한국   대만   중국   일본 
Corpus Iuris Civilis - Vicipaedia Jump to content

Corpus Iuris Civilis

E Vicipaedia
CORPUS IURIS CIVILIS. Institutiones et Digestae. Gothofredus, 1583

Corpus Iuris Civilis ( CIC sive CICiv , ut distinctius a Corpore Iuris Canonici distinguatur ) est compilatio Iuris Romani , quae annis 528 - 534 iussu imperatoris Iustiniani I facta primum anno 529 edita est, cuius secunda editio autem die 30 Decembris 533 promulgata ius ratum esse coepit.

Nomen [ recensere | fontem recensere ]

Nomen Corpus Iuris Civilis non est Iustiniani temporis, sed ex opere Corpus Iuris Civilis anno 1583 a Dionysio Gothofredo (1549-1622) edito, quae est versio humanistica textuum Iustiniani.

Partes Corporis Iuris Civilis [ recensere | fontem recensere ]

  • Institutiones , liber de arte iuridica summa auctoritate instructus, quod ab ipso imperatore una cum Codice et Pandectis (Digestis) editus est, ut introductionem praeberet. Hae Institutiones in Gaii Institutionibus innituntur.
  • Pandectae sive Digesta , 533/534, compilatio iuris validi.
  • Codex Iustinianus , compilatio edictorum Caesarum a saeculo secundo.
  • Novellae , post 534. Leges imperiales post annum 534 promulgatae (plerumque lingua Graeca scriptae).

Nexus interni

Nexus externus [ recensere | fontem recensere ]

Haec stipula ad ius spectat. Amplifica , si potes!