Vilma Espin Guillois

E Vicipaedia
Vilma Espin

Vilma Espin Guillois ( 7 Aprilis 1930 ? 18 Iunii 2007 ) fuit politica una eorum qui res novas moliti sunt in insula Cuba anno 1958 . Fuit mulier Radulphi Castro , Fidelis fratris.

Biographia [ recensere | fontem recensere ]

Vilma Espin Guillois nata est Havanae die 7 Aprilis 1930 . Pater fuit iuris consultus pro societate Bacardi ; mater autem, origine Francica , fuit cognata philosophi Pauli Lafargue (qui et ille Havanae natus est). Circa annum 1952 , Vilma frequentabat Institutum Technologiae Massachusettense . Usque ad mortem, fuit praeses Foederationis Mulierum Cubanarum ( Hispanice : Federacion de Mujeres Cubanas ), quam ipsa instituit anno 1959 . Anno 1978 Praemium Lenin pro Pace accepit.

Mortua est die 18 Iunii 2007 .

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]