Matthaeus Mudrov
Matthaeus Iacobi filius Mudrov
(
Russice
Матвей Яковлевич Мудров,
tr.
Matvej Jakovlevi? Mudrov
; natus die
3 Aprilis
1776
Vologdae
, mortuus die
20 Iulii
1831
Petropoli
) fuit
medicus
Russicus
, unus e conditoribus scholae clinicae Russicae.
Mudrov anno
1800
studia sua in
Universitate Moscuensi
complevit, anno
1804
pro opere suo
De spontanea plaucentae solutione
gradum
medicinae
doctoris obtinuit, et ab anno
1805
extaordinarius, ab anno
1809
autem ordinarius professor
pathologiae
et
therapiae
Universitatis Moscuensis fuit, nonnumquam (annis
1813
,
1819
и
1825
) etiam decanus
facultatis
medicae universitatis illius electus. Praeterea, ab anno
1809
usque ad annum
1828
officium directoris instituti clinici tenebat. Anno
1829
praeses comissionis centralis certationis contra
choleram
factus, Mudrov ab anno
1830
contra epidemias
cholerae
initio
Saratoviae
, dein
Petropoli
pugnabat, anno sequente tamen ipse morbi illius causa mortuus.