Anscharius Wilde
Nativitas
:
16 Octobris 1854
;
Eblana
Obitus
:
30 Novembris 1900
;
Lutetia
Patria
:
Britanniarum Regnum
,
Hibernia
Nomen nativum
:
Oscar Fingal O’Flahertie Wills Wilde
Familia
Genitores
:
William Wilde
;
Jane Wilde
Coniunx
:
Constance Lloyd
Proles
:
Vyvyan Holland
,
Cyril Holland
Memoria
Sepultura
:
Oscar Wilde's tomb
Anscharius Wilde
(
Anglice
plene
Oscar Fingal O'Flahertie Wills Wilde
) fuit
scriptor
et
poeta
linguae Anglicae
. Scripsit enim compluras
fabulas
,
carmina
,
ludos scaenicos
, et
mythistoriam
Anglice
The Picture of Dorian Gray
('Imago Doriani Gray') inscriptam. Praeter autem auctorem ingeniosum eum etiam propugnatorem
aesthetismi
motus contra turpitudinem nobilitatis
historia
nobis tradidit. Etenim ipse Wilde sententiam de aesthetismo praebuit, id appellans "assertionem absolute modernae venustatis" nec minus vero
vitam
suam eo moderatus est.
Natus in
Hibernia
anno
1854
,
filius
Gulielmi Wilde et Ioannae Francescae Elgee,
Eblanae
studuit in
collegio Trinitatis
, dein autem merito ad
Oxoniae
universitatem
studia augendi causa missus est. Priusquam carmina aut fabulas scribere inciperet iam doctus
Latini
ac
Graeci
sermonis fuit, cum se nonnullis certaminibus confectis superbum versorem esse ostenderet. Etiamdum iuventutem agens per
Americam
ad orationes de venustate atque de gaudenter vivendo conficiendas itinera fecit, sibi apud fere omnem societatis partitionem famam praebens. De ludis scaenicis post annum
1880
scriptis, qui acti sunt in
theatris
Anglicis
Americanisque, ei gloria pervenit, sed invidia una cum ea. Propter suum mollem modum vivendi atque mordaces sententias quas in turpes dissolutosque mores Anglicae nobilitatis dixerat, Wilde calumniose petitus ac insimulatus est. Anno
1895
, post causam sceleris
homophylophiliaci
damnatus, in
carcerem
coniectus est, ubi asperum biennium manere debuit.
Poena
igitur exhausta, in
Europa
, praecipue in
Italia
et
Francia
, peregrinabatur. Obiit
Lutetiae
anno
1900
, quadragesimum septimum annum agens.
Wilde scripsit complures acutos
aphorismos
, eos libenter ferens de
moribus
, de
arte
, de
vita
, et de
amore
. Sententiarum istarum alteras in ludis scaenicis, alteras in fabulis invenimus. Hi quidam aphorismi quos scripsit:
- "Omnes quaerunt quid sit secretum vitae: vero secretum vitae ars."
- "Quod rarissimum in orbe vivere: permulti tantum exstant."
- "Ingenio maxumo in vita, in operibus autem tantum studio usus sum."
- "Est tyrannus qui corpus excruciat, qui animam, qui utrumque corpus animamque: primus princeps, secundus Papa, tertius autem populus appellatur."
- "Experientia nomen quod homines erroribus suis dant."
- "Religio quaedam finem habet ubi demonstretur eam veram esse. Scientia enim inventarium religionum mortuarum."
Cum anno primae praesentationis
- Intentions
(1891)
- The Soul of Man under Socialism
(1891 in diurno
Pall Mall Gazette
, 1904 edita)
- De Profundis
(1905)
- The Rise of Historical Criticism
(partim 1905; textus completus 1908)
- The Letters of Oscar Wilde
(1960; editio aucta 2000)