Haec pagina de terra Bohemiae explicat. Si civitatem sui iuris quaeris, vide
Cechia
.
Bohemia
, olim
Boiohaemum
et nonnunquam
Czechia
[1]
(
Bohemice
?echy
;
Theodisce
Bohmen
;
Polonice
Czechy
;
Anglice
Bohemia
), est
regio
nunc ad
Cechiam
pertinens.
Caput
est
Praga
. Bohemia fuit
regnum
usque ad annum
1918
, cuius rex
princeps elector
Sacri Romani Imperii
erat.
Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis classicis Celticis, ac postea Germanicis et Slavicis, atque a
Romanis
appellata
Boiohaemum
est secundum gentes Celtices
Boii
. Primum Slavi mediaevales dabant regioni duces et postea reges, qui regnum creaverunt (
Magna Moravia
), deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores
Sancti Imperii Romani
lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.
Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores
Confessionis Evangelicae
, et initio
Belli tricennalis
,
Ferdinandus II
Evangelicis pugna apud
Album Montem
facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.
Imperatores
Austriae
Habsburgenses regebant terram usque ad annum
1918
, finem
Belli mundani primi
; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata
Slovacia
.
Bello mundano secundo
, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno
1945
, res publica Slavica sub imperio
communistarum
exstitit, denuo
Cechoslovacia
nomine. Pacali revolutione anni
1989
facta, res publica democratica Bohemiam, Moraviam et Silesiam Cecham includens condita est; nomen civitatis Slavicae hodiernae est
Cechia
, consors
Unionis Europaeae
.
Nexus interni
-
Bohemia
-
-
-
Insigne Bohemiae
-
Charta seu mappa Bohemica anni
1883
Terrae Cechiae (et capita)