Cyprus
[1]
(
Graece
Κ?προ?,
Turcice
Kıbrıs
) sive
Res publica Cypria
(Graece Κυπριακ? Δημοκρατ?α,
Turcice
Kıbrıs Cumhuriyeti
) est
civitas
et
insula
iuxta
Asiam Occidentalem
in
Mari Mediterraneo
Orientali
iacens, sed politice inter civitates
Europaeas
numerata, quamvis cum disceptationibus.
Unionis Europaeae
socia est. Ex anno
1974
, septentrionalis insulae pars ultra
lineam viridem
sita a
Turcia
custoditur, et ipsa se
Rempublicam Cypri Septentrionalis
(
Turcice
Kuzey Kıbrıs Turk Cumhuriyeti
et
Graece
Τουρκικ? Δημοκρατ?α τη? Β?ρεια? Κ?πρου) proclamavit. Cyprus
Eurozonae
Kalendis Ianuariis
2008
coniungitur. Incolae
Ciprenses
[2]
appellantur.
Respublica Cypria
Nationum Unitarum
a die
20 Septembris
1960
,
Consortionis Populorum
,
Unionis Europaeae
e
2004
,
SMM
,
OSCE
,
Motus Non Allineatarum
?
et
Francophoniae
socia est.
Cyprus inde ab
antiquitate
cognoscitur, quod
cuprum
toti
Mari Mediterraneo
praebebat, a quo eius nomen ortum est. Cypria historia turbulentissima fuit et insula multas tutelas passa est. Cyprus numerosis
condimentis
sationibusque etiam cognita est.
Nomen mythologicum "Ophiusa" Cypro a poetis olim attributum est.
[3]
Alia nomina quondam adhinita sunt
Cypria tellus
,
Cyprum
,
Macaria
[2]
Cyprus, qui antea
colonia
Reipublicae Venetae
,
Ottomanica
et ab anno
1878
Britannica
fuerat, est civitas libera a
16 Augusti
1960
a
Britanniarum Regno
, quod usque ad praesens
duas
maiestatis
stationes insulae Meridie Orienteque cum circiter 4200
militum
servat. Ab illo anno
1960
usque ad annum
1977
primus
praeses
novae liberae
reipublicae
fuit
archiepiscopus
Ecclesia Orthodoxa
autocephala Cypri
Macarius III
.
Ob
dictatura colonellorum
quae in
Graecia
statuta est, numerosi opponentes ad Cyprum confugere.
Idibus Iuliis
1974
custos civitatis a Graecis officiariis ductus
subitaneam conversionem
contra praesidem
Macarium III
, iuvante circulo armato
EOKA B
(qui cum
EOKA
, Enosin sive unificationem Cypri Graeciae desiderante, non confundendus). Die
20 Iulii
,
Turcia
militariter praetexto protegendorum Turcicae communitatis desideriorum intervenit facendo
operatione Attila
et insulae
septentrionem
biduum occupat (certe effecto dominio 34% territorii). Republica Cypria restaurata, Turcia relinquere recusavit et
divisionem Cypri
ambibus
lineae viridis
(a Turcis "lineae Attilae" appellatae) lateribus imposuit. Circa 200 000 Cypriorum ad exodon
?
inter
1974
et
1975
coacti sunt, quia Turci in suo territorio capto eos persequebantur; Turci septentrione anno
1975
sedere coacti sunt ob sui ducis
Raufi Raif Denkta?
petitionem per conloquia
Vindobonae
(in
Austria
). Die
Idibus Februariis
1975
Septentrione "
Civitas Foederalis Turcica Cypri
" instituta est, quae solum a
Turcia
agnita est. Anno
1983
"
Respublica Turcica Cypri Septentrionalis
" facta est.
Consociatio Nationum
hanc occupationem in sua resolutione 541 diei
18 Novembris
1983
improbavit.
Vis Consociationis Nationum ad Servandam Pacem in Cypro
(
Anglice
UNFICYP
) dominium in lineam viridem cepit et
ecechiriam
vereri fecit. Turcia, ad instar
Ottomanicarum
rationum dimotionis hominum massivae, tunc successiva coactae emigrationis incepta versus occupatam Cypri partem (systematice
Consociationis Nationum
resolutionibus damnata) induxit ut demographicum eorum pondus (18% incolarum ad 34% territorii) corroboraretur et insulae Septentrio turcizaretur. Quamobrem, hodie in insula 93 000 colonorum e
Turcia
ventorum sunt.
Anno
2003
, Cyprii ingressus in
Unionem Europaeam
conspectus primam reconciliationem cum adituum apertione in linea viride et a
Consociationis Nationum
secretario
Kofi Annan
bonorum munerum missionem sinit. Sed
destinatum Annan
, post annos triginta infructuosarum negotiationum interveniens et confoederalem Civitatem instaurare proponens quae ambas confoedaratas Civitates ita creatas auctorizaret ut impediretur ne amplius tertia pars in altera communitate super suo solo residentium, ab amplius 65% incolarum Septentrionis incolae acceptum est et a 70% incolarum Meridiei (scilicet partis Graecae) reiectum est per
referendum
. Per hoc referendum, primum, multitudo civium reclamantium, adhuc 50 000 hominum congregatae, in Cypri parte occupata fuit dum Cypria Turcica communitas aperte programma sub
Ancyrana
"praesidis"
Raufi Denkta?
tutela recusavit, eius abdicationem poposcit et suum desiderium unificationis cum Meridionali parte expressit. Die
Kalendis Maiis
2004
, Respublica Cypria in
Unionem Europaeam
intrat cum sui territorii semper militariter a
Turcia
occupati parte. Rursum negotiationes sumere et omnes progressus versus huius conflictus solutionem qui duas communitates ex amplius quadraginta annis separat dehinc de Turcica adhaesione in Unionem Europaeam negotiationum profectu valde adstricti videntur. Adituum creatio ex anno
2005
ex altero latere versus alterum, quod incolas contactus restituere permittit, spei lucem ad meliorandum statum dedit.
Anno
2006
, per
bellum Libani
vicini, Cyprus zonae transitionis profuit milibus advenarum e
natione
effugientium. Praeterea ponderis communitas
Libanensis
in Cypro post
Bellum Civile Libanense
sedit.
Die
3 Aprilis
2008
,
Turcico
exercitu
invito, via Ledra in media
Nicosia
, in duas partes muro e
1964
dispertita, denuo aperitur et primus aditus in media urbe fit.
Cyprus die
19 Februarii
1972
secundum consociationem quae
Kalendis Februariis
1999
vigebit obsignat.
Die
4 Iulii
1990
, Cyprus adhaesionis quaestionem praesentat sed negotiationum apertio de adhaesione
pridie Kalendas Aprilis
1998
fit et
Idibus Decembris
2002
finit.
Die
14 Aprilis
2003
,
Consilium Europaeum
adhaesionem probat. Adhaesionis foedus die
16 Aprilis
2003
obsignatur et
Kalendis Maiis
2004
viget.
Idibus Februariis
2007
, Cyprus ut eius subordinatio
criteriis convergerntiae
examinetur petit. Die
16 Maii
2007
,
Argentaria Europaea Media
et
Commissio Europaea
suas rationes de criteriis convergentiae Cypriae parti edunt. Die
21 Iunii
,
Consilium Europaeum
euronis
adoptionem auctorizat. Post decretum
Ducum Civitatis
et
Gubernationis
, Oeconomici et Fiscales Ministri (
Consilium ECOFIN
) die
10 Iulii
dispensationem qua Cyprus fructus est abrogant et irrevocabilem conversionis taxationem, unius
euronis
pro 0,585274
libris Cypriis
, figunt.
Kalendis Ianuariis
2008
, simul
Melita
, Cyprus
euronem
pro
libra Cypria
adoptat.
Cum
area geometrica
9250
km²
(e quibus 3335 km² militariter a
Turcia
capta sunt) lata, Cypria insula in Orientali
Mediterranei
parte sita est. Cypro 648
km
litoris
sunt. Maximus locus
Olympus mons
(
Turcice
Olimpos,
Graece
?λυμπο?), 1951
m
altus, est. Quamquam insularis civitas est, terrestres fines cum
Britannicis
stationinus militaribus in
Acroterio
(
Anglice
Akrotiri,
Graece
Ακρωτ?ρι,
Turcice
Agrotur
) et in
Decelia
(
Anglice
Dhekelia,
Graece
Δεκ?λεια,
Turcice
Dikelya
) possidet.
Geomorphologica
insulae structura numerosas peculiaritates ostendit. Quarum studium quasi disciplina factum est. De eo quod ad
topographiam
, tres magnae congeries decerni possunt. Insulae Meridie
cordillera
Troodos
(
Graece
Τρ?οδο?,
Turcice
Trodos
), media in insula
planities
Mesaoria
(
Turcice
Mesarya,
Graece
Μεσαορ?α) et Septentrione
montanum
fissum, ex Orientem versus Occidentem et
Pentadactylos
(
Graece
Πενταδ?κτυλο?,
Turcice
Be?parmak
) nominatum, est.
Camera Repraesentantium (
Graece
Βουλ? των Αντιπροσ?πων,
Turcice
Temsilciler Meclisi
) Cyprium
Parlamentum
est ubi 59 sodales quinquenni mandato electi, 56 sodales per repraesentationem proportionalem et tres sodales observatores allophylos
Maronitam
,
Catholicum Romanum
et
Armeniacam
repraesententes sunt. 24 sedes
Turcicae
communitati attribuntur. Nihilominus, ex anno
1964
,
Turco
-Cyprii sodales suos locos non capiunt et nulla comitia inter Turco-Cypria habita sunt velut
Reipublicae
Constitutio
praevidet. Non obstante hac anomalia, Camera vacuas sedes Turco-Cypriae communitati attributas servat. Quae praesto Turco-Cypriis deputatis manent qui secundum constitutionis dictata eligantur.
- Factio Progressistica Operariorum Populi
(
Graece
Ανορθωτικ? Κ?μμα Εργαζ?μενου Λαο?, AKEΛ,
Turcice
Emekci Halkın ?lerici Partis, AKEL
),
Communistica
et praesentis
praesidis
(anno
2008
)
factio
- Democratia Europaea
- Democratae Uniti
(
Graece
Ενωμ?νοι Δημοκρατ??,
Turcice
Birle?ik Demokratlar
)
- Motus Socialdemocratarum
(
Graece
Κιν?μα Σοσιαλδημοκρατ?ν)
- Factio Democratica
(
Graece
Δημοκρατικ? Κ?μμα,
Turcice
Demokrat Parti
)
- Factio Europaea
(
Graece
Ευρωπα?κ? Κ?μμα,
Turcice
Avrupa Partisi
), anno
2005
praesertim e
Novis Horizontibus
creata
- Contio Democratica
(
Graece
Δημοκρατικ?? Συναγερμ??, ΔΗ.ΣΥ,
Turcice
Demokratik Seferberlik Partisi, DISY
)
- Motus Oecologorum et Ambitalistarum
(
Graece
Κ?νημα Οικολ?γων Περιβαλλοντιστ?ν)
- Novi Horizontes
(
Graece
Ν?οι Ορ?ζοντε?)
Coniunctim, 56
deputati
anno
2006
electi sunt.
Die
24 Februarii
anni
2008
,
Demetrius Christophias
,
Communisticae
factionis
Operariorum
dux,
Reipublicae
Cypriae
praeses
eligitur, secunda vice cum 53,36% suffragiorum contra 46,64% conservativi adversarii
Ioannis Casoulidis
. Eius electio rursus spes reunificationis insularis iacit: vere, solummodo electus, Demetrius Christophias propositum conciliandi cum
Turco-Cypriis
nuntiat. Sed paucum progressus ex illo tempore evenit.
Respublica Cypria divisa est in
eparchias
(
Graece
επαρχ?ε?,
Turcice
bolgeler
)
sex
:
Nicosia
,
Arsinoe
,
Cerynia
,
Citium
,
Lem?sos
et
Paphos
.
Cyprus, qui anno
2004
intravit, inter decem Civitates
Unionis Europeae
socias opulentissima est. Cuius
PDG
pro incola pretio usitato anno
2008
28 600
€
attingebat.
Eius
oeconomicae
functiones sufficientes manent. Anno
2007
, incrementum 4,4%,
operis vacationis
index 4,2% et
inflatio
2,2% attigit. Nihilominus Cyprus oeconomicis mundanis perturbationibus afficitur. Sic, Minister Fiscalis
Charilaos Stavrakis
anno
2007
incrementum inter 3,4% et 3,6% comprehendendum esse nuntiavit, quod nihilominus sub incrementi praevisionibus in
eurozona
manet.
Cypria oeconomia aliquas structurales debilitates ostendit. Cuius commercialis ratio structuraliter inaequalis (-5270,7
milliardorum
euronis
, scilicet 34 centesimae
PDG
) propter modestam industrialem basin est. Campus diaconiarum civitatem super vellit. Campus periegeticus, amplius 12%
PDG
civitatis repraesentans, crescentem compevtitivitatis defectionem patitur.
Cypria gubernatio "programma concursionis 2004-2008" eiecit. Triplex propositum lacunam aerarii sub limite 3 centesimae deminuere, debitum publicum sub proportione 60 centesimae
PDG
denuo gerere et aerarii publici sustentabilitatem firmare est ut magni fieret. Anno
2007
, Cyprus examinationem redditus 3,3% excedentem ostendebat, dum debitum publicum 59.8 centesimae non superabat.
Quod ad structuralem reformationem spectat, Cypria gubernatio trium rerum strategiam definivit:
oeconomiam
liberalizare, "oeconomiam cognitionis" evolvere, et evolutionem robustam in fundamentalium infrastructurarum modernizatione
?
et in humana sorte fundatam investigare.
Libra Cypria
die
29 Aprilis
2005
Mechanema Collyborum Europaeum
, sive MCE II, complevit quod eam ad
euronem
ligavit. Rita coniunctionis petitio in zona
Argentariae Europaeae Mediae
et
Commissioni Europaeae
Idibus Februariis
2007
missa prosperam commendationem
Maio
2007
accepit. Cyprus, velut
Melita
, denique
euronem
Kalendis Ianuariis
2008
adoptavit cum hoc collybo; 1
libra Cypria
pro 1,7086
euronibus
aut 1
euro
pro 0,585274
libris Cypriis
.
Secundum primum incolarum censum post declarationem libertatis,
Decembri
1960
factum et totam insulam tegentem, Cyprus totus 573 566 incolarum habet inter quos ethnice
Graeci
77% et ethnice
Turcae
(dum alii civitatum reliquarum 5 centesimae rationem reddunt). Secundum ultimum censum totam insulam
Aprili
1973
tegentem, Cyprii incolae 631 778 erant cum ethnice
Turcica
communitate aestimata 19 centesimae omnium incolarum (circiter 120 000). Consequentes census inter annos
1976
et
2001
post insulae divisionem de facto conducti solum incolas in regione a Reipublicae Cypriae gubernatione recta tegunt dum
Turco
-Cypriorum numerus
Cyprum Septentrionalem
colens a Diaconia Statistica Reipubluicae Cypriae sub fulcimine incolarum incrementi indicis et migratoriorum datorum aestimatus est. In ultimo censu anni
2001
a Republica Cypria facto, incolarum numerus in regione a gubernatione recta 703 529 erat.
Turco
-Cypriorum
Cyprum Septentrionalem
colentium numerus a Diaconia Statistica Reipublicae Cypriae 87 600 aestimatus est.
Secundum ultimas apertas aestimationes de Diaconia Statistica Reipublicae Cypriae insulares incolae exeunte
2006
867 600 in regione a gubernatione recta et 88 900
Turco
-Cyprii in Cypro Septentrionali erant. Nihilominus, Respublica Cypria Turco-Cyprios totum incolarum numerum in Cypro Septentrionali non repraesentare aestimat. Praeterea, Diaconia Statistica Reipublicae Cypriae etiam inter 150 000 et 160 000
Turcicos
immigrantes ("illegales colonos" in "Summario Statistico Reiupublicae Cypriae 2007" in adnotatione imae paginae 72 descriptos) in Cypro Septentrionali vivere aestimavit, quod ut de facto
numerus incolarum
in Cypro Septentrionali circiter 250 000 attingant facit.
Graeco
-Cyprios 80 centesimae et,
Turco
-Cyprios 18 centesimae (non inclusis
Turcicis
colonis) et
Christianos
allophylos (inclusis
Maronitis
,
Latino
-
Catholicis
et
Armeniacis
) 2 centesimae Cypriorum esse traditionaliter accipitur.
Secundum anni
2006
censum a Cypro Septentrionali factum, 256 644 hominum
de iure
Septemtrionem colentium erant. 178 031
Rei Publicae Cypri Septentrionalis
cives sunt quorum 147 405 in Cypro (112 534 in Septentrionali; 32 538 in Meridionali et 371 unde sint non indicant) nati erant; 27 333 in
Turcia
nati, 2482 in
Britanniarum Regno
nati et 913 in
Bulgaria
nati erant. E 147 405 in Cypro natis et
Rei Publicae Cypri Septentrionalis
civibus, 120 031 ambos parentes in Cypro natos habent; 16 824 ambos parentes in
Turcia
natos habent; 10 361 alium parentem in
Turcia
natum et alium in Cypro habent. Totus
numerus incolarum
in Cyprus sic parum circiter unus
millio
est, 778 700 in territorio a Reipublicae Cypriae gubernatione recto et 265 100 in
Cypro Septentrionali
comprehendens.
Extra Cyprum significativa florensque Cypria
diaspora
in aliam civitatem est, cum
Civitates Foederatae
,
Britanniarum Regnum
,
Graecia
et
Australia
plerosque immigrantes hospitio acciperent qui insulam reliquerunt postquam insula de facto anno
1974
divideretur. Cyprii in Civitatibus Foederatis 150 000 aestimantur.
Pagus
Pyla
(
Graece
Π?λα,
Turcice
Pile
) in
eparchia Citio
unicus locus in territorio a Cypria gubernatione recto cum
Graeco
-Cypriorum et
Turco
-Cypriorum mixtione est.
Haplomades chromosomatis Y
cum sequentibus frequentiis in Cypro inveniuntur:
J
(43,07%, inclusis 6,20% J1),
E1b1b
(20,00%),
R1
(12,30% inclusis 9,2% R1b),
F
(9,20%),
I
(7,70%),
K
(4,60%),
A
(3,10%). Haplomades J, K, F et E1b1b in stirpibus cum differentiali distributione in
Oriente Medio
,
Africa Septentrionali
et
Europa
consistunt, dum R1 et I typicae in Europae Occidentalis populis sunt.
Plerique
Graeco
-Cyprii autocephalae
Graeco-Orthodoxae
Ecclesiae Cypriae
asseclae sunt, dum plerique
Turco
-Cyprii
Islamismi Sunnitici
sectatores sunt. Secundum anni
2005
Eurobarometrum, Cyprus est una inter
religiosissimas
civitatibus
in
Unione Europaea
iuxta cum
Melita
,
Romania
,
Graecia
, et
Polonia
.
Macarius III
, primus Cypri
praeses
,
archiepiscopus
erat.
Dato speciali legali statu
Ecclesiae Cypriae
, natio etiam una solum sex civitatum in
Unione Europaea
quae statutam
ecclesiam civitatis
habet, iuxta
Finniam
(cum
Ecclesia Lutherana Evangelica Finnica in America
et
Ecclesia Orthodoxa Finnica
),
Daniam
(cum
Ecclesia Populi Danici
),
Graeciam
(cum
Ecclesia Graeciae
),
Melitam
(cum
Ecclesia Catholica Romana
) et
Britanniarum Regnum
(cum
Ecclesia Anglica
solum in
Anglia
). Praeter Graeco-
Orthodoxam
et
Musulmanam
communitates, etiam parvae
Hinduistica
,
Sichistica
,
Bahaistica
,
Iudaica
,
Protestans
(inclusa
Pentecostalis
),
Catholicae
(inclusi ritus
Latinus
et
Maroniticus
) et
Armeniaca Apostolica
communitates in Cypro sunt.
Meschita
Matris Haramae
(
Turcice
Hala Sultan Tekke,
Graece
Χαλ? Σουλτ?ν Τεκκ?), prope
Lacum Salsum Citium
(
Graece
Αλυκ? Λ?ρνακα?,
Turcice
Larnaka Tuz Golulies
) sita, ab aliquibus saecularibus orientalistis tertius sacerrimus locus in
Islamismo Sunnitico
et
peregrinationis
obiectum et
Musulmanis
et
Christianis
putatur.
Civitas duas
linguas publicas
,
Graecam
et
Turcicam
, habet, quamquam solum
Cyprus Septentrionalis
Turcica utitur. Praeter has linguas et secundum
Eurobarometrum
Commissionis Europaeae
, 76 centesimae Cypriorum incolarum
Anglice
, 12 centesimae
Francogallice
et 5 centesimae
Theodisce
loquuntur.
Cyprus valde evolutum
educationum primariae
secundariaeque
systema non solum
publicam
sed etiam
privatam educationem
offerentem habet. Sublimis instructionis natura attribui potest ad amplam competentiam magistrorum sed etiam ad factum ut propemodum 7 centesimae
PDG
in
educatione
sumantur, quod Cyprum tertiam civitatem magis in educatione in
Unione Europaea
sumentem facit iuxta cum
Dania
et
Suecia
.
Publicae scholae
generatim in educationis qualitate ad privati campi instituta aequipollentes putantur. Nihilominus, publici lycei diplomatis valor circumscribitur facto ut obtentae notae solum circiter 25 centesimas finalis notae rationem cuique materiae reddant, dum relictae 75 centesimae a magistro per semestre minime perspicuo modo assignantur. Cypriae universitates (ut universitates in
Graecia
) fere omnes lycei notae neglegunt ad admittendum. Dum lycei diploma obligatorium ad universitatem frequentandum est, admissiones paene exclusive sub fulcimine notarum in centraliter administratis probationibus ad intrandum in universitatem deciduntur quarum periculum omnibus universitariis candidatis subiri requirendum est.
Plerique Cyprii supremam educationem in
Graecis
,
Britannicis
,
Turcicis
, aliis
Europaeis
et
Boreoamericanis
universitatibus accipiunt. Notatu dignum est Cyprum in praesenti maximam percentationem civium cum
aetate laborandi
supremum educationis gradum in
Unione Europaea
facientium habere cum 30 centesimis quae
Finniae
29,5 centesimas superant. Praeterea 47% incolarum inter viginti-quinque et triginta-quattuor annos natorum
educationem tertiariam
habent quae maxima percentatio in
Unione Europaea
sunt. Cypriorum studentium corpus mobillimus est cum 78,7% in universitate extra Cyprum studentium.
Historia
artis
in Cypro a 10 000 annorum originem trahere dici potest, secundum repertam operum sculptorum seriem ex Aevo
Chalcolithico
in pagis
Choerocoetiae
(
Graece
Χοιροκοιτ?α) et
Lempae
, et insula etiam multa primae qualitatis religiosarum
iconum
exempla ex
Medio Aevo
hospitio accipit.
Hodiernis temporibus, Cypriae artis historia cum
pictore
Basilio Bryonida
(
1883
-
1958
) incipit, qui in
Academia Artium Elegantium
(
Italice
Accademia di Belle Arti
) in
Venetiis
studuit. Probabiliter duo fundatores modernae Cypriae artis patres
Adamantius Diamantes
(
1900
-
1994
, qui in
Londiniensi
Collegium Regium Artis
(
Anglice
Royal College of Art, RCA
) studuit, et
Christophorus Sabba
(
1924
et
1968
), qui etiam
Londinii
in
Schola Artis Sancti Martini
(
Anglice
St Martins School of Art
), fuerunt. Multimodis hic duo artifices archetypum consequenti Cypriae arti statuere et sui ambo artificiosi styli et suae educationis schemata adhuc hodie afficiunt. Praesertim plerique Cyprii artifices adhuc in
Anglia
se exercent, quamquam scholae artis in
Graecia
multum populares sunt et localia artis instituta velut
Cypriacum Collegium Artis
(
Graece
Κυπριακ? Κολ?γιο Τ?χνη?),
Universitas Nicosiae
(
Graece
Πανεπιστ?μιο Λευκωσ?α?,
Turcice
Lefko?a Universitesi
) et
Institutum Fridericanum Technologiae
(
Anglice
Frederick Institute of Technology
) magis popularia faciuntur.
Cypriae artis proprietatum una proclivitas ad picturam figurativam est quamquam
ars conceptualis
artis "institutorum" numero et praeprimis
Sede Demotica Artium Nicosiae
(
Graece
Δημοτικ? Κ?ντρο Τεχν?ν Λευκωσ?α?) valde promovetur. Municipalia iconopolia in omnibus praecipuis
urbibus
sunt et alacris artis commercialis scaena est. Cyprus hospitio internationalia artificiosa festivalia
Manifesta
anno
2006
accipere propositus est sed ultima in minuta deleta sunt propter controversiam inter
Batavos
instructores festivalium et Cyprium Ministerium Educationis et Culturae de loco aliquorum eventuum festivalium in
Turcica
capitis
Nicosiae
zona.
Inter alios praeclaros Cyprios artifices
Theodulus Gregoriou
,
Hellena Black
,
Georgius Scoteinos
,
Familia Calopedis
,
Nicos Nicolaides
,
Stassus Parascos
,
Aristides Anastassiades
,
Telemachus Canthos
,
Constantia Sophocleous
et
Christianus Achilleos
sunt.
Traditionalis Cypri
musica vulgaris
varia communia elementa cum
Graeca
,
Turcica
et
Arabica
musica habet, Graeco-Turcicis
saltationibus
comprehensis, utpote
susta
(
Graece
σο?στα),
syrto
(
Graece
συρτ??),
Zeybecicum
(
Graece
ε?μπ?κικο),
tatsia
(
Graece
τατσι?) et
Carsilama
(
Graece
Καρσιλαμ??,
Turcice
kar?ılama
) non minus quam in
Oriente Medio
inspiratis
Tsiphtetelis
(
Graece
Τσιφτετ?λι,
Turcice
Ciftetelli
) et
arapie
. Est etiam
musicae
poeseos
forma nuncupata
chattista
quae in traditionalibus feriis et celebrationibus crebro elicitur.
Instrumenta
communiter Cypriae
musicae vulgari
adiuncta
buzucium
,
testudo Arabica
,
violina
,
testudo
,
harmonica diductilis
,
pithciaulin
sive Cypria
tibia
, et
membranophonia
utpote
darbuca
(
Graece
τουμπερλ?κι,
Turcice
darbuka
) sunt. Inter compositores traditionali Cypriae musicae sociatos
Evagoras Carageorges
,
Marius Tocas
,
Solon Michaelides
et
Sabbas Salides
sunt.
Musica popularis
in Cypro plerumque
Graeca
laica
(
Graece
λα?κ?) scaena afficitur cum variis artifices inter quos
Anna Bisse
,
Eudydice Theocleus
et
Sarbel
pervulgatam popularem auram in Cypro,
Graecia
et
Orientis Medii
partibus merentur.
Hiphop
,
rhythmus et caeruleae
et
reggae
popularissima genera in insula sunt et Cypria
hiphopicae
et
urbanicae
musicarum scaena in
Sancta Napa
(
Graece
Αγ?α Ν?πα,
Turcice
Aya Napa
) orta fulta sunt. Cypria
musica rockica
et
entechnica
(
Graece
?ντεχνο) rockica saepe artificibus utpote
Michaeli Chatzegiannae
,
Alcinoo Ioannidae
sociantur.
Metallum
etiam parvum adseclarum numerum in Cypro a gregibus utpote
Winter's Verge
et
Quadraphonic
repraesentatum habet.
Inter
litterariam
Antiquitatis
productionem
Cypria
,
carmen epicum
probabiliter exeunte
saeculo septimo a.C.n.
compositum et
Stasino
attributum, est.
Cypria
primorum
Graecae
et
Europaeae
poeseos
speciminum unum est. Cyprius
Zeno Citieus
Stoicae
philosophiae
conditor fuit.
Poesis epica
, praeprimis
carmina acritica
(
Graece
ακριτικ? τραγο?δια), per
Medium Aevum
floruit. Duo
chronica
, aliud a
Leontio Machaera
et aliud a
Georgio Bustronio
scriptum, ad tempus sub
Francica
dominatione (
saeculo quinto decimo
).
Poemes d'amour
,
Mediaevaliter
Graece
scriptum, a
saeculo sexto decimo
originem trahit. Quorum aliquae verae carminum a
Petrarca
,
Bembo
,
Ludovico Ariosto
et
Sannazario
scriptorum versiones sunt.
Hassan Hilmi Efendi
,
Turco
-Cyprius poeta, praemio ab
Ottomanico
soldano
Machometo II
affectus et "soldanus carminum" appellatus est.
Inter modernos litterarios auctores e Cypro poeta et scriptor
Costas Montis
, poeta
Cyriacus Charalambides
, poeta
Michael Pasiardes
, scriptor
Nicos Nicolaides
,
Stylianus Attesles
,
Altheides
,
Lucae Acritas
et
Demetrius Th. Gotses
excellunt.
Demetrius Lipertes
,
Basilius Michaelides
et
Paulus Liasides
laographici
poeta sunt qui praesertim
dialecto
Graeco-Cypria
scribunt.
Laurentius Durrell
in Cypro Septentrionali e
1952
usque ad
26 Augusti
1956
vixit et librum
Bitter Lemons
de suo tempore ibi scripsit, cum quo secundum praemium
Duffi Cooper
anno
1957
abstulit. Maxima tragoediae
Othellonis
a
Gulielmo Shakesperio
pars in insula Cypria fit. Cyprus etiam in
religiosis
litteris utpote
Actibus Apostolorum
apparet, secundum quos Apostoli
Barnabas
et
Paulus
in insula praedicaverunt.
Chalumium
caseus
in Cypro ortum in principio per
Mediaevali
Byzantinum
tempus factum est, postea plebis favorem per
Orientem Medium
consecutum. Chalumium vulgo sectum, sive crudum sive craticula assum, utpote gustatio apponitur.
Inter
victus maritimi
et
piscium
fercula
teuthida
,
octopus
,
mullus surmuletus
et
dicentrarchus labrax
sunt.
Cucumis
et
lycopersicum
in
acetariis
multum adhibentur. Inter fercula cum communibus
holeribus
patatae
cum
oleo olivarum
et
petroselino
,
cauliflora
betaeque
sale maceratae,
asparagi
et
taro
sunt. Alia insulae coppadia sunt
caro
in mulso madefacta cum
coriandro
, cum
seminibus
vinoque
, et denique arefacta aut infumata utpote
luntza
(
Graece
λο?ντζα) sive infumatus
porcinus
lumbus
,
agnina
in craticula assa cum
carbone ligneo
,
sublacium
sive
suilla
et
gallinacea
super
carbone ligneo
coctae et
sephtalia
sive fartura in
omento
involuta.
Purgurium
sive
alica
translaticia
carbohydratum
praeter
panem
est cum quo Cyprium coppadium
cubes
fit.
Cruda
holera
fructusque
communia elementa in Cypria coquina sunt. Inter crebra holera
pepo
,
capsicum viride
,
abelmoschus
,
phaseoli virides
,
articacti
,
carotae
,
lycopersica
,
cucumes
,
lactuca
vitisque
folia et
legumina
utpote
fabae
,
pisa
,
phaseoli
,
cicera
et
lentes
sunt. Inter creberrimos
fructus
nucesque
pira
,
mala
,
uvae
,
mandarina
,
nectarina
,
mespili
,
mora
,
cerasi
,
fraga
,
fici
,
melopepones
,
melones
,
perseae
,
limones
,
pistacia
,
amygdali
,
castaneae
,
iuglandes
et
avellanae
sunt.
Cyprus quoque bene notus ob
tragemata
est inter quae
lucumium
. Haec insula
Indicationem Geographicam Protectam
lucumio in
Hierocepeos
(
Graece
Γεροσκ?που) vico producto habet.
Inter
artes athleticas
gubernantes Cyprias societates
Cypria Foederatio Pediludica
(
Graece
Κυπριακ? Ομοσπονδ?α Ποδοσφα?ρου sive ΚΟΠ,
Turcice
Kıbrıs Cumhuriyeti Futbol Federasyonu
) et
Cypria Foederatio Canistriludica
(
Graece
ΚΟΚ sive Κυπριακ? Ομοσπονδ?α Καλαθ?σφαιρα?,
Turcice
Kıbrıs Basketbol Federasyonu
),
Cypria Foederatio Follis Volatilis
(
Graece
Kυπριακ? Oμοσπονδ?α Πετοσφα?ριση?),
Cypria Societas Autocinetica
,
Cypria Foederatio Pennaludica
(
Graece
Κυπριακ? Ομοσπονδ?α Μπ?ντμιντον),
Cypria Societas Criccetica
et
Cypria Foederatio Harpasti XV
(
Graece
Κυπριακ? Ομοσπονδ?α Ρ?γκμπι) sunt.
Pediludium
longe spectatoribus gratissima ars athletica est. Multae adsecutiones
Europaeo
gradu variis turmis fuere, inter quas maximi ponderis in
Ligae Campionum UEFA
introitus globuli phasi
?
fuit utpote prius consecutae sunt turmae
Anorthosis Arsinoes
(
Graece
Αν?ρθωση Αμμοχ?στου,
Turcice
Anorthosis Famagusta FC
) anno
2008
et
APOEL
(
Graece
Α.Π.Ο.Ε.Λ.,
Turcice
APOEL F.C.
) anno
2009
. Liga Cypria in praesenti satis competitiva putatur cum praeclaris turmis utpote
Unione Athletica Citio
(
Graece
Αθλητικ? ?vωση Κ?τιον,
Turcice
AEK Larnaca
),
Nova Salamine Arsinoes
(
Graece
Ν?α Σαλαμ?να Αμμοχ?στου),
Consociatio Athletica Homonoea
(
Graece
Αθλητικ?? Σ?λλογο? Ομ?νοια,
Turcice
AC Omonia
),
Apolline Lem?sou
(
Graece
Απ?λλων Λεμεσο?), et
Unio Athletica Lem?sou
(
Graece
Αθλητικ? ?νωση Λεμεσο? sive Α.Ε.Λ.). Inter stadia aut athleticos campos in Cypro
Stadium Consociationis Gymnasticae Pancypriae
(
Graece
Στ?διο Γυμναστικ?? Σ?λλογο? Τα Παγκ?πρια), quod maximum inter Cypria,
Stadium Antonii Papadopoulos
,
Stadium Arsinoes
(
Graece
Στ?διο Αμμ?χωστο?),
Novum Stadium Consociationis Gynasticae Zenonis
(
Graece
Γυμναστικ?? Σ?λλογο? Ζ?νων),
Centrum Athleticum Tsireum
(
Graece
Τσ?ρειον Αθλητικ? Κ?ντρο) et
Stadium Macarium
(
Graece
Μακ?ριο στ?διο) sunt. Cyprus turmam nationalem pediludicam etiam habet quae ultimo decennio promittens manipulus in
Europaeis
classificationibus conversa est.
Praeter praecipuum
pediludio
affectum, Cyprus aliquas assecutiones in aliis artibus athleticis exhibuit.
Marcus Pagdates
optimorum
tenilusorum
unus in toto orbe terrarum est. Qui finalista in
Aperto Australiae
2006
fuit et ad
Wimbledonense
certamen paenultimum
eodem anno
pervenit. Quoque
Cyriacus Ioannou
, Cyprius
altisaltator
, 2,35 metra in undecimo
Campionatibus Mundanis
Athleticis
Osacae
in
Iaponia
anno
2007
celebrato consecutus est ubi
clipeum aereum
vicit.
Inter
periodica
Phileleutheros
,
Polites
,
Semerine
,
Kıbrıs
,
Cyprus Mail
,
Cyprus Observer
,
Cyprus Today
,
Cyprus Weekly
,
Halkın Sesi
,
Havadis
,
Charauge
et
He Kathemerine
(in speciali Cypria editione) sunt. Inter
televisificos
tramites
ANT1 Cyprou
,
Canalis Alpha
,
CNC Plus TV
,
Corporatio Radiodiffusionis Cypria
,
Mega Channel Cyprus
,
Bayrak
et
Tlehorasis Sigma
sunt.
Sunt
quinque
ecclesiae
et
unum
monasterium
in
Troodo
(
Graece
Τρ?οδο?,
Turcice
Trodos) quae ab
UNESCO
Mundi Hereditate
inclusa sunt et aliquot alia monasteria, e quibus
Monasterium Cycci
(
Graece
Ιερ? Μον? Κ?κκου) divitissimum et notissimum est. Inter
ecclesias
sunt:
Haec regio ex antiquis temporibus ob suas
cupreas
fodinas cognita est et in
Byzantino
periodo magnum
Byzantinae
artis
centrum facta est, ubi
templa
et
monasteria
in montibus procul a comminato litore aedificata sunt.
-
Externus
Monasterii Cycci
(
Graece
Ιερ? Μον? Κ?κκου) conspectus.
-
Porta Templi Crucis.
-
Templum Sanctorum Petri et Pauli (circa
1360
)
-
Sunt tres eminentes antiquae
meschitae
in Cyprus:
Nexus interni
- Gubernatio
- Periegesis
- Informatio
?
generalis
- Editiones publicae
Civitates et territoria
Asiae
Cyprus : coniunctiones civitatum
Cyprus : politica
Ministri rerum externarum Cyprii