Sancta Margarita Maria Burgunda
|
|
Virgo, Visionaria
|
Nata
|
22 Iulii, 1647
|
Mortua
|
17 Octobris, 1690
|
Index Sanctorum
|
Margarita Maria Burgunda
(
Francogallice
Sainte Marguerite-Marie Alacoque
nata
Verosvres
die
22 Iulii
1647
; mortua
Paray-le-Monial
die
17 Octobris
1690
)
virgo
et mystica,
monacha
ordinis Visitationis
Paray-le-Monial erat.
Revelationem
Sacratissimi cordis Iesu
suscepisse dicitur.
Canonizata
a
Benedicto Papa XV
anno
1920
est.
Pater Claudius Alacoque iudex fuit, qui filiam unam et fratres quattuor habuit. Puella annos octo nata patrem amisit. Cum nonnullos annos apud
Clarissas
Quadrigellis
fuisset, gravissime aegrotabat. Insana vota fecit ante
Deiparam
, ut sanaretur. Postea diutius de via sibi optima dubitavit familia ad nuptias suadente. Mox autem sibi Iesum maritum elegit et die 25 Maii 1670
Paray-le-Monial
ordinem Vistationis
, quam
Ioanna Francisca de Chantal
fundaverat, intravit.
Ipsa post visionem Iesu Christi
stigmata
accepit et orationem ad Sanctissimum Cor promovit. Moniales plurimae autem, ante quas secundum ordinis regulas ecstasim tacere non licebat, eam hypochodria insimulabant. Angustiatae ab
iesuita
Claudio de la Colombiere
auxilium latum est, qui sinceritatem et pietatem agnoverat. Ipse die 21 Iunii 1675 post octavam in festo
Corporis Domini
vitam suam Sanctissimo cordi Iesu dedicavit. In oppido Paray tunc veneratio ista specialis multos christifideles captavit. Simul alii venerationem ibi novam acerrime repellebant. Margarita Maria etiam de passione animarum in
purgatorio
visionibus frui potuit. Ad monialis sepulchrum miracula multa fieri ferebatur. Papa
Pius IX
anno 1864 eam beatificavit.
- Marguerite-Marie Alacoque:
Heilige Margareta Maria Alacoque. Leben und Offenbarungen von ihr selbst geschrieben und erganzt durch Zeitgenossen.
Quinta editio anastatica. Paulusverlag, Friburgi 1994,
ISBN 3-7228-0152-4
.
- Friedrich Wilhelm Bautz
, "ALACOQUE, Marguerite-Marie" in
Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon
vol. 1 (
Hammonae
, 1975; reimpr. 1990.
ISBN 3-88309-013-1
) , columnae 72?73
(
Theodisce
)
- Maximilian Breig (ed.):
Leben und Werke der heiligen Margareta Maria Alacoque.
Johannes-Verlag, Leutesdorf am Rhein 1991?94.
- Josef Schwendimann:
Herz-Jesu-Verehrung heute?
Habbel, Castris Reginis 1974,
ISBN 3-7748-0308-0
.
- Hildegard Waach:
Margareta Maria Alacoque. Botin des Herzens Jesu.
Editio tertia. Franz-Sales-Verlag, Eyst ettensis2009,
ISBN 978-3-7721-0297-4
.