • Toro, Alfonso de. 2008 . Borges Infinitio: Borgesvirtual: Pensamiento y Saber en los Siglos XX y XXI. Hildesiae, Turici, Novi Eboraci: Georg Olms Verlag.
  • Zepp, Susanne. 2003 . Jorge Luis Borges und die Skepsis. Stutgartiae: Franz Steiner Verlag. ISBN 3-515-08343-X .

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicicitatio habet citationes quae ad Georgius Ludovicus Borges spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius Ludovicus Borges spectant.