Enver Hoxha
Nativitas
:
16 Octobris 1908
;
Argyrocastrum
Obitus
:
11 Aprilis 1985
;
Tyrana
Patria
:
Albania
Familia
Coniunx
:
Nexhmije Hoxha
Proles
:
Ilir Hoxha
Enver Hoxha
(natus die
16 Octobris
1908
Argyrocastri
, mortuus die
11 Aprilis
1985
Tyranae
) fuit paedagogus et homo politicus
Albanus
; eum dictatorem
communisticum
crudelem annis inter 1944 et 1985 fuisse nemo neget. Eius uxor
Nexhmije Hoxha
dictaturam usque annum 1991 prolongabat.
Studiis de scientiis naturalibus
Montispessulani
derelictis iurisprudentiae sese imbuebat
Bruxellis
annis a 1934 ad 1936 et in legatione Bruxellensi secretarius fuit - unde autem remissus est propter causas politicas. Iam antea in Albania motioni communisticae adhaeserat. Tunc annis inter 1936 et 1939 in schola quadam discipulos idioma Francogallicum docuit. Patria anno 1939 ab
Italis
occupata repugnantes sodales in secreto ducebat.
Iugoslavis
auxiliantibus nata est Factio communistica Albanica (ab anno 1946 renominata est
Factio laboris Albaniae
)
Occupatoribus omnibus (et Italis et
Germanis
) pulsis Enver Hoxha praeses status creatus est anno 1944. Quod munus habuit usque annum 1954. Item fuit annis a 1946 ad 1954 minister de rebus externis. Anno 1954 autem Secretarius primus factionis et de facto status tyrannus factus est
Omnes aliter cogitantes vere crudelissime oppressi sunt. Albania in statum marxisticum strictissimum mutata est. Anno 1948 unionem spiritalem cum
Iosepho Broz Tito
rupit et
Iosephum Stalin
adulare coepit. Stalinismo in
Unione Sovietica
abolito diplomaticos contactus cum Russis deici iussit et
Sinas
adamare incohatus est, quae iunctio duratura fuit usque annum 1978. Seditio anni 1974 contra Hoxha repulsa est. Albania anno 1967 sese primum statum
atheisticum
esse proclamavit, quo persecutio fidelium crudelissima ingruebat martyres editura. Hoxha defuncto,
Ramiz Alia
secutus est.