Barocus
(a verbo
Lusitano
barocco
, quo
margaritae
imperfecte rotundae describuntur, et
Francogallico
baroque
quasi
verruca
dictus) fuit aetas inter annos
1600
fere et
1750
, quo tempore
artes
et
litterae
communi quadam
lege
floruerunt
. Barocus secutus est aetatem
Modi fucati
et
litterarum artiumque renatarum
. Ipse autem dividitur in barocum anteriorem, altum, tardivum. Quem ultimum etiam
rococi
nomine sunt, qui pro nova artis quadam et
architecturae
habeant aetate. Post barocum autem secuta est
aetas neoclassica
. Artis Barocae quodam modo contemptae, quippe quam a simplicitate puritate elegantia artium renatarum abhorrere censerent
historiae artium
peritiores, dignitatem restituit
Henricus Lupulus
, qui anno
1888
libro
De artibus renatis et de baroco
inscripto alterum genus cum altero comparavit.
Quis
ars
sit Baroca, facillime intelleget, qui ad
aedificia
spectat.
Architecti
Baroci
palatiorum
magnificentiae,
oppidorum
ad palatia principum vergentium concinnitati, ecclesiarum in tanta ornamentorum copia simplicitati operam navaverunt. Qua in re
aedificia
sua non moderatione quasi requiescere, ut qui extremo artium renatarum tempore fuerunt, sed ornamentorum copiae tamquam virium plena aut quasi motu audaciore aut ingenti magnitudine animos tangere voluerunt. In ornamentis autem Barocis aedificandique partibus fundamenta curvata, culmina disiuncta,
columnae
tortae aut fascium
lege
conlectae placuerunt.
Genus
aedificandi
Barocum inauguratum est
Romae
ecclesia
ordinis Iesuitici
a
Iacobo Barotio ad Vignolam
aedificata, quae
Ille Iesus
nominata perquam multis
templis
Barocis exemplo est facta. In
Francia
, vero architectura Baroca ad vetustatis moderationem castigata
Versaliis
palatium
regium omnibus palatiis illis temporibus in
Europa
aedificandis in exemplum erectum est. In
Anglia
autem et in
Batavia
,
architecti
ab
Andrea Palladio
magistro et duce profecti severitatem quandam coluerunt. Aliter in
Hispania
evenit, ubi quo provectior aetate architectura erat Baroca, eo magis ornamentorum copia et varietate delectabantur architecti.
Sculptores Baroci libere et ab omni latere spatio uti conati corporibus implicatis et in oppositas partes contortis, umbra et resplendentia callide variata elationem quandam exhibere solent. Cuius generis sculpendi
Michael Angelus
initium fecit, quem a
Iambononia
iam superatum
Ioannes Laurentius Bernini
consecutus est sculptor Barocus perfectissimus. A sculptoribus autem Italicis profecti
Nec non etiam pictoribus, qui praeter tabulas pictas muris lacunaribusque ornandis praesertim operam dabant, placuerunt varii
colores
, corpora motu inter se et positione opposita, altitudo quaedam spatii depicti ultra modum producta, ut animos affectu vere Baroco incenderent. Quo novo pingendi genere usi non modo tamquam in scaena hominum turbas, sed singulos etiam vehementer commotos expresserunt:
- in Italia
Hannibal
et
Augustinus Carracius
Bononienses consobrini
Ludovici Carracii
Parmensis,
Caravaggius
,
Reni
,
Domeniculus
,
Tiepolus
,
- in Hispania
El Greco
,
Iosephus de Ribera
,
Didacus Velazquez
,
Bartholomaeus Stephanus Murillo
,
- in Batavia
Petrus Paulus Rubens
et
Rembrandus
,
- in Gallia
Nicolaus Poussin
,
Claudius Lorrain
,
Carolus Lebrun
(severiores quidem, sed a quibus profectus
Antonius Watteau
ad hilaritatem quandam liberam et rococianam evolavit),
- in Austria et Germania
Daniel Gran
,
Paulus Troger
,
Franciscus Antonius Maulbertsch
,
Ioannes Michael Rottmayr
,
Adamus Elsheimerus
, Cosmas Damianus et Aegidius Quirinus
fratres Asam
.
Musici
etiam Aetatis Barocae maximis affectuum motibus studuerunt, ut et
sono
et forma et modis operum suorum variatis suavitatem cum gravitate, tristitiam cum concitatione rapidis vicibus commutare solerent. Cuius generis praestantissimi fuerunt
compositores
- In
Italia
,
Claudius Monteverdi
,
Archangelus Corelli
,
Iacobus Peri
,
Antonius Vivaldi
.
- In
Francia
,
Ioannes Baptista Lully
tragoediarum in musica
compositor et
Iacobus Campion de Chambonnieres
et
Franciscus Couperin (magnus)
clavicymbalo
et
pianoforti
ludere peritissimus.
- In
Britannia
,
Henricus Purcell
, qui elegantiam novam et adventiciam cum solito
Britannorum
artis musicae more feliciter iunxit.
- In
Germania
,
Henricus Sagittarius
,
Ioannes Pachelbel
Samuel Scheidt
, quo nemo
organum
suavius modulatus est,
Theodoricus Buxtehude
,
Georgius Philippus Telemann
.
Quos omnes
Ioannes Sebastianus Bach
et
Georgius Fridericus Handel
auctores musicae Barocae maximi momenti superare a multis habentur.
Nexus interni