Milcolumbus Turnbull
Nativitas
:
24 Octobris 1954
;
Sydneium
Patria
:
Australia
Familia
Genitores
:
Bruce Turnbull
;
Coral Lansbury
Coniunx
:
Lucy Turnbull
Milcolumbus
, vulgo plene
Malcolm Bligh
Turnbull
(
Sydnei
natus die
24 Octobris
1954
), iuris consultus, est politicus
Australiae
factionis Liberalis
et a die
15 Septembris
2015
ad diem
24 Augusti
2018
primus minister patriae fuit. Alumnus est
Universitatis Sidneiensis
et
Collegii Aenei Nasi
apud
Oxonienses
.
Causas anno
1986
pro
Petro Wright
dixit de divulgatione libri
Spycatcher
, bono successu; de qua re ipse postea commentarium scripsit. A die
9 Octobris
2004
legatus est ad
Parlamentum Australianum
pro circulo
Wentworth
. Minister a circumiectu et aquis a die
30 Ianuarii
2007
ad
3 Decembris
2007
meruit, primo ministro
Ioanne Howard
.
Factione Liberali
comitiis nationalibus devicta, dux factionis contrariae in Parlamento fuit a die
16 Septembris
2008
usque ad
1 Decembris
2009
, quo die
Antonius Abbott
dux electus est. Quo deinde primo ministro facto atque mox a factione sua deiecto, Milcolumbus Turnbull die
15 Septembris
2015
dux factionis et ipso facto primus minister creatus est. Nomina aliorum ministrorum post quinque dies nuntiata sunt.
[1]
Primi ministri Australiae
Consilium ministrorum Australianum Antonii Abbott 2013?2015
Consilium ministrorum Australianum Milcolumbi Turnbull 2015?2018